Skip to main content

Full text of "Curriculum latinum ad usum juventutis ... a course of Latin reading for the use of schools"

See other formats


PARS PRIMA 



P R S 1 



I 



illi >!!l 



ll! hi,l n' 



:: 



H 



THE LIBRARY 

UNIVERSITY OF 
WESTERN ONTARIO 




THE J. D. BARNETT 
TEXT-BOOK COLLECTION 



University of Western Ontario 
LIBRARY 

LONDON - CANADA 



Cl 



ass 






>9^ .V 



^, ,,. A ^-//../-^.-^- >^//^^ 



'Vt^ 



Digitized by tlie Internet Arcliive 

in 2009 with funding from 

Ontario Council of University Libraries 



http://www.archive.org/details/curriculumlatinu01mont 



CURRICULUM LATINUM 



AD USUM JUVENTUTIS. 



PARS PRIMA. 



A COURSE OF LATIN RE^DING FOR THE U8E OF SCHOOLSj 

PART FIRST, 

CONTAINING 

SELECTIONS FROM CORNELIUS NEPOS. 

THE 3rd AND 4th BOOKS OF QUINTUS CURTIUS. 

FOUR BOOKS OF CAESAR'S COMMENTARIES. 

CICERO ON OLD AGE. 

CICERO ON FRIENDSHIP. 

THE AGRICOLA OF TACITUS. 



MONTREAL : 

ARMOUR AND RAMSAT. 

1850. 



SELECTAE 

BX 

CORNELII NEPOTIS 

VITIS 

EXCELLENTIUM IMPERATORUM. 



SELECTIONS EROM CORNELIUS NEPOS, 

PROM THE BEST TEXTS, 

CAREFULLY REVISED. 



MONTREAL : 

ARMOUR AND RAMSAY, 

1849. 



Ti^^ 



CORNELIUS NEPOS 

DE VITIS 
XCELLENTIUM IMPERATORUM, 

AD TITUM POMPONIUM ATTICUM. 



I. MILTIADES. 

Cap. I. Miltiades, dux colonorum, in itinere a Leni- 
nits irridetiir. 

MiLTiADES, Ciraonis filiiis, Atheniensis, quum et 
antiquitate generis, et gloria majorum, et sua modestia 
unus omnium maxime florei-et, eaque esset aetate, ut 
non jara solum de eo bene sperare, sed etiam confidere 
cives possent sui, talem futurum, qualem cognitum 
judicarunt; accidit, ut Athenienses Chersonesum co- 
lonos vellent mittere. Cujus generis quum magnus 
numerus esset, et multi ejus demigrationis peterent 
societatem; ex liis delecti Delphos (deliberatum) missi 
sunt, qui consulerent Apollinem, quo potissimiim duce 
uterentur. Namque tum Thraces eas regiones tene- 
bant, cum quibus armis erat dimiciindum. His consul- 
entibus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem sibi 
imperatorera suraerent; id si fecissent, incepta prospera 
futura. Hoc oraculi responso Miltiades, cum delecta 
mann, classe Chersonesum profectus, quum accessisset 
Lemnum, et incolas ejus insulae sub potestatem redi- 
gere vellet Atheniensium, idque ut Lemnii sua sponte 



4 CORNELII NEPOTiS 

facerent, postulasset, illi ii-ridentes responderunt, tuiiii 
id se facturos, quum ille, domo navibus proficiscens^ 
vento Aquilone venisset Lemnum: hic enim ventus, 
a Septentrionibus oriens, adversum tenet Atlienis pro- 
ficiscentibus. Miltiades, morandi tempus non habens, 
cursum direxit quo tendebat, pervenitque Chersonesum. 



Cap. IL Miltiades, Chersoneso potitus, Lemnum 
capit et Cycladas. 

Ibi, brevi tempore, barbarorum copiis disjectis, tota 
regione quam petierat potitus, loca castellis idonea 
communivit: multitudinem, quam secum duxerat, in 
agris collocavit, crebrisque excursionibus locupletavit. 
Neque minus in ea re prudentia, quam felicitate, ad- 
jutus est: nam quum virtute militum deviciss6t hostium 
exercitus, summa aequitate res constituit, atque ipse 
ibidem manere decrevit. Erat enim inter eos digni- 
tate regia, quamvis carebat nomine: neque id magis 
imperio, quam justitia consecutus. Neque eo secius 
Atheniensibus, a quibus erat profectus, oflftcia praesta- 
bat. Quibus rebus fiebat, ut non minus eorum volun- 
tate perpetuo imperium obtineret, qui miserant, quam 
illorum, cum quibus erat profectus. Chersoneso tali 
modo constituta, Lemnum revertitur, et ex pacto pos- 
tulat, ut sibi urbem tradant. Illi enim dixerant, quum 
vento Borea domo profectus eo pervenisset, sese dedi- 
turos: se autem domum Chersonesi habere. Cares, 
qui tura Lemnum incolebant, etsi praeter opinionem 
res- ceciderat, tamen non dicto, sed secunda fortun^ 
adversariorum capti, resistere ausi non sunt atque ex 
insula demigrarunt. Pari felicitate ceteras insulas, 
quae Cyclades nominantur, sub Atheniensium red- 
egit potestatem. 



Cap. III. Dario Scythis beUiim inferente^ Bliltiades, 
pontis custos, consilium dat excutiendae dominationis 
Persicae, sed ab Ilistiaeo impeditur. 

IiSDEM temporibus, Persarum rex, Darius, ex Asia 
in Europam exercitu trajecto, Scythis bellum inferre 



MILTIADES. 5 

^decrevit: pontem fecit in Istro flumine, qua copias 
traduceret. Ejus pontis, dum ipse abesset, custodes 
reliquit principes, quos secum ex lonia et Aeolide 
duxerat: quibus singulis ipsarum urbium perpetua ded- 
erat imperia. Sic enim putavit, facillime se Graeca 
lingua loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua reten- 
turum poteslate, si amicis suis oppida tuenda tradidis- 
set, quibus, se oppresso, nulla spes salutis relinquere- 
tur. In hoc fuit tum numero Miltiades, cui illa cus- 
todia crederetur. Hic, quum crebri afferrenfr nuntii, 
male rem gerere Darium, premique ab Scytliis, Miltia- 
des hortatus est pontis custodes, ne a fortuua datam 
occasionem liberandae Graeciae dimitterent; nam si 
cum his copiis, quas secum transportaverat, interiisset 
Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, 
qui Asiam incolerent Graeci genere, liberos a Persarum 
futuros dominatione et periculo: et id facile efliciposse; 
ponte enim rescisso, regem vel hostium ferro, vel ino- 
pia, paucis diebus interitui'um. Ad hoc consilium 
quum plerique accederent, Histiaeus Milesius, ne res 
conficeretur, obstitit, dicens, non idem ipsis, qui sum- 
mas imperii tenerent, expedire et multitudini; quod 
Darii regno ipsorum niteretur dominatio: quo extincto, 
ipsos potestate expulsos civibus suis poenas daturos. 
Itaque adeo se abhorrere a ceterorum consilio, ut nihil 
putet ipsis utilius, quam confirmari regnum Persarum. 
Hujus quum sententiam plurimi essent secuti, Miltia- 
des, non dubitans, tam multis consciis, ad regis aures 
consilia sua perventura, Chersonesum reliquit, ac rur- 
sus Athenas demigravit: cujus ratio etsi non valuit, 
tamen magnopere est laudanda; quum amicior omnium 
libei'tati, quam suae fuerit dominationi. 



Cap. IV. J)ario rege m Graecos movente, auctor 
suis est Miltiades, ut obviam hosti eant. 

Daeius autem, quum ex Europa in Asiam rediisset, 
hortantibus amicis, ut Graeciam redigeret in suam 
potestatem, classem quingentarum navium comparavit, 
eique Datim praefecit, et Artaphernem ; hisque ducenta 
oeditum millia et decem equitnm dedit: causam inter- 



6 CORNELII NEPOTIS 

serens, se liostem es?e Atheniensibus, quod corum lUJX- 
ilio lones Sardeis expugnassent, suaque praesidia in- 
terfecissent. Praefecti regii, classe ad Euboeam ap- 
pulsa, celeriter Eretriara ceperunt, omnesque ejusgen- 
tis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. Inde 
ad Atticam accesserunt, ac suas copias in campum 
Marathona deduxerunt. Is abest ab oppido circiter 
millia passuum decem. Hoc tumultu Athenienses tam 
propinquo tamque magno permoti, auxilium nusquam 
nisi a Lacedaenioniis petiverunt; Pliilippidemque, cur- 
sorem ejus generis, qui hemerodromi vocantur, Lace- 
daemonem miserunt, ut nuntiaret, quam celeri opus 
esset auxilio. Domi autem creati decem praetores, qui 
exercitui praeessent: in eis Miltiades: inter quosmagna 
fiiit contentio, utrum moenibus se defenderent, an 
obviam irent hostibus acieque decernerent. Unus 
Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore 
castra fierent: id si factum esset, et civibus animum 
accessurum, quum viderent de eorum virtute non des- 
perari, et hostes eadem re fore tardiores, si animadver- 
terent audere adversus se tam exiguis copiis dimicare. 



Cap. V. 31iltiades ante socionini adventum Darium 
vincit Marathonia, pugna. 

Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio 
fuit, praeter Plataeensium; ea mille misit militum. 
Itaque horum adventu decem millia ai-matorum com- 
pleta sunt: quae manus mirabili flagrabat pugnandi 
cupiditate: quo factum est, ut plus, quam collegae, 
Miltiades \'aluerit. Ejus enim auctoritate impulsi, 
Athenienses copias ex urbe eduxerunt, locoque idoneo 
castra fecerunt; deinde postero die, sub montis radici- 
bus, acie e regione instructa, nova arte, vi summa 
proelium commiserunt. Namque arbores multis locis 
erant stratae, hoc consilio, ut et montium tegerentur 
altitudine, et arborum tractu equitatus hostium impe- 
diretur, ne multitudine clauderentur. Datis, etsi non 
locum aequum videbat suis, tamen fretus numero 
copiarum suarum, confligere cupiebat; eoque magis, 
quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimi- 



MILTIADES. 7 

care utile arbitrabatur. Itaque in aciem peditum cen- 
tum, equitum deeem millia produxit, proeliumque 
commisit. In quo tanto plus virtute valuerunt Athe- 
nienses, ut decemplicem numerum hostium profligarent, 
adeoque perterruerunt, ut Persae non castra, sed naves 
peterent. Qua pugna nihil adhuc est nobilius; nulla 
enira unquara tara exigua manus tantas opes prostravit. 



Cap. VI. Miltiades victoriae praemium accipit. 

Ctjjus victoriae, non alienum videtur, quale prae- 
mium Miltiadi sit tributum, docere, quo facilius intelligi 
possit, eandem omnium civitatura esse naturam. Ut 
populi nostri honores quondam fuerunt rari et tenues, 
ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi, atque 
obsoleti; sic olim apud Athenienses fuisse reperimus. 
Namque huic Miltiadi, qui Athenas, totamque Graeciam 
liberavit, talis honos tributus est, in porticu, quae 
Poecile vocatur, quum pugna depingeretur Marathonia, 
ut in decera praetorura numero priraa ejus imago pone- 
retur; isque hortaretur milites, proeliuraque commit- 
teret. Idera ille populus, posteaquara majus imperium 
est nactus, et largitione magistratuum corruptus est, 
trecentas statuas Demetrio Phalereo decrevit. 



Cap. VII. Miltiades, Pari oppugnatione omissa, dam- 
natus, in vinculis moritur. 

PosT hoc proelium, classem septuaginta navium 
Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut insulas quae 
barbaros adjuverant, bello persequeretur; quo imperio 
plerasque ad ofRcium redire coegit, nonnullas vi expug- 
navit: ex his Parum insulam opibus elatam, quum 
oratione reconciliare non posset, copias e navibus 
eduxit, ui"bem operibus clausit, omnique commeatu 
privavit; deinde vineis ac testudinibus constitutis, pro- 
pius muros accessit. Quum jam in eo esset ut oppido 
potiretur, procul in continenti kicus, qui exinsulacon- 
epiciebatur, nescio quo casu, nocturno tempore incensus 
est: cujus flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus 
est visa, utrisque venit in opinionem, signum a classia- 



8 CORNELII NEPOTIS 

riis regiis datum. Quo factum est, ut et Parii a dedi- 
tione deterrerentur, et Miltiades, timens ne classis regia 
adventaret, incensis operibus quae statuerat, cum toti- 
dem navibus atque erat profectus, Athenas magna. cum 
offensione civium suorum rediret. Accusatus ergo 
proditionis, quod, quum Parum expugnare posset, a 
rege corruptus, infectis rebus, a pugna discessisset. 
Eo tempore aeger erat vulneribus quae in oppugnando 
oppido acceperat. Itaque, quoniam ipse pro se dicere 
non posset, verba pro eo fecit frater ejus Tisagoras. 
Causa cognita, capitis absolutus, pecunia mulctatus 
est. Eaque lis quinquaginta talentis aestimata est: 
quantus in classem sumptus factus erat. Hanc pecu- 
niam quod solvere non poterat, in vincula publica con- 
jectus est, ibique diem obiit supremum. 



Cap. VIII. Vera causa damnationis Miltiadis metus 
populi. 

Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia fuit 
causa damnationis. Namque Atbenienses, propter 
Pisistrati tyrannidem quae paucis annis ante fuerat, 
omnium suorum civium potentiam extimescebant. 
Miltiades, multum in imperiis magistratibusque versa- 
tus, non videbatur posse esse privatus, praesertim quum 
consuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur. 
Nam Chersonesi omnes illos quos habitarat annos per- 
petuam obtinuerat dominationem, tyrannusque fuerat 
appellatus, sed justus. Non erat enim vi consecutus, 
sed suorum voluntate, eamque potestatem bonitate reti- 
nuerat. Omnes autem et habentur et dicuntur tyranni, 
qui potestate sunt perpetua in ea civitate, quae libertate 
usa est. Sed in Miltiade erat cum summa humanitas, 
tum mira eomitas, ut nemo tam humilis esset, cui non 
ad eum aditus pateret: magna auctoritas apud omnes 
civitates, nobile nomen, laus rei militaris maxima. 
Haec populus respiciens, maluit eum iunoxium plecti,, 
quam se diutius esse in timore» 



THEMISTOCLES. 



IJ. THEMISTOCLES. 

Cap. I. Themistocles adolescentia ingenioque usus 
liberiore. 

Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. Hujus 
vitia ineuntis adolescentiae magnis sunt emendata vir- 
tutibus: adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares 
putentur. Sed ab initio est ordiendum. Pater ejus 
Neoclus generosus fuit. Is uxorem Halicarnassiam 
civem duxit, ex qua natus est Themistocles. Qui, 
quum minus esset probatus parentibus, quod et liberius 
vivebat, et rem familiarem negligebat, a patre exhaere- 
datus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. 
Nam, quum judicasset, sine summa industria non posse 
eam extiugui, totum se dedidit reipublicae, diligentius 
amicis famaeque serviens. Multum in judiciis priva- 
tis versabatur, saepe in concionem populi prodibati 
nulla res major sine eo gerebatur; celeriterque, quae 
opus erant, reperiebat, facile eadem oratione explicabat. 
Neque minus in rebus gerendis promptus, quam ex- 
cogitandis, erat: quod et de instantibus, (ut ait Thucydi- 
des) verissime judicabat, et de futuris callidissime 
conjiciebat. Quo factum est, ut brevi tempore illustra- 
i-etur. 



Cap. II. Themisfocles bello clarus Corcyraeo et 
Persico. 

Primus autem gradus fuit capessendae reipublicae, 
bello Corcyraeo: ad quod gerendum praetor a populo 
factus, noa solum praesenti bello, sed etiam reliquo 
tempore ferociorem reddidit civitatem. Nam, quum 
pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione 
magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo, 
ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur. Qua. 
celeriter effecta, primum Corcyraeos fregit, deinde, 
maritimos praedones consectando, mare tutum reddidit. 
In quo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos 
belli navalis fecit Athenienses. Id quantae sahiti fuerit 
universae Graeeiae, bello cognitum est Persieo. Nam 



10 CORNELII NEPOTIS 

quum Xerxes et mari et terrabellum universae inferret 
Europae, cum tantis eam copiis invasit, quantas neque 
antea, neque postea habuit quisquam: liujus enim 
classis mille etducentarumnaviura longarum fuit, quam 
duo millia onerariarum sequebantur: terrestres autem 
exercitus septingentorum millium peditum, equitum 
quadringentorum millium fuerunt. Cujus de adventu 
quum fama in Graeciam esset perlata, et maxime Atheni • 
eiises peti dicerentur, propter pugnam Marathoniam, 
miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus 
suis. Deliberautibus Pythia respondit, ut moenibus 
ligneis se munirent. Id responsum, quo valeret, quum 
intelligeret nemo, Themistocles persuasit, consilium 
esse Apollinis, ut in naves se suaque conferrent; eum 
enira a deo significari murum ligneum, Tali consilio 
IDrobato, addunt ad superiores totidem naves triremes: 
suaqueomnia, quae moveri poterant, partim Salaminem, 
joartim Troezenem, aspovtant; arcem sacerdotibus pau- 
cisque majoribus natu, ac sacra procuranda tradunt, 
reliquum oppidum relinquunt. 



Cap III. Themistocles piignat secundo proelio ad 
Artemisium, 

Hujus consilium plerisque civitatibus displicebat, et 
in terra dimicari magis placebat. Itaque missi sunt 
delecti cum Leonida Lacedaemoniorum rege, qui Ther- 
mopylas occuparent, longiusque barbaros progredi non 
paterentur. Hi vim hostium non sustinuerunt eoque 
loco omnes interierunt. At classis ccmmunis Graeciae 
trecentarum navium, in qua ducentae erant Athenien- 
sium, primum apud Artemisium, inter Euboeam con- 
tinentemque terram, cum classiariis regiis conflixit : 
jingustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine 
circumiretur. Hinc etsi pari proelio discesserant, 
tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat 
periculura, ne, si pars navium adversariorum Euboeam 
superasset, ancipiti premerentur periculo. Quo factum 
est, ut ab Artemisio discederent, et adversum Athenas, 
anud Salamina, classem suam coustituei-ent. 



THEMISTOCLES. 11 

Cap. IV. Juxta Salaminem astu vincitur Xerxes. 

At Xerxes, Thermopylis expuguatis, protinus ac- 
cessit astu, idque, nuUis defendentibus, interfectis 
sacerdotibus. quos in arce invenerat, incendio delevit. 
Cujus fama perterriti classiarii, quum manere non 
auderent, et plurimi hortarentur, utdomos suas quisque 
discederent, moenibusque se defenderent; Themistocles 
unus restitit, et, universos esse pares posse, aiebat, dis- 
persos testabatur perituros. Idque Eurybiadi regi 
Lacedaemoniorura, qui tum summae imperii praeerat, 
fore affirmabat. Quem quum minus quam vellet mo- 
veret, noctu de servis suis, quem habuit fidelissimum, 
ad regem misit, ut ei nuntiaret suis verbis, " adversa- 
rios ejus in fuga esse, qui si discessissent, majore cum 
labore, et longinquiore temiDore belkim confecturum, 
quum singulos consectari cogeretur; quos si statim ag- 
grederetur, brevi universos oppressurura." Hoc eo 
valebat, ut ingratiis ad depugnandum omnes coge- 
rentur. Hac re audita, barbarus nihil doli subesse 
credeus, postridie alienissimo sibi loco, contra oppor- 
tunissimo hostibus, adeo angusto mari conflixit, ut ejus 
multitudo navium explicari non potuerit. Victus ergo 
est raagis consilio Themistoclis, quam armis Graeciae. 



Cap. V. Xerxes Europa pellitur. 

Hic barbarus, etsi male rem gesserat, tamen tantas 
habebat reh'quias copiarum, ut etiam cum his opprimere 
posset hosfes. Interim ab eodem, gradu depulsus est, 
Nam Themistocles, verens ne bellare perseveraret, cer- 
tiorem eum fecit, id agi, ut pons, quem ille in Helles- 
ponto fecerat, dissolveretur, ac reditu in Asiara exclu- 
deretur; idque ei persuasit. Itaque, qua sex mensibus 
iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam re- 
versus est, seque a Themistocle non superatuni, sed 
conservatum judicavit. Sic unius viri prudentia 
Graecia Hberata est, Europaeque succubuit Asia. 
Haec altera victoria, quae cum Marathonio possit 
comparari tropaeo : nara pari modo apud Salamina, 
parvo numero navium, maxima, post hominum memo» 
riam, classis est devicta. 



12 CORNELII NEPOTIvS 

Cap. VI. Confecto bello, Themistocles muros reS" 
tituit. 

Magnus in hoc bello Themistocles fuit, nec minor 
in pace. Quum enim Phalerico portu, neque magno 
neque bono Athenienses uterentur, hujus consilio 
triplex Piraei portus constitutus est ; isqiie moenibus 
circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequipararet, 
utilitate superaret. Ideraque muros Atheniensium 
restituit praecipuo periculo suo. Namque Lacedaemo- 
nii, causam idoneam nacti, propter barbarorum excur- 
siones, qua negarent oportere extra Peloponnesum 
ullam urbem haberi, ne essent loca munita, quae hostes 
possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt 
conati, Hoc longe alio spectabat atque videri vole- 
bant. Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia 
et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant 
consecuti, ut intelligerent Lacedaemonii, de principatu 
sibi cum his certamen fore : quare eos quam infirmis- 
simos esse volebant. Postquam autem audierunt muros 
instrui, legatos Athenas miserunt qui id fieri vetarent. 
His praesentibus desierunt, ac se de ea re legatos ad 
eos missuros dixerunt. Hanc legationem suscepit 
Themistocles, et solus primo profectus est ; reliqui 
legati ut tum exirent, quum satis altitudo muri ex- 
structa videretur, praecepit; interim omnes servi atque 
liberi opus facerent, neque ulli loco parcerent, sive 
sacer esset, sive profanus, sive privatus, sive publicus ; 
et undique, quod idoneum ad muniendum putarent, 
congererent. Quo factum est, ut Atheniensium muri 
ex sacellis sepulcrisque constarent. 



Cap. VII. Spartanos arte elusos Themistocles acriter 
reprehendit. 

Themistocles autem, ut Lacedaemonem venit, adire 
ad magistratus noluit, et dedit operara, ut quam lon- 
gissime tempus duceret, causam interponens, se collega'? 
exspectare. Quum Lacedaemonii quererentur, opus 
nihilominus fieri, eumque ea re conari fallere, interim 
reliqui legati sunt consecuti. A quibus quum audisget. 



THEMISTOCLES. U 

hon multum .siipei*esse munitionis, ad Eplioros Lace- 
daemoiiiorum accessit, penes quos suramum imperium 
erat, atque apud eos contendit, falsa his esse delata; 
quare aequum esse. illos bonos viros nobilesque mit- 
tere, quibus fides haberetur, qui rem explorarent ; in- 
terea se obsidem retinerent. Gestus est ei mos ; 
tresque legati, functi summis honoribus, Athenas missi 
sunt. Cum his collegas suos Themistocles jussit pro- 
ficisci ; eisque praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum 
legatos dimitterent, quam ipse esset remissus. Hos 
postquam Athenas pervenisse ratus est, ad magistratum 
senatumque Lacedaemoniorum adiit, et apud eos iiber- 
rime professus est, Athenienses suo consilio, quod 
communi jure gentium facere possent, deos publicosj 
suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste pos- 
sent defendere, muris sepsisse : neque eo, quod inutile 
esset Graeciae, fecisse ; nam illorum urbem, ut pro- 
pugnaculum, oppositam esse barbaris ; apud quam jam 
bis classis regia fecisset naufragium : Lacedaemonios 
autem male et injuste facere qui id potius intuerentur, 
quod ipsorum dominationi, quam quod universae 
Graeciae utile esset. Quare, si suos legatos recipere 
vellent, quos Athenas miserant, se remitterent : aliter 
illos nunquam in patriam essent recepturi. 



Cap. VIII. Themistocles in exilium ejectuS) varia 
fuga agitatur. 
Tamen non effugit civium suorum invidiam : 
naraque ob eundem timorem, quo damnatus erat Mil- 
tiades, testularum suffragiis e civitate ejectus, Argos 
habitatum concessit. Hic quum propter multas ejus 
virtutes magna cura dignitate viveret, Lacedaemonii 
legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusa- 
rent quod societatem cum rege Persarum, ad Graeciam 
opprimendam, fecisset. Hoc crimine absens pi*oditionis 
est damnatus. Id ut audivit, quod non satis tutum se 
Argis videbat, Corcyram demigravit. Ibi quum ejus 
principes civitatis animadvertisset timere, ne propter se 
bellum his Lacedaemonii et Athenienses indicerent, ad 
Admetum Molossorum regem, cum quo ei hospitium 



14 CORNELII NEPOTIS 

fuerat, confuglt. Huc quum venisset, et in praesentil, 
rex abesset, quo raajore religione se receptum tueretur, 
filiara ejus parvulam arripuit, et cum ea sein sacrarium, 
quod summa colebatur caei"emonia, conjecit. Inde 
non prius egressus est, quam rex cura, data dextra in 
fidem reciperet, quam praestitit. Nam quum ab Athe- 
niensibua et Lacedaemoniis exposceretur publice, sup- 
plicem non prodidit, monuitque ut consuleret sibi : 
difficile enim esse in tam propinquo loco tnto eura 
versari. Itaque Pydnam eum deduci jnssit, et quod 
satis esset praesidii dedit. Hic in navem omnibus ig- 
notns ascendit : quae quura tempestate raaxima Naxum 
ferretur, ubi tura Atheniensium erat exercitus, sensit 
Themistocles, si eo pervenisset, sibi esse pereundura. 
Hac necessitate coactus, domino navis quis sit aperit, 
multa pollicens si se conservasset. At ilie, clarissimi 
viri captus misericordia, diem noctemque procul ab 
insula in salo navem tenuit in ancoris, ueque quemquam 
ex ea exire passusest. Inde Ephesum pervenit, ibique 
Themistoclem exponit : cui ille pro meritis gratiam 
postea retulit. 



Cap. IX. Theinistoclis ad Artaxerxem literae. 

Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclem Xerxe 
regnante in Asiam transiisse. Sed ego potissimum 
Thucydidi credo, quod aetate proximus erat, qui 
illorum. temporum historiam reliquerunt, et ejusdem 
civitatis fuit. Is autem ait, ad Artaxerxem eum 
venisse, atque his verbis epistolam misisse : Themis- 
tocles veni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum 
in domum tuam intuli, quum mihi necesse fuit adversus 
patrem tuum bellare, patriamque meam defendere, 
Idem multo plura bonafeci, postquam bi tuto ipse, et 
ille in periculo esse coepit. Nam quum in Asiam re- 
verti nollet, proelio apud Salamina facto, literis eum 
certiorem feci, id agi, ut pons, quem iii Hellesponto 
fecerat, dissolveretur, atque ah hostibus circumiretur ; 
quo nuntio ille periculo est liberatus. Jfunc autem 
corfugi ad te, exagitatus a cnncta Graecid, tuampetens 
amicitiam : quam si ero adeptus, non minus me bonum 



THEMISTOCLES. 15 

amicum habebis, quam /ortem inimicum iUe expertus 
est. Ea aictem rocjo, ut de his rebus, de quibus tecum 
loqui volo, annum mihi temporis des, eoque transacto 
me ad te venire patiaris. 



Cap. X. Theynistocles linguam Persicam discit, reditus 
quarundam urbiutn accipit a rege ; ejus mors et 
sepultura. 

Hujusrex animi magnitudinem admirans, cupiensque 
talem virum sibi conciliari, veniara dedit. IUe omne 
illud tempus literis, sermonique Persarum dedit : 
quibus adeo eruditus est, ut multo commodius dicatur 
apud regem verba fecisse, quam hi poterant qui in 
Perside erant nati. Hic quum multa regi esset polli- 
citus, gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet, 
illum Graeciam bello oppressurum ; magnis ranneribus 
ab Artaxerxe donatus, in Asiam rediit, domiciliumque 
Magnesiae sibi constituit. Hanc urbem ei rex dona- 
verat, bis usus verbis, quae ei panem praeberet ; ex. 
qua regione quinquaginta ei talenta quotannis redibant: 
Lampsacum, unde vinum sumeret : Myuntem, ex qua 
obsonium haberet. Hujus ad nostram memoriam mo- 
numenta manserunt duo : sepulcrum prope oppidum, 
in quo est sepultus ; statuae in foro Magnesiae. De 
cujus morte multis modis apud plerosque scriptum est; 
sed nos eundem potissiraum Thucydidem auctorem 
probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum ; 
neque negat Juisse famam, venenum sua sponte sump- 
sisse, quum se, quae regi de Graecia opprimenda polli' 
citus esset, praestare posse desperaret. Idem, ossa ejus 
clatn in Attica ab amicis esse sepidta, quoniam legibus 
non concederetur, quod proditionis esset damnatus, me- 
moriae prodidit. 



16 CORNELII NEPOTIS 



ni. ARISTIDES. 

Cap. I. Aristides Jtisfus propter virtutem mulctatur 
exilio. 

Aristides, Lysiraaclii filius, Atheniensrs, aequalis 
fere fuit Themistocli. Itaque cum eo de principatu con- 
tendit. Namque obtrectarunt inter se. In his autem 
cognitum est quanto antistaret eloquentia innocentiae. 
Quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinen- 
tia, ut unus post hominum memoriam, quod quidem 
nos audiverimus, cognomine Justus sit appellatus; 
tamen a Themistocle collabefactus, testula illa exilio 
decem annorum mulctatus est. Qui quidem, quum 
intelligeret reprimi concitatam multitudinem non posse, 
cedensque animadverteret quendam scribentem ut patria 
pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare idfaeeret, aut 
quid Aristides commiiisset, cur tania poena dignus 
duceretur : cui ille respondit, se ignorare Aristidem, 
sed sibi non placei-e quod tam cupide elahorasset ut 
praeter ceteros Justus aj)pellaretur. Hic decem anno- 
rum legitimam poenam non pertulit ; nam postquam 
Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno post- 
quam erat expulsus, plebiscito in patriam restitutus 
est. Interfuit autem pugnae navali apud Salamina, 
quae facta est prius, quam poena liberaretur. 



Cap. IL Revocatus Aristides Jit praetor ; maris i?npe- 
rium Atheiiiensibus conciliat. 

Tdem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proe- 
lio, quo Mardonius fusus, barbarorumque exercitus est 
interfectus, Neque aliud est uUum hujus in re mili- 
tari illustre factum, quam hujus imperii memoria: jus- 
titiae vero, et aequitatis, et innocentiae, multa; impri- 
mis, quod ejus aequitate factum est quum in communi 
classe esset Graeciae simul cum Pausania, quo duce 
Mardonius erat fugatus, ut summa imperii maritimi a 
Lacedaemoniis transferretur ad Atheuienses. Namque, 
ante id tempus, et mari et terra duces erant Lacedae- 
monii: tum autem et intemperantia Pausaniae, et justi- 



PAUSANIAS. 17 

,tia factum est Aristidi?, ut omnes fere civitates Grae- 
ciae ad Atheniensium societatem se applicarent; et ad- 
versus barbaros lios duces deligerent sibi, quo facilius 
repellerent, si forte bellum renovare conarentur. 



Cap. IIL ^rario prccest Aristides ; patiper moritur. 

Ad classes aedificandas exercitusque comparandos, 
quantum pecuniae quaeque civitas daret, Aristides de- 
lectus est qui constitueret. Ejus arbitrio quadringenta 
et sexaginta talenta quotannis Delum sunt collata. Id 
enim commune aerarium esse voluerunt. Quae oranis 
pecunia postei'o tempore Athenas translata est. Hic 
qui fuerit abstinentia nuUum est certius indicium, 
quam quod, quura tantis rebus praefuisset, in tanta 
paupertate decessit, nt qui efferretur vix reliquerit. 
Quo factum est ut filiae ejus publice alerentur, et de 
communi aerario dotibus datis collocarentur. Decessit 
autem fere post annum quartum quara Themistocles 
Athenis erat expulsus. 



IV. PAUSANIAS. 
C AP. I. Pausanias, Mardonii victor, fit insolens. 

Pausanias Lacedaemonius, magnus homo, sed varius 
in omni genere vitae fuit: nam ut virtutibus eluxit, sic 
vitiis est obrutus. Hujus illustrissimum est proelium 
apud Plataeas: naraque, illo duce, Mardonius, satrapes 
regius. natione Medus, regis gener, in primis omnium 
Persarum, et manu fortis, et consilii plenus, cum du- 
centis millibus peditum, quos viritim legerat, et vigin- 
ti millibus equitum, haud ita magna manu, Graecia 
fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio. Qua vic- 
toria elatus, plurima miscere coepit, et raajora concu- 
piscere. Sed primum in eo est reprehensus, quod ex 
praedatripodem aureum Delphis posuisset, epigrammate 
scripto, in quo erat haec sententia, suo diietu harharos 
apud Plataeas esse deletos, ejusqve victoriae ergo, 

B 



18 CORNELII NEPOTIS 

Apollini donum dedisse. Hos versus Lacedaemonii 
exculpserunt, neque aliud sci'ipserunt, quam nomina 
earum civitatum quarum auxilio Persae erant victi. 



Cap. II. Pausanias Byzantium capit; capiivos regios 
remittit. 
PosT id proelium, eundem Pausaniam cum classe 
communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut ex 
his regionibus bai'barorum praesidia depelleret. Pari 
felicitate in ea re usus, elatius se gerere coepit, majo- 
resque appetere res. Nam quum, Byzantio expugnato, 
cepisset complures Pei^sarum nobiles, atque in his non- 
nuUos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simul- 
ans ex vinculis publicis effugisse; et cum his Gongy- 
lum Eretriensem, qui literas regi redderet, in quibus 
haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit: 
PausaniaSi dux Spartae, quos Byzantii ceperat, post- 
quam propihquos tuos coffnovit, iibi muneri inisit ; seque 
iecum affinitate conjungi cupit. Quare, si tibi videtur, 
des eifiliam tuam nuptum. Id si feceris, et Spartam 
et ceteram Graeciam sub tuatn potestalem, te adjuvante, 
se redaeturum pollicetur. His de rebus si quid geri 
volueris, certutn hominem ad eum mittas face, cum quo 
colloquatur. Rex tot hominum salute tam sibi neces- 
sariorum magnopere gavisus, confestim cum epistola 
Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat, 
ac petit ne cui rei parcat ad ea perjiciendn quae polli- 
cetur. Sifecerit, nuJlius rei a se repulsam laturum. 
Hujus, Pausanias, voluntate cognita, ah^crior ad rem 
gerendam foctus, in suspicionem cecidit Lacedaemoni- 
orum. In quo facto domum revocatus, accusatus capi- 
tis, absolvitur; mulctatur tamen pecuuia: quam ob cau- 
sam ad classem remissus non est. 



Cap. III. Fausaniae peregrini mores et carcer : Helo- 

tas solicitat. 

At ille, post non multo, sua sponte ad exercitum 

rediit, et ibi non callida, sed dementi ratione, cogitata 

patefecit. Non enim mores patrios solum, sed etiam 



PAUSANIAS. 19 

<eultum vestituraque mutavit. Apparatu regio uteba- 
tur, veste Medica: satellites Medi et Aegyptii seque- 
bantur: epulabatur more Persarum luxuriosius quam 
qui aderant perpeti possent: aditum petentibus oonve- 
niendi non dabat: superbe respondebat, et crudeliter 
imperabat: Spartam redire nolebat. Golonas, qui lo- 
cus in agro Troade est, se contulerat: ibi consilia cum 
patriae tum sibi inimica capiebat. Id postquam Lace- 
daemonii resciverunt, legatos ad eum cum scjtala mise- 
runt, in qua, more illorum, erat scriptum, nisi domum 
reverteretur, se capitis eum damnaturos. Hoc nuntio 
commotus, sperans, se etiam pccunia et potentia, instans 
periculum posse depellere, domum rediit. Huc ut 
venit, ab ephoris in vincula publica conjectus est. Licet 
enim legibus eorum cuivis ephoro hoc facere regi. 
Hinc tamen se expedivit: neque eo magis carebat sus- 
picione: nam opinio manebat, eum cum rege habere 
societatem. Est genus quoddam hominum, quod 
Helotes vocatur, quorum magna raultitudo agros Lace- 
daemoniorum colit, servorumque munere fungitur. Hos 
quoque solicitare spe libertatis existimabatur. Sed 
quod harum rerum nullum erat apertum crimeu quo 
argui posset, non putabant de tali tamque clai'o viro 
suspicionibus oportere judicari, sed exspectandum dum 
ibC ipsa res aperiret. 



Cap. IV. Pausanias, Taenari in aede Neptuni ohser- 
vatus, se ipsum indicat. 

Interim Argilius quidam adolescentulus, quem pue- 
rum Pausanias amore venereo dilexerat, quum epistolam 
ab eo ad Artabazum accepisset, eique in suspicionem 
venisset, aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo 
eorum rediisset qui super tali causa eodem missi erant, 
vincula epistolae laxavit, signoque detracto cognovit, 
si pertulisset, sibi esse pereundum. Erant in eadem 
epistola, quae ad ea pertinebant quae inter regem 
Pausaniamque convenerant. Has ille literas ephoris 
tradidit. Non est praetereunda gravitas Lacedaemo- 
niorum hoc loco: nam ne hujus quidem indicio impulsi 
suntj ut Pausaniam comprehenderent; neque prius vim 



20 CORNELII NEPOTIS 

adhibendam putaverunt, quam se ipse indicasset. Itaque 
huic indici, quid fieri vellent, praeceperunt. Fanum 
Neptuni est Taenari, quod violari nefas putant Graeci. 
Eo iile index confugit: in ara consedit. Hanc juxta, 
locum fecerunt sub terra, ex quo posset audiri si quis 
quid loqueretur cum Argilio. Huc ex ephoris quidam 
descenderunt. Pausanias, ut audivit Argilium cou- 
fugisse in aram, perturbatus eo venit; quem quum 
supplicem dei videret in ara sedentem, quaerit causae 
quid sit tam repentini consilii. Huic ille, quid ex 
literis comperisset, aperit. Tanto raagis Pausanias 
perturbatus orare coepit ne enuntiaret, nec se meritum 
de illo optime, proderet. Quod si eam veniam sibi 
dedisset, tantisque implicitum rebus sublevasset, magno 
esse ei praemio futurum. 



Cap. V. Pausanias in Chalcioeco Minervae obstruitur, 
et mox iaterit. 

His rebus, ephori, cognitis, satius putaverunt in urbe 
eum comprehendi. Quo quum essent profecti, et Pau- 
sanias, placato Argilio, ut putabat, Lacedaemonem 
reverteretur, in itinere quum jam in eo esset ut com- 
prehenderetur, e vultu cujusdam ephori, qui eum 
admonere cupiebat, insidias sibi fieri intellexit. Itaque 
paucis ante gradibus, quara qui sequebantur, in aedem 
Minervae, quae Chalcioecus vocatur, confugit. Hinc 
ne exire posset, statira ephori valvas ejus aedis obstru- 
xerunt, tectumque sunt demoliti, quo facilius sub dio 
interiret. Dicitur eo tempore matrem Pausaniae 
vixisse, eamque, jam magno natu, postquam de scelere 
filii coraperit, in primis, ad filium claudendum, lapidem 
ad introitura aedis attulisse. Sic Pausanias magnam 
belli gloriam turpi morte maculavit. Hic, quum semi- 
animis de teraplo elatus esset, confestim animam 
efiiavit. Cujus mortui corpus quum eodem nonnulli 
dicerent inferri oportere, quo hi, qui ad supplicium 
essent dati ; displicuit pluribus ; et procul ab eo loco 
infoderunt, quo erat raortuus. Inde posterius dei Del- 
phici responso erutus, atque eodem lcco sepuUus, ubi 
vitam finierat. 



CIMON. 21 



V. CIMON. 



Cap. I. Cimonem e vincnlis pafernis uxor liherat, 
mutato matrimonio. 

CiMON, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodnm 
initio usus est adolescentiae. Nam, cum pater ejus 
litem aestimatam populo solvere non potuisset, ob eam- 
que causam in publicis vinculis deces!^isset,Cimon eadem 
custodia tenebatur, neque legibus Atlieniensium emitti 
poterat, nisi pecuniam, qua pater mulctatus esset, sol- 
visset. Habebat autem in matriraonio sororem suam 
germanara, nomine Elpinicen, non niagis amore quam 
patvio more ductus. Nam Atheniensibus licet eodem 
patre natas uxores ducere. Hujus conjugii cupidus 
CaUias quidam, non tam generosus quam pecuniosus, 
qui magnas pecunias ex metallis fecerat, egit cum 
Cimone ut eam sibi uxorem daret; idsi impetrasset, se 
pro illo pecuniam soluturum. Is quum talem condi- 
tionem aspernaretur, Elpinice negavit se passuram 
Miltiadis progeniem in vinculis publicis interire, quo- 
niam prohibere possct ; seque Calliae nuptura^n, si ea, 
quae polliceretur, praestitisset. 



Cap. II Cimonis res gestae ad Strymona, Amphipo- 
lim, Eurymedonta , et rebelles insulas. 

Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad 
principatura pervenit. Habebat enim satis eloquentiae, 
summam liberalitatcm, magnara prudentiam cura juris 
civilis, tura rei militaris, quod cum patre a puero in 
exercitu fuerat versatus. Itaque hic et populum 
urbanum in sua tenuit potestate, et apud exercitum 
plurimum valuit auctoritate. Primum, imperator apud 
flumen Strymona magnas copias Thracura fugavit: op- 
pidum Araphipolim constituit, eoque decem millia 
Atheniensium in coloniam raisit. Idem iterum apud 
Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentarum navium 
classem devictam cepit: eodemque die pari fortuna in 
terra usus est; namque hostium navibus captis, statim 
ex classe copias suas eduxit, barbarorura uno concursu 



22 CORNELII NEPOTIS 

maximam vim prostravit. Qua victoria magna praed^ 
potitus, quum domum reverteretur, quod jam nonnul- 
lae insulae propter acerbitatem imperii defecerant, bene 
animatas confirmavit, alienatas ad ofiicium redire coe- 
git. Scyrum, quam eo terapore Dolopes incolebant, 
quod contumacius se gesserat, vacuefecit, possessores 
veteres urbe insulaque ejecit, agros civibus divisit. 
Thasios opulentia fretos suo adventu fregit. His ex 
manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est 
ornata. 



Cap. III. Ostracismo Cimon cjicitur, sed restitutus ; 
pace cum Spartanis conciliala, in oppiignatione 
Citii moritur. 

QuiBUS rebus quum unus in civitate maxime flore- 
ret, incidit in eandem invidiam quarn pater suus ceter- 
ique Atheniensium principes: nam testarum sufFragiis, 
quod illi ostracismum vocant, decem annorum exilio 
mulctatus est. Cujus facti celerius Athenienses quam 
ipsum poenituit; nam, quum ille, forti animo, invidiae 
ingratorum civiura cessisset, bellumque Lacedaemonii 
Atheniensibus indixissent, confestim notaeejus virtutis 
desiderium consecutum est. Itaque, post annum quintum 
quo expulsus erat, in patriam revocatus est. Ille, quod 
hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans 
eos et cives suos inter se una vohmtate consentire, 
quam armis contendere, Lacedaemonem sua sponte est 
profectus, pacemque inter duas potentissimas civitates 
conciliavit. Post neque ita multo, in Cyprum cum 
ducentis navibus imperator missus, quum ejus majorem 
partem insulae devicisset, in rnorbum implicitus, in 
oppido Citio est mortuus. 



Cap. IV. Cimonis summa liberalitas. 

HuKC Athenienses, non solum in bello, sed in pace 
diu desideraverunt. Fuit enim tanta hberalitate, quum 
compluribus locis praedia hortosque haberet, ut nun- 
qunm in eis custodem imposuerit fructus servandi 
gratia, ne quis impediretur quominusejusrebus, quibus 



ALCIBIADES. 23 

vellet, fruerctur. Semper eum pedisequi cum nummis 
sunt secuti, ut, si quis opis ejus indigeret, haberet 
quod statim daret, ne difFerendo videretur negare. 
Saepe, quum aliquem offensum fortuna videret minus 
bene vestitum, suum amiculum dedit. Quotidie sic 
coena ei coquebatur, ut quos invocatos vidisset in foi'o, 
omnes devocaret; quod facere nullum diem praetermit- 
tebat. Nulli fides ejus, nulli opera, nulli res famili- 
aris defuit. Multos locupletavit; complures i^auperes 
mortuos, |qui, unde efferrentui', non reliquissent, suo 
sumptu extulit. Sic se gerendo, minime est mirandum, 
si et vita ejus fuit secura, et mors acerba. 



VII. ALCIBIADES. 

Cap. l. Alcibiades et vitiis et virtutihus celebris. 

Alcibiades, Clinia3 filius, Atheniensis. In hoc, 
natura, quid efficere possit, videtur experta. Constat 
enim inter omnes qui de eo memoria^ prodiderunt, nihil 
illo fuisse excellentius, vel in vitiis vel in virtutibus. 
Natus in araplissima civitate, summo genere, omnium 
aetatis suae multo formosissimus, ad omnes res aptus, 
consiliique plenus; namque imperator fuit summus mari 
et terra: disertus, ut imprimis dicendo valeret; et tanta 
erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei 
dicendo posset resistere. Idem, quum tempus posce- 
ret, laboriosus, patiens, liberalis, splendidus non minus 
jn vita quam victu; affabilis, blandus, temporibus cal- 
lidissime inserviens: idem, simul ac se remiserat, nec 
causa suberat, quare animi laborem perferret, luxurio- 
sus, dissolutus, libidinosus, intemperans, reperiebatur: 
ut omnes admirarentur, in uno homine tantam inesse 
dissimilitudinem, tamque diversam naturam. 



Cap. II. Alcibiadis prcBceptores : adolescens amatus 

est, et ipse aiiiavit. 

Educatus est in domo Periclis, (privignus enim ejus 

fuisse dicitur,) eruditus a Socrate: socerum habuit 

Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium ditis- 



24 CORNELII NEPOTIS 

simum: ut, si ipse fingere vellet, neque plura bona re- 
minisci, neque majora posset consequi, quam vel for- 
tuna vel natura tribuerat. Ineunte adolescentia, ama- 
tus est a multis, more Graecorum: in eis a Socrate, de 
quo mentionem facit Plato in Symposio. Namque eum 
induxit commemorantem, se pemoctasse cum Socrate, 
neque aliter ab eo surrexisse acjilius aparente debuerit. 
Posteaquam robustior est factus, non minus multos 
amavit, in quorum zimore, quoad licitum est, odiosa 
multa delicate, jocoseque fecit: quae referremus, nisi 
majora potioraque haberemus. 



Cap. III. Belli dux Alcibiades contra Syracusas in 
suspicionem venit. 

Bello Peloponnesiaco, hnjus consilio atque auctori- 
tate Athenienses bellum Syraousanis indixerunt: ad 
quod gerendura ipse dux delectus est. Duo praeterea 
collegae dati, Nicias et Lamachus. Id quum apparare- 
tur, prius quam classis exiret, accidit ut una nocte 
omnes Hermae, qui in oppido erant Athenis dejiceren- 
tur,' praeter unura, qui ante januam Andocidis erat, 
Andocidisque Hermes vocatus est. Hoc quum appareret, 
non sine magna multorum consensione esse factum, 
quod uon ad privatam sed ad publicam rem pertineret, 
magnus multitudini timor est injectus, ne qua repen- 
tina vis in civitate existeret, quae libertatera opprirae- 
ret populi. Hoc maxime convenire in Alcibiadem 
videbatur, quod et potentior et major quam privatus, 
existimabatur. Muhos enim liberalitate devinxerat, 
plures etiam opera forensi suos reddiderat. Quare 
tiebat, ut omnium oculos, quotiescunque in pubhcum 
prodiisset, ad se converteret, neque ei par quisquam 
in civitate poneretur. Itaque non solum in eo spem 
habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse 
plurimum et prodesse poterat. Aspergebatur etiam 
infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur; 
quod nefas erat more Atheniensium: idque non ad 
religionem. sed ad conjurationem, pertinere existima- 
batur. 



ALCIBIADES. 25 

Cap. IV. Alcibiades domum vocntus dcvovetur, ideo- 
que Spa.rtanis inservit. 

Hoc criraine in concione ab inimicis compellabatur, 

Sed instabat tempus ad bellura proficiscendi. Id ille 

intuens, neque ignorans civium suorura consuetudinem, 

postulabat ut, si giiid de se agi vcllent, potius de prae- 

senti quaestio kaberetur, quam absens invidiae crimine 

accusaretur. Iniraici vero ejus, quiescendum in prae- 

senti, quia nocere se ei non posse intelligebant, et illud 

tempus expectandum decreverunt, quo exiisset, ut sic 

absentem aggrederentur ; itaque fecerunt. Nara post- 

quam in Siciliam eum pervenisse crediderunt, absen- 

tem, qtiod sacra violasset, reum fecerunt. Qua de re 

quum ei nuntius a magistratu in Siciliam missus esset, 

ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in 

magna spe provinciae bene administrandae, non parere 

noluit, et in triremem, quae ad eum deportandum erat 

missa, ascendit; ac Tliurios in Italiam pervectus, multa 

secum reputans de immoderata civium suorum licentia, 

crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus impen- 

dentem evitare tempestatem, clam se a custodibus sub- 

duxit, et inde primum Elidem, deinde Thebas, venit. 

Postquam autem se capitis damnatum, bonis publicatis, 

audivit, et, id quod usu venerat, Etimolpidas sacerdotes 

a popido coactos ut se devoverent, ejasque devotionis, 

quo testatior esset memoria, exemplum in pila lapidea 

incisum, esse positum in publico, Lacedaemonem demi- 

gravit. Ibi (ut ipse praedicare consueverat) noti 

advcrsus pairiam, sed inimicos suos bellum gessit, quod 

iidetn hostes essejit civitati : nam, quum intelligerent se 

plurimu7n prodesse reipublicae, ex ea ejecisse, plusgue irae 

suae quam utilitati communi paruisse. Itaque hujus 

consilio Lacedaemonii cum Persarum rege amicitiam 

fecerunt: deinde Deceliam in Attica munierunt, praesi- 

dioque perpetuo ibi posito, in obsidione Athenas tenu- 

erunt. Ejusdem opera loniam a societate averterunt 

Atheniensium: quo facto, multo superiores bello esse 

coeperunt. 



26 CORNELII NEPOTIS 

CAr*. V. Spartanis sttspectus Alcihiades, ad Tissnph^ 
ernem venit, et Atheniensium exercitui conciliaiur. 

Neque vero his rebus tam amici Alcibiatli sunt facti, 
(juam timore ab eo alienati. Nam, quum acerrimi viri 
praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, 
pertimuerunt ne, caritate patriae ductus, aliquandoab ip- 
tis descisceret, et cum suis in gratiam rediret. Itaque 
terapus ejus interficiendi quaerere instituerunt. Id 
Alcibiadi diutius celai"i non potuit: erat enim ea sagaci- 
tate, ut decipi non posset, praesertim quum animum at- 
tendisset ad cavendum. Itaque ad Tissaphernem prae- 
fectum regis Darii se eontulit. Cujus quum in inti- 
mam amicitiam pervenisset, et Atheniensium, male 
gestis in Sicilia rebus, opes senescere, contra Lace- 
daemoniorum crescere, videret; initio cum Pisandro 
praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per in- 
ternuntios coUoquitui', et de reditu suo facit mentionem. 
Erat enim eodem quo Altibiades sensu, populi poten- 
tiae non amicus, et optimatum fautor. Ab hoc desti- 
tutus, primum per Thi"asybulum Lyci filium, ab exer- 
citu recipitur, praetorque fit apud Samum. Post, suf- 
fragante Theramene, plebiscito restituitur, parique 
abscns imperio praeficitur simul cum Thrasybulo et 
Theraraene. Horum imperio, tanta commutatio rerum 
facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante victores 
viguerant, perterriti, pacem peterent. Victi enim 
erant quinque proeliis terresti-ibus, tribus navalibus; in 
quibus ducentas naves triremes amiserant, quae captae 
in hostium venerant potestateni. Alcibiades simul cum 
collegis receperat loniam, Hellespontum, multas prae- 
terca urbes Graecas, quae in ora sitae sunt Asiae, qua- 
rum expugnaverant complures; in his Byzantium. 
Neque minus multas consilio ad amicitiam adjunxerant, 
quod in captos clementia fuerant usi. Ita praeda 
onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis, 
Athenas venerunt. 



Cap. VI. Alcibiudes bene donii exceptus resecratur. 

His quum obviam universa civitas in Piraeum des- 
cendisset, tanta fuit omnium expeclatio visendi Alcibia- 



ALCIBIADES. 27 

dis, ut ail ejus trircmem vulgus conflueret, perinde ac 
si solus advenisset. Sic enim populo erat persuasum, 
et adversas superiores, et praesentes secundas res acci- 
disse ejus opera. Itaque et Siciliae amissum, et Lace- 
daemoniorum victorias, culpae suae tribuebant, quod 
talem virum e civitate expulissent. Neque id siue 
causa arbitrari videbantur : nam postquam exercitui 
praeesse coeperat, neque terra, neque mari, liostes pares 
esse potuerant. Hic ut navi egressus est, quamquam 
Thei-amenes et Thrasybulus eisdem rebus praefuerant, 
siraulque venerant in Piraeura, tamen illum unum 
omnes prosequebantur: et, id quod nunquam antea 
usu venerat, nisi Olyrapiae victoribus, coronis aureis 
aeneisque vulgo donabatur. Ille iacrymans talem bene- 
volentiam civium suorumaccipiebat, reminiscenspristini 
teraporis acerbitatem. Postquam Astu venit, concione 
advocata, sic verba fecit, ut nemo tamferus fuerit, quin 
ejus casum lacrymarit, inimicumque his se ostenderit, 
quorum opera patria pulsus fuerat: perinde ac si alius 
populus, non ille ipse qui tum flebat, eum sacrilegii 
damnasset. Restituta crgo huic sunt publice bona, 
iidemque illi Eumolpidae sacerdotes rursus resecrare 
sunt coacti, qui eum devoverant ; pilaeque illae, in 
quibus devotio fuerat scripta, in mare praecipitatae. 



Cap. VII. Minusfelix Alcibiades in invidiam recidif. 

Haec Alcibiadi laetitia minus fuit diuturna. Nam 
quum ei essent omnes honores decreti, totaque respub- 
lica domi bellique tradita, ut unius arbitrio gRreretur, 
et ipse postulasset ut duo sibi collegae darentur Thrasy- 
bulus et Adimantus, neque id negatum esset; classe in 
Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia 
rem gesserat, in invidiam recidit. Nihil enim eum non 
efficere posse ducebant. Ex quo fiebat, ut omnia minus 
prospere gesta ejus culpae tribuerent, quum eum aut 
negligenter aut malitiose fecisse loquerentur ; sicut 
accidit: nam corrnptiim a rege capere Cymen 7ioluisse^ 
arguebant. Itaque huic maxime putamus mali causam 
fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis: time- 
batur enim non minus quam diligebatur, ne, secunda 



2S CORNELII NEPOTIS 

fortuna maguisque elatus opibus, tyvannidem coneupfs- 
ceret. Quibus rebus factum est, ut absenti magistra- 
tum abrogarent; et alium in ejus locum substituerent. 
Id ille ut audivit, domum reverti noluit, et se Perin- 
lluim contulit; ibique tria castella communivit, Bornos, 
liyziam, Macrontichos ; manuque collecta, primus 
Graeciae civitatis in Thraciam introiit, gloriosius 
existimans barbarorum praedti locupletari, quam Graio- 
rum. Qua ex re creverat cum fama, tum opibus, mag- 
namque amicitiam sibi cum quibusdam regibus Thra- 
ciae pepererat. 



Cap. VIII. Cimbus, quantum potest, Alcibiades 
consulit. 

Neque tamen a caritate patriae potuit recedere» 
Nam quum apud Aegos flumen Philocles praetor Athe- 
niensium classera constituisset suam, neque longe 
abesset Lysander, praetor Laeedaemoniorum, qui in eo 
erat occupatus, ut bellum quam diutissime duceret, 
quod ipsis pecuniaarege suppeditabatur; contra Athe- 
niensibus exhaustis, praeter arma et naves nihil erat 
super; Alcibiades ad Atheniensium venit exercitum, 
ibique, praesente vulgo, agere coepit, si vellent, se 
coactiirum Lysandriim azit dimicare aut pucem petere : 
Lacedaemonios eo nolle confligere classe, quod pedes- 
tribus copiis plus quam navibus valerent ; sibi autem 
esse facile, Seulhen regem Thracum deducere, ut eos 
terra depelleret : quo facto, necessario aut classe con- 
ffdcturos, aut bellum composituros, Id etsi vere dictum 
Philocles animadvertebat tamen postulata facere noluit, 
quod sentiebat, se, Alcibiade recepto, nuUius momenti 
apud exercitum futurum, et si quid secundi evenisset, 
nullam in ea re suam partem fore ; contra ea, si quid 
adversi accidisset, se unum ejus delicti futurum reum. 
Ab hoc discedens Alcibiades, Quoniam, inquit, victoriae 
patriae repugnas, illud moneo : juxta hostes castra 
habeas nautica ; periculum est enim, ne immodestia 
militum nostrorum occasio detur Lysandro nostri 
opprimendi exercitiis. Neque ea res illum fefellit: nam 
Lysander, quum per speculatores comperissel, vulgum 



ALCIBIADES. n 

Atlieniensium in terram praedatura exiisse, navesque 
pene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit» 
•eoque impetu totum belium delevit. 



•Cap. IX. Alcibiades, spe patriae orbaius, ad Plmrna" 
hazum se conjert. 

At Alcibiades, victis Atlieniensibus, non satis tuta 
•eadem loca sibi arbitrans, penitus in Thraciam se supra 
Propontidem abdidit, sperans ibi facillime suam fortu- 
5iam occuli posse: falso. Nara Thraces postquara eum 
cum magna pecunia venisse senserunt, insidias ei fece- 
runt ; qui ea, quae apportavit, abstulerunt, ipsum 
capere non potuerunt. IUe cernens nullum locum sibi 
tutura in Graecia, propter potentiara Lacedaemoniorum, 
ad Pharnabazum in Asiam transiit. Quera quidera 
adeo sua cepit huraanitate, ut eum nerao in araicitia 
antecederet. Namque ei Gruniura dederat in Phry- 
gia castrum, ex quo quinquaginta talenta vectigalis 
capiebat. Qua fortuna Alcibiades non erat contentus^ 
neque Athenas victas Lacedaeraoniis servire poterat 
pati. Itaque ad patriara liberandam omni ferebatur 
cogitatione. Sed videbat id sine rege Persarum non 
posse fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adjungi. 
Neque dubitabat facile se consecuturum, si raodo ejus 
conveniendi habuisset potestatem. Nam Cyrura fratrem 
ei bellum clam parare, Lacedaeraoniis adjuvantibus, 
«ciebat. Id si ei aperuisset, magnam se ab eo initurum 
gratiam videbat. 

Cap. X. Apud Fliarnabazum in insidiis Alcibiades 
covjicitur. 

Haec quum moliretui', peteretque a Pharnabazo ut 
ad regem mitteretur, eodem tempore Critias ceterique 
tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum 
in Asiam miserunt, qui enm certiorem facerent, nisi 
Alcibiadem svstulisset, nihil earvm rerum fore ratum., 
quas ipse Atlienis constituisset ; qnare, si suas res gesfas 
manere vellet, illum persequeretur. His Lacon rebus 
«ommotus, statuit accuratius sibi awendum cum Phar-- 



30 CORNELII NEPOTIS 

nabazo. Huic ergo renuntiat, societatem, quae regi 
cum Lacedaemoniis esset, stare non posse, foederaque 
irrita futura, nisi Alcibiadem vivum aut mortuum 
tradidisset. Non tulit hoc satrapes, et violare cleraen- 
tiam, quam regis opes minui, maluit. Itaque misit 
Sysamithren et Bagaeum ad Alcibiadem interficiendum, 
quum ille esset in Phrjgia, iterque ad regem pararet. 
JJissi clam vicinitati, in qua tum Alcibiades erat, dant 
negotium ut eum interficiant. Illi, quum eum ferro 
aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa 
casam eam in qua quiescebat, eamque succenderunt, 
ut incendio conficerent, quem manu superari 'posse 
diffidebant. Ille autem, sonitu flammae excitatus, 
quod gladius ei erat subductus, familiaris sui subalare 
telum eripuit. Namque erat cum eo quidam ex Arcadia 
hospes, qui nunquam discedere voluerat. Hunc sequi 
se j ubet, et id quod in praesentia vestimentorum fuit 
arripuit. His in ignem ejectis, flammae vim transiit. 
Quem ut barbari incendium efTugisse viderunt, eminus 
telis missis interfecerunt, caputque ejus ad Pharna- 
bazum retulerunt. At mulier, quae cum eo vivere 
consueverat, muliebri sua veste contectum, aedificii 
incendio mortuum cremavit, quod ad vivum interimen- 
dum erat comparatum, Sic Alcibiades, annos circiter 
■quadragiuta natus, diem obiit supremum. 



Cap. XI. Alcibiades infamatus et laudatus. 

HuNC infamatum a plerisque, tres gravissimi hista- 
rici summis laudibus extulerunt : Thucydides, qui 
ejusdem aetatis fuit ; Tlieopompus, qui fuit post 
aliquanto natus; et Timaeus: qui quidem duo male- 
dicentissimi, nescio quo modo, in illo uno laudando 
consenserunt. Nam ea quae supra diximus de eo 
praedicarunt, atque hoc ampHus: quum Athenis splen- 
didissima civitate natus esset, omnes Atlienienses spleU' 
dore ac dignitate vitae superasse. Postquam inde 
expidsus Thebas venerit, adeo studiis eoium inservisse, 
ut nemo eum labore corporisque viribus posset aequi- 
parare : omnes enim Boeotii magis firmitati corporis 
quam ingenii acumini inserviunt. Eundem apud Lace- 



EPAMINONDAS. 31 

daemonios, quorum moiihus sumina virtus in patienlia 
ponebatiir, sic duritiae se dcdisse, ut parcimonia rictus 
utque ciiltus umncs Lacedaemonios 7)i7iceret. Fuisse 
apud Thracas homines vinolentos, rehusque venereis 
deditos ; hos quoque in his rehvs antecessisse. Venisse 
ad Persas, apud quos summa laus esset fortiter venari, 
luxuriose vivere ; horum sic imitatum consuetudinem, 
ttt illi ipsi eum in his maxime admirurentur. Quihus 
rehus ejfecisse ut, apud quoscunque esset, princeps pone- 
retur, hahereturqtce carissimus. Scd satis de hoc : 
reliquos ordiamur. 



XV. EPAMINONDAS. 

Cap. I. Praefatio et dispositio. 

Epaminondas, Polymni filius, Thebanus. De hoe 
priusquam scribamus, haec praecipienda videntur lec- 
toribus, ne alienos mores ad suos referant, neve ea, 
quae ipsis leviora sunt, pari modo apud ceteros fuisse 
arbitrentur. Scimus enim, musicen nostris mori- 
bus abesse a principis persona, saltare vero etiam 
irt vitiis poni; quae omnia apud Graecos et grata, et 
laude digna ducuntur. Quum autera exprimere imagi- 
nem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae, 
nihil videmur debere praeterraittere, quod pertineat ad 
eam declarandam. Quare dieemus prJmum de genere 
ejus; deinde quibus disciplinis, et a quibus sit eruditus; 
tum de moribus ingeniique facultatibus, et si qua alia 
digna memoi'ia erunt: postremo de rebus gesti?, quae a 
plurimis omnium anteponuntur virtutibus. 



Cap, II. Epaminondue pueritia et adoleseentia. 

Natus igitur patre, quo diximus,honesto genere, pau- 
per jam a majoribus relictus. Eruditus autem sic, ut 
nemo Thebanus magis: nara et citharizare et cantare ad 
chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore 
fuit in musicis gloria, quam Damon, aut Lumprus, 
/j^ucrum pervulgata sunt aomina; carmina cantare tibiie 



32 CORNELII NEPOTIS 

ab Olympiodoro: saltare a Calliphrone. At philoso- 
phiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pytha- 
goreum: cui quidem sic fuit deditus, ut adolescens 
tristem et severum senem omnibus aequalibus suis in 
familiaritate anteposuerit; neque prius eum a se dimi- 
serit, quam doctrinis tanto antecesserit condiscipulos, 
ut facile intelligi posset, pari modo superaturum omnes 
in ceteris artibus. Atque haec ad nostram consuetu- 
dinem sunt levia, et potius contemnenda; at in Graecia 
utique olim magnae laudi erant. Postquam ephebus 
factus est, et palaestrae dare operam coepit, non tam 
magnitudini virium servivit, quam velocitati; illam 
enim ad athletarum usum, hanc ad belli existimabat 
utilitatem pertinere; itaque exercebatur plurimum cur- 
rendo et luctando, ad eum finem, quoad stans complec- 
ti posset, atque contendere. In armis plurimum studii 
consumebat. 



Cap. III. Epaminondae animi virfutes, studium audi- 
endi, paupertatis patientia, liberalitas. 

Ad hanc corporis firmitatem plurima etiam animi 
bona accesserant: erat enim modestus, prudens, gravis, 
temporibus sapienter utens; peritus belli, fortis manu, 
animo maximo; adeo veritatis diligens, ut ne joco 
quidem mentiretur; item continens, clemens, patiensque 
admirandum in modum; non solum populi, sed etiam 
amicorum ferens injurias, imprimisque commissa ce- 
lans; quod interdum no7i miniis prodest, quam diserte 
dicere; studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci 
arbitrabatur. Itaque quum in circulum venisset, in 
quo aut de republica disputaretur, aut de philosophia 
sermo haberetur; nunquam inde prius discessit, quam 
ad linera sermo esset adductus. Paupertatem adea 
facile perpessus est, ut de republica nihil priieter glo- 
riam ceperit. Amicorum in se tuendo caruit facultati- 
bus; fide ad alios sublevandos saepe sic usus est, ut 
possit judicari, omnia ei cum amicis fuisse comraunia: 
nam quum aut civium suorum aliquis ab hostibus fuis- 
set captus, aut virgo araici nubilis propter paupertatem 
eoUocari non posset, amicorura concilium habebat, eS 



EPAMINONDAS. 33 

quantum quisque daret pro facultatibus imperabat: 
eamque sumiiiam quum faceret, priusquam acciperet 
pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos, qui 
conferebant, eique ut ipsi numerarent, faciebat; ut ille, 
ad quem ea res perveniebat, sciret, quantum cuique 
deberet. 



Cap. IV. Epamiaondae abstinentia tentata. 

Tentata autem ejus est abstinentia a Diomedonte 
Cyziceno: namque is, rogatu Artaxerxis, Epaminon- 
dam pecunia corrum.pendum susceperat. Hic roagno 
cum pondere auri Thebas venit, et Micythum adoles- 
centulum quinque talentis adsuam perduxit voluntatem, 
quem tum Epaminondas plurimum diligebat. Micy- 
thus Epaminondam convenit, et causam adventus 
Diomedontis ostendit. At ille Diomedonte coi*am: 
Nihil, inquit, opus pecunia est : nam si ea rex vuU, 
quae Thebanis sint iitilia, gratis facere siim paratus ; 
sin autem contraria, non habet auri atqiie argenti 
satis ; namque orbis terrarum divitias accipere nolo, 
pro patriae caritate. Te, qui me incognitum tentasti, 
tuique similem existimasti, non miror ; tibi ignosco : sed 
egredere propere, ne alios corrumpas, quum me non 
potueris. Tu., Micythe, argentum huic redde ; nisi id 
confestim facis, ego te tradam magistratui. Hunc 
Diomedon quum rogai'et, ut tuto exire, suaquequae at- 
tulisset, liceret efferre : Istud, inquit, facio.m, neque tua 
causa, sed mea ; ne, si tibi sit pecunia adempta, aliquis 
dicaf, id ad me ereptum pervenisse, quod delatum acci- 
pere noluissem. A quo quum quaesisset, quo se duci 
vellet, et ille, Athenas, diceret, praesidium dedit, ut eo 
tuto perveniret; neque vero id satis habuit, sed etiam 
ut inviolatus in navem ascenderet per Chabriam Athe- 
niensem, de quo supra mentionem fecimus, eifecit. Ab- 
stinentiae erit hoc satis testimonium. Plurima quidem 
proferre possemus ; sed modus adhibendus est, quo- 
niam uno hoc volumine vitas excellentiufn virorum com- 
plurium concludere constituimus, quorum separatira 
multis millibus versuum complures scriptores ante nos 
explicarunt. 



34 CORNELTI NEPOTIS 

Cap. V, Epaminondae dicta arguta contra Mene- 
cUdetn. 

FuiT et disertus, ut nemo Thebanus ei par esset 
eloquentia, neque minus concinnus in brevitate respon- 
dendi, quam in perpetua oratione ornatus. Habuit 
obtrectatorem Meneclidem quendam, indidem Tiiebis, 
et adversarium in adrainistrandarepublica, satis exerci- 
tatum in dicendo, ut Thebanum scilicet; namque illi 
genti plus inest virium quam ingenii. Is, quod in re 
militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat 
Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illiusimpera- 
toris opera desideraretur. Iluic ille : Fallis, inquit, 
veibo cives tiios, quod hos a bello avocas ; otii enim 
nomine servitutem concilias. Nam paritur pax bello ; 
itaque, qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse 
debent. Quare si principes Graeciae esse vultis, cas- 
tris est vobis utendum, non palaestra. Idem ille Mene- 
clides quum huic objiceret, quod liberos non haberet, 
neque uxorem duxisset, maxiraeque insolentiam, quod 
sibi Agamemnonis belH gloriam videretur consecutus: 
at ille, Desine, inquit, Meneclide, de vxore mihi expro- 
hrare ; nam nullius in ista re minus uti consilio volo. 
Habebat enim Meneclides suspicionem adulterii. Quod 
autem me Agamemfionetn aemulari putas, falleris ; 
namque ille cutn utiiversa Graecia vix decem annis 
unam cepit urbem, ego cotitra, ex una urbe nostra, die- 
que uno, totam Graeciam, Lacedaemoniis fugatisy 
liberavi. 



Cap. VI. Epaminondae dicta contra Callistratum, 
maxime contra Spartanos. 

Idem quum ia conventura venisset Arcadum, petens, 
ut societatem cum Thebanis et Argivis facerent; con- 
traque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquen- 
tia omnes eo praestabat teraporo, postularet, ut potius 
amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua 
muha invectus esset in Tliebanos et Argivos, in eisque 
hoc posuisset, animadvertere debere Arcadas, qunles 
utraque civitas cives procreasset, ex quibus de celeris 



EPAMINONDAS. 35 

posseiit judicare. Argivos enim fuisse Orestem et 
Alcmaeonem, ?natricidas ; Thebis Oedipitm 7iatum, qui^ 
quum patrem suum iriterfecisset^ ex matre Uberos pro- 
creasset. Hic in respondendo Epaminondas, quum de 
ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria per- 
venit ; Admirari, se, dixit, stultitiam rhetoris Attici, 
qui non animadverteret, innocentes illos natos, dnmi 
scelere admisso, quum patria essent expulsi, receptos 
esse ab Atheniensibus. Sed maxime ejus eloquentia 
eluxit Spartae legati ante pugnam Leuctricam. Qu;) 
quura omnium sociorum convenissent legati, coram 
frequentissirao legationum conventu sic Lacedaemoni- 
orum tyrannidem coarguit, ut non minus illa oratione 
opes eorura concusserit quam Leuctrica pugna. Tum 
enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio sociorum 
Lacedaemonii privarentur. 



Cap. VII. Injuriarum oblivio : imperii diuturnior 
usurpatio. 

FuissE patientem, suorumque injurias ferentem ci- 
vium, quod se patriae irasci nefas esse duceret, haec sunt 
testimonia. Quum eum, propter invidiam, cives prae- 
ficere exercitui noluissent, duxque esset delectus belli 
iraperitus, cujus errore eo esset deducta illa multitudo 
militum, ut omnes de salute pertimescerent, qucd loco- 
rum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur, deside- 
rari coepta est Epaminondae diligentia; erat enim ibi 
privatus numero militum : a quo quum peterent opem, 
nullam adhibuit memoriam contumeliae, et exercitum 
obsidione liberatum, domum reduxit incolumem. Ne- 
que vero hoc semel fecit, sed saepius. Maxime autera 
fuit illustre, quura in Peloponnesum exercitum duxis- 
set adversus Lacedaemonios, haberetque collegas duos, 
quorum alter erat Pelopidas, vir fortis ac strenuus. 
Hic quura criminibus adversai'iorum omnes in invidiam 
venisseut, ob eamque rem imperium his esset abroga- 
tum, atque in eorum locum alii praetores successissent; 
Epaminondas plebiscito non paruit, idemque ut face- 
rent persuasit collegis, et bellum, quod susceperat, ges- 
eit. Namque animadvertebat, nisi id fecisset, totum 



36 CORNELII NEPOTIS 

exercitum, propter praetorum imprudentiara inscitiam- 
que belli, periturum. Lex erat Thebis quae morte 
mulctabat, si quis imperium diutius retinuisset, quam 
lege praefinitum foret. Hanc Eparainondas quum 
reipublicae conservandae causa latam videret, ad per- 
niciem civitatis conferre noluit, et quatuor mensibus 
diutius, quam populus jusserat, gessit imperium. 



Cap. VIII. Epaminondae accusati defensio. 

PosTQUAM domum reditum est, collegae ejus hoc 
crimine accusabantur. Quibus ille permisit, omnem 
ut causam in se transferrent, suaque opei-a factum con- 
tenderent, ut legi non obedirent. Qua defensione 
illis periculo liberatis, nemo Epaminondam responsu- 
rum putabat, quod, quid diceret, non haberet. At ille 
in judicium venit ; nihil eorum negavit, quae ad- 
versarii crimini dabant, omniaque, quae coUegae dixe- 
rant, confessus est ; neque recusavit, quominus legis 
poenam subiret, sed unum ab iis petivit, ut in periculo 
suo conscriberent : Epanwiondas a Thebanis morte 
midctatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare 
Lacedaemonios, quos, ante se imperatorem, nemo Boeo- 
tiorum ausus fuit adspicere in acie ; quodque uno proelio 
non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam uni- 
versam Graeciam in libertatem vindicavit ; eoque res 
utrorumque perduxitut Thebani Spartam oppugnarent, 
Lacedaemonii satis haberent si salvi esse possent ; ne- 
que prius bellare destitit, quam, Messena constituta, 
urbem eorum obsidione clausit. Haec quum dixisset, 
risus omnium cum hilaritate coortus est ; neque quis- 
quamjudex ausus est de eo ferre suffragium. Sic a 
judicio capitis maximS. discessit gloria. 



Cap. IX. Ad Mantineam Epaminondae invicti mors. 

Hic extremo terapore imperator apud Mantineam, 
quum acie instructa audacius instaret hostibus, cogni- 
tus a Lacedaemoniis, quod in ejus unius pernicie pa- 
triae sitam putabant salutem, universi in unum impe- 
tum fecerunt ; neque prius abscesserunt, quam magna 



EPAMINONDAS. 37 

caede facta, multisque occisis, fortissirae ipsum Epami- 
nondam pugnantera, sparo eminus percussura, conci- 
dere viderunt. Hujus casu aliquantura retardati sunt 
Boeotii, neque taraen prius pugna excesserunl, quam 
repugnantes profligiirunt. At Epaminondas, quum 
animadverteret mortiferura se vulnus accepisse, siraul- 
que, si ferrum, quoJ ex hastili in corpore remanserat, 
extraxisset, animam statim amissurum, usque eo reti- 
nuit, quoad renuntiatum est, vicisse Boeotios. Id post- 
quam audivit, Salis, inquit, vixi ; invictus enim moi-ior, 
Tum, ferro extracto, confestim exanimatus est. 

Cap X. Epaminondae caelibatus criminatio diluta ; 
horror a civili victoria : Thebarum gloria. 

Hic uxorem nunquam duxit ; in quo quum reprehen- 
deretur a Pelopida, qui filium habebat infamera, male- 
que eum in eo patriae consulere diceret, quod liberos 
non relinqueret : Vide, inquit, ne tu pejus consulas, qui 
ialem ex te naium relicturus sis. Meque vero stirps 
mihi potest deesse ; namque cx me natam relinquo pug- 
nam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed 
etiam iinmortalis sit, necesse est. Quo tempore, duce 
Pelopida, exules Thebas occupaverunt, et praesidium 
Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, 
quamdiu facta est caedes civium, domi se retinuit ; quod 
neque raalos defendere volebat, neque impugnare, ne 
manus suorura sanguine cruentaret ; namque omnem 
civilem victoriam funestam putabat. Idemque, post- 
quam apud Cadmeam pugnari cum Lacedaemoniis coe- 
pit, in primis stetit. Hujus de virtutibus vitaque sa- 
tis erit dictum, si hoc unum adjunxero, quod nemo eat 
inficias ; Thebas, et ant^ Epaminondam natum, et post 
ejusdem interitum, perpetuo alieno paruisse imperio ; 
contra ea, quamdiu ille praefuerit reipublicae, caput 
fuisse totius Graeciae. Ex quo intelligi potest, unum 
hominem pluris, quam civitatem fuisse. 



3S CORNELII NEPOTIS 



XXII. HAMILCAR. 

Cap. 1 . Haniilmr fortunam Carthaginiensium iil 
melius convertit. 

IIamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barcas, 
Cartliaginiensis, primo Punico bello, sed temporibus 
extremis, admodura adolescentulus in Sicilia praeesse 
eoepit exercitui. Quum ante ejus adventum, et mari 
et terra male res gererentur Carthaginiensium; ijjse, 
ubi affuit, nunquam hosti cessit, neque locum nocendi 
dedit, saepeque e contrario, occasione data, lacessivit, 
semperque superior discessit. Quo facto, quum pene 
orania in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defen- 
dit, ut bellum eo loco gestum non videretur. Interim 
Carthaginienses, classe, apud insulas Aegates, a Catulo 
Lutatio consule Romanorum superati, statuerunt belli 
finem facere, eamque rem arbitrio permiserunt Hamil- 
caris. IUe, etsi flagrabat bellandi cupiditate, tameu 
paci serviendum putavit. quod patriam, exhaustam 
sumptibus, diutius cahimitatem belli ferre non posse 
intelligebat ; sed ita, ut statim mente agita«'et, si pau- 
lulum modo res essent refectae, bellum renovare, 
Romanosque armis persequi, donec aut vi certe vicis- 
sent, aut victi manus dedissent. Hoc consilio pacem 
conciliavit: iu qua tanta fuit ferocia, ut, quum Catulus 
negaret, se bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui 
Erycem tenuerunt, armis relictis, Sicilia decederent, 
succumbente patria, ipse, periturum se potius, dixerit, 
quam cum tanto Jiagitio domum rediret: non enim 
suae esse virtutis, arma, a patria accepta adversus hos- 
tes, adversariis tro.dere. Hujus pertinaciae cessit 
Catulus. 



Cap. II. Hamilcar, pace facta^ ferro rebelles ajjlixit, 
et otium patriae restituit, 

At ille, ut Carthaginem venit, multo aliter ac spera- 
bat, rempublicam se habentem cognovit : namque, 
diuturnitate externi mali, tantura exarsit intestinum 
belkira, ut nunquam pari periculo fuerit Carthago, nisi 



IIAMILCAR. S9 

quuin ileleta est. rrirno mercenarii milites, qui adver- 
sus Roraanos fuerant, f-escivcrunt, quorum numerus 
erat viginti millium. Hi totam abalienarunt Africam, 
ipsam Carthaginera oppugnarunt. Quibus malis adeo 
sunt Foeni perterriti, ut auxilia etiam a Romanis 
petiveriutj eaque impetraverint. Sed extremo, quum 
jirope jam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem 
imperatorera fecerunt. Is non solum hostes a muris 
Carthaginis removit, quum amplius centum millia facta 
esscnt armatorum, sed etiam eo compulit, ut locorum 
angustiis clausi, plures fame quam ferro interirent. 
Omnia oppida abalienata, in his Uticam atque Hippo- 
nem, valentissima totius Africae, restituit patriae. 
Neque eo fuit contentus, sed etiara fines imperii propa- 
gavit. Tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum 
in ea bellum videretur multis annis fuisse. 



Cap. III. Hamilcar, i?i Hispaniam missus, Honniha- 
lem Jilium secum diiocit, et Hasdruhulem, cui Jiliam 
despondit. 

Rebus liis ex sententia peractis, fidenti animo atque 
infesto Romanis, quofacilius causam bellandi reperiret, 
cffecit, ut imperator cum exercitu in Hispaniam mit- 
teretur, eoque secum duxit filium Hannibalem, anno- 
rum novem. Erat praeterea cum eo adolescens illus- 
tris et formosus, Hasdruhal ; quem nonnulli diligi tur- 
pius, quam par erat, ab Hamilcare, loquebantur. Non 
enim maledici tanto viro deesse poterant. Quo factum 
est, ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur 
esse. Huic ille filiam suam in matrimonium dedit, 
quod moribus eorum non poterat interdici socero gencr. 
De hoc ideo mentionem fecimus, quod, Ilamilcare 
occiso, ille exercitui praefuit, resque magnas gessit ; et 
princeps largitione vetustos pervertit mores Carthagin- 
iensium; ejusdemque post mortem Hannibal ab exer- 
citu accepit imperium. At Hamilcar, posteaquam 
mare transiit, in Hispaniamque venit, magnas res 
secunda gessit fortuna: maximas bellicosissimasque 
gentes subegit ; equis, armis, viris, pecunia, totam 
locupletavit Africam. Hic cura in Italiam bellum in- 



40 CORNELII NEPOTIS 

ierre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam 
venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus 
est. Hujus perpetuum odium erga Romanos maxime 
concitasse videtur secundum bellum Punicum. Nam- 
que Hannibal, filius ejus, assiduis patris obtestationi- 
bus, eo est perductus, ut interire, quam Eomanos non 
experiri, mallet. 



XXIII. HANNIBAL. 

Cap. L Hannibal, omnibus ducibus major, suorum 
debilitatur invidia. 

Hannibal, Hamilcaris filius, Carthaginiensis. Si 
verum est, quod nemo dubitat, ut populus Eomauus 
oranes gentes virtute superarit, non est inficiandum, 
Hannibalem tanto praestitisse caeteros imperatores 
prudentia, quanto populus Roraanus antecedat fortitu- 
dine cunctas nationes. Nam quotiescunque cum eo 
congi'essus est in Italia, semper discessit superior. 
Quod nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset, 
Romanos videtur superare potuisse. Sed multorum 
obtrectatio devicit unius virtutem. Hic autem, velut 
haereditate relictum, odium paternum erga Romanos 
sic confirmavit, ut prius animam, quam id, deposuerit: 
qui quidem, cum patria pulsus esset, et alienaruni 
opum indigeret, nunquam destiterit animo bellare cum 
Romanis. 



Cap. II. Hamiibal contra Romanos concitat Philip- 
pum et Antiochum, ob haereditarimn in eos odium. 

Naji, ut omittam Philippum, quem absens hostem 
reddidit Romanis, omnium his temporibus potentissi- 
mus rex Antiochus fuit. Hunc tanta cupiditate incen- 
dit bellandi, ut usque a Eubro Mari arma conatus sit 
inferre Italiae. Ad quem cum legati venissent Romani, 
qui de ejus voluntate explorarent, darentque operam 
consiliis clandestinis, ut Hannibalem in suspicionera 
regi adducerent, tanquam ab ipsis corruptum, alia 



HANNIIiAL. ii 

aique antea sentiri! ; nequo i'l frustra feci.-sent; iJque. 
Hiinnibal coraperisset, seque ab interioribus consilii-; 
gegi-egari vidisset : tenipore dato adiit ad regem, eique 
quum multa de fide sua et odio in Romanos comrae- 
morasset, hoc adjunxit. Pater, inquit, meiis Hnrnilcar, 
puerulo Tiie, vJpotc non amplivs novcm annos naio, in 
IJii-panfam imperafor proficiscens Carihagine, Jovi op~ 
iimo mnximo hosiias immolavil. Qvae divina res dum 
conjiciebaiur, quaesivit a me, vellemne secum in castra 
proficisci. Id quum libenter accepissem, atque ab eo 
pctere coepissem, ne dubitaret duc.ere ; tum illc, " Faci- 
nm^'' inquit, ^^ si fidem mihi qunm posiulo dederis ;'''' simuJ'- 
qne nd aram adduxif, npud quam sacrijicare instituerai , 
enmque, ceteris remoiis ienente^n, jurare jussit, nunquam 
mein amiciiid cum Romanis fore. Id ci>,o jusjuranduvi 
patri daium usque ad hanc diem ita conservavi, ut nem- 
ini dubium esse debea.t, guin reliquo iempore cadem menie 
sim futurus. Quare, si quid amice de Romanis cogiia- 
bis, non imprudtnter feceris si me celuris ; quum quidem 
bellum parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo 
principem posueris. 

Cap. III. llannihal imperator Hispaniam siihigit, 
Saguntum cxpugnat, per Pijrenaeum saltum et ^llpes 
iu Italiam transit. 

Hac igitur aetate, cum patre in Hispaniam profectus 
est. Cujus post obitum, Hasdrubale imperatore suf- 
fecto, equitatui omni praefuit. Hoc qucque interfecto, 
exercitus summam imperii ad eum detulit. Id Car- 
tbaginem delatum, publice comprobatum est. Sic 
Hannibal, minor quinque et viginti annis natus, impe- 
rator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniae 
bfllo subegit ; Saguntum, foederatam civitatem, vi 
expugnavit; tres exercitus maximos comparavit. Ex 
his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale 
fratre in Hispania reliquit; tertium in Italiam secum 
duxit. Saltum Pyrenaeum transiit: quacumque iter 
fecit, cum omnibus incolis conflixit : neminem nisi 
victura dimisit. Ad Alpes posteaquam venit, quae 
Italiam ab Gallia sejungunt, quas nemo nnqnara cum 

D 



42 CORXELII NEPOTIS 

exercitu ante eum, praeter Herculem Graium, tran- 
sierat, (quo facta is hodie saltus Graius appellatur ;) 
Alpicos conantes prohibere transitura concidit, loca 
patefecit, itinera muniit, efFecitque, ut ea elephantus 
ornatus ire posset, quu, antea unus homo inermis vix 
poterat repere. Hac copias traduxit, in Italiamque per- 
venit. 



Cap. IV. Hnnnibttl apxid Rkodanum, Padum, Trebiam, 
Thrasymenum et Cannas, Romanos vincit. 

C0NFLIXEKA.T apud Ilhodanum cum P. Corneh'o 
Scipione consule, eumque pepulerat. Cum hoc eodem 
de Clastidio apud Padura decernit ; saucium inde ac 
fiigatum dimittit. Tertio, idem Scipio, cum collega 
Tiberio Longo, apud Trebiam adversus eum venit; 
cum his manum conseruit, utrosque profligavit. Inde 
per Ligures Apenninum transiit, petens Etruriam. 
Hoc itinere adeo gravi morbo afRcitur oculorum, ut 
postea nunquam dextro aeque bene usus sit. Qua 
valetudine quum etiam nunc premeretur, lecticaque 
ferretur, C. Flaminiura consulem apud Thrasymenura 
cum exercitu insidiis circumventum occidit : neque 
multo post, C. Centenium pro-praetorem, cum delecta 
manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam pervenit. 
Ibi obviam ei venerunt duo consules,C. Terentius Varro 
et L. Paullus Aemilius. Utriusqua exercitus uno 
proelio fugavit; L. PauUura consulem occidit, et aliquot 
praeterea consulares; in his Cn. Servilium Geminum, 
qui anno superiore fuerat consul. 



Cap. V. Hannibal Fabio zerbn dat ; Rufum, Grac- 
c/ium, Marcellum supemt. 

Hac pugna pugnata, Romam profectus est, nullo 
resistente: in propinquis urbis montibus moratus est. 
Quum aliquot ibi dies castra habuisset, et reverteretur 
Capuam, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in 
agro Faierno ei se objecit. Hinc, clausus locorum 
angustiis, noctu, sine ul!o deti-imento exercitus, se 
expedivit. Fabio, callidissimo imperatori, dedit verba; 



HANNIBAL. 45 

aamque, obducta, nocte, sarmenta iu cornibus jumen- 
torum deligata incendit, ejusque generia multitudineju 
magnam dispalatam immisit. Quo repentino objectii 
viso, tantum terrorem injecit exereitui Romanorum, ut 
€gredi extra vallum nemo sit ausus.. Hanc post rem 
gestam, non ita multis diebus, M. Minucium Rufum, 
magistrum equitum, pari ac dictatorem imperio, dolo 
pei'ductum in proelium, fugavit. Tiberium Sempro- 
nium Gracchum, iterum consuleni, in Lucanis absens, 
in insidias inductum, sustulit ; Marcum Claudium 
Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari 
modointerfecit. Longum est enumerare proelia: quare 
hoc unum satis erit dictum, ex quo intelligi possit, 
quantus ille fueritp Quamdiu in Italia fuit, nemo ei 
in acie restitit; nemo adversus eura, post Cannensem 
pugnam, in carapo castra posuit. 



Cap. VI. Hannibal in patria vincitur a Scipione. 

Hic invictus, patriam defensum revocatus, belhim 
gessit adversus P. Scipionis filium, quem ipse, primum 
apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud 
Trebiam, fugaverat. Cum hoc, exhaustis jam patriae 
facuhatibus, cupivit impraesentiarum belhim compo- 
nere, quo valentior postea congrederetur. In collo- 
quium convenit : conditiones non convenerunt. Post 
id factum paucis diebus, apud Zamam cum eodem con- 
flixit. Pulsus, incredibile dictu, biduo et duabus nocti- 
bus Adrumetum pervenit, quod abest a Zama circiter 
millia passuum trecenta. In hac fugtl Numidae, qui 
simul cum eo acie excesserant, insidiati sunt ei; quas 
non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Adrumeti 
reUquos ex fuga collegit ; novis delectibus, paucis 
diebus, multos contraxit. 



Cap. VII. Hannibnl,pace factd, metuenstradi Roma- 
nis, ad Aniiodium profugit. 

Quuar in apparando aceiTime esset occupatus, Car- 
thaginienses bellum cum Romanis composuerunt. IUe 
nihijo secius exercitui postea praefuit, resque in AfricEJ 



44 CORNELII NEP0TI3 

gessit: itemqiie Mago frater cjus, usque ad P. Sulpi- 
cium et C Aurelium consules. His enim niagistra- 
tibus, legati Carthaginienses Romara venerunt, qui 
senatui populcque Roraano gratias agerent, quod cum 
liis pacem fecissent; ob eamque rera cqrona aurea eos 
donarent, simulque peterent, ut obsides eorum Frf-.gellis 
essenf, capHvique redderentur . His ex senatusconsulto 
responsum est, munus eorum gratum acceptumque esse ; 
obsides, quo loco rogarent, futuros ; captivos non remis^ 
suros, quod Hannibalem, cujus operci susceptum bellum 
foret, inimicissimum nomini Romano, et nunc cum 
imperio apud cxcrcituvi haberent, itemque fratrem ejus 
Magonem. Hoc responso, Carthaginienses, cognito, 
Hannibalem domum Magonemque revocarunt. Huc 
\]t rediit, praetor factus est, postquam rex fuerat, anno 
secundo et vigesimo : ut enim Romae eonsules, sic 
Carthagine quotannis annui bini reges creabantur. In 
eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit, ac 
fuerat in bello; namque effecit, ex novis vectigalibus 
non solnm ut esset pecunia, quae Romanis ex foedere 
penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario pone- 
retur. Deinde, anno post 1,'raeturam, M. Claudio, L. 
Furio consulibus, Romani legati Carthaginem venerunt. 
Hos Hannibal sui exposcendi gratia missosratus, prius- 
quam his senatus daretur, navem conscendit cLam, atque 
in Syriam ad Antiochum profugit. Hac re palam 
facta, Poeni naves duas, quae eum comprehenderent, 
si possent consequi, miserunt ; bona ejus publicarunt; 
domum a fundamentis disjecerunt; ipsum exulem judi- 
carunt. 



Cap. VIII. HaunihalfrusiraPoenostentQt;fratrem 
amitiit ; adve7'sus Rhodios pugnat. 

At Hannibal, anno tertio postquam domo profuge- 
rat, L. Cornelio, Q. Minucio consulibus, cura quinque 
navibus Africara accessit. in finibus Cyrenaeorum, si 
forte Carthaginienses ad bellum, Antiochi spe fiducia- 
que, inducere posset, cui jam persuaserat, ut cum ex- 
ercitibus in Italiam proficisceretur. Huc Magonem fra- 
trem excivit. Id ubi Poeni resciverunt, Magonem eft- 



HANNIBAL. 43 

•lem, qu3, fratrein, poena afFeceriint. Illi, desperatis 
rebus, quum solvissent naves, ac vela ventis dedissent, 
Hannibal ad Antiochum pervenit. De Magonis inte- 
ritu duplex memoria pi'odita cst ; namque alii naufra- 
gio, alii a servis ipsius interfectura eum, scriptum re- 
liquerunt. Antiochus autem, si tam in agendo bello 
l^arere voluisset consiliis ejus, quam in suscipiendo in- 
stituerat, propius Tiberi, quam Thermopylis de summsi 
imperii dimicasset. QueiB etsi muita stulte conari vi- 
debat, tamen nulla deseruit in re. Praefuit paucis ua- 
vibus, quas ex Syria jussus erat in Asiara ducere, his- 
que adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari 
conflixit. Quo quum multitudine adversariorum sui 
superarentur, ipse, quo cornu rem gessit, fuit superior. 



Cap. IX. Hannibal, Antiocho fugato, Cretenses avaros 
ebidit. 

Antiocho fugato, verens ne dederetur, (quod sine 
dubio accidisset, si sui fecisset potestatem,) Cretam, ad 
Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret. 
Vidit autem vir omniura callidissimus, magno ^e fore 
periculo, nisi quid praevidisset, propter avaritiam Cre- 
tensium ; magnam enim secum pecuniam portabat, de 
qua sciebat exiisse famara. Itaquecapit tale consilium. 
Amphoras complures complet phimbo, suramas operit 
auro et argento; has, Gortyniis praesentibus, deponitin 
templo Dianae, simulans, se suas fortunas illorum fidei 
credere. His in errorem duetis, statuas aeneas, quas 
secum portabat, omnes sua pecunia complet, easque in 
propatulo domi abjicit. Gortynii teraplum magnS,cura 
custodiunt, non tam a ccteris, quara ab Hannibale, ne 
quid ille, inscientibus his, tolleret, secumque asporta- 
ret. 



Cap. X. Hannibal Prusiam concitat adversus Rorna- 
nos. 

Sic, conservatis suis rebus, Poenus, illusis Cretensi- 
bus oranibus, ad Prusiara in Pontum pervenit ; apud 
quem eodera animo fuit erga Italiara ; neque aliud quid- 



46 CORNELII NEPOTIS 

quam egit, quam regem armavit et excitavit adversus 
Romanos. Quem quum videret domesticis rebus minus 
esse robustum, conciliabat ceteros reges, adjungebatque 
bellicosas nationes. Dissidebat ab eo Pergamenus, rex 
Eumenes, Eomanis amicissimus ; bellumque inter eos 
gerebatur et mari et terra : quo magis cupiebat eum 
Hannibal opprimi. Sed utrobique Eumenes plus vale- 
bat propter Ilomanorum societatem ; quem si removis- 
set, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. Ad hunc 
interficiendum talem iniit rationem. Classe paucis 
diebus erant decreturi ; superabatur navium multitu- 
dine ; dolo erat pugnandum, quum par non esset armis. 
Imperavit quam plurimas venenatas serpentes vivas col- 
ligi, easque in vasa fictilia conjici. Harum quum con- 
fecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus 
erat navale proelium, classiarios convocat, hisque prae- 
cipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant na- 
vem, a ceteris tantum sntis habeant se defendere ; id fa- 
cile illos serpenlium multitudine consecuturos ; rex au- 
tem in quO, nave veheretur, ut scirent, se facturum , quem 
si aut cepisscnt aui interfecissent, magno his pollicetur 
praemiojore. 



Cap. XI. Hannibul contra Eumenem pugnans ser- 
pentes navihus immittit. 

Tali cohortatione militura facta, classis ab utrisque 
in proelium deducitur. Quarura acie constituta, pri- 
usquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam 
faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium iri 
scapha cum caduceo mittit ; qui, ubi ad naves adversa- 
riorum pervenit, epistolam ostendens, se regem profes- 
sus est quaerere. Statim ad Euraenem deductus est, 
quod nemo dubitabat aliquid de pace esse scriptum. 
Tabellarius, ducis nave declarata suis, eodem unde 
ierat se recepit. At Eumenes, soluta epistola, nihil in 
ca reperit, nisi quod ad irridendum eum pertineret. 
Cujus etsi causam mirabatur, neque reperiebatur, ta- 
men proelium statim committere non dubitavit. Horura 
in concursu, Bithyni, Hannibalis praecepto, universi 
navera Euraenis adoriuntur. Qnorum vini quura rex 



HANNIBAL. 47 

sustinere non posset, fnga salutem petiit ; quam conse- 
cutus non esset, uisi intra sua praesidia se recepisset, 
quae in proximo littore erant collocata. Reliquae Per- 
gamenae naves, quura a(lversai*ios premerent acrius, re- 
pente in eas vasa fictilia (de quibus supra mentionem 
fecimus) conjici coepta sunt. Quae jacta initio risura 
pugnantibus excitarunt, neque, quare id fieret, poterat 
intelligi. Postquam autem naves completas conspexe- 
runt serpentibus, nova re perterriti, quum, quid potis- 
simum vitarent, non viderent, puppes averterunt, se- 
que ad sua castra nautica retulerunt. Sic Hannibal 
consilio arma Pergamenorum superavit ; neque tum so- 
lum, sed saepe alias, pedestribus copiis pari prudenti^ 
pepulit adversarios. 



Cap. XII. Hannibal repetitus a Romanis, et circum- 
sessus, veneno vitam finit. 

QuAE dum in Asia geruntur, accidit casu. ut legati 
Prusiae Romae apud L. Quinctium Flamininum con- 
sularem coenarent; atque ibi de Ilannibale mentione 
facta, ex his unus diceret, eum in Prusiae regno esse: 
id postero die Flamininus senatui detulit. Patrescon- 
scripti, qui, Hannibale vivo, nunquam se sine insidiis 
futuros existimabant, legatos in Bithyniam miserunt, 
in his Flaraininum, qui a rege peterent, 7ie inimicis- 
simiim suum secum haheret, sibique dederet. His Pru- 
sias negai'e ausus non est. Illud recusavit, ne id a se 
Jieri postularent, guod adversus jus hospitii esset : ipsiy 
si possent, comprehenderent ; locum ubi esset facile in- 
veniuros. Hannibal enim unoloco se tonebat in castel- 
lo, quod ei ab rege datum erat muneri ; idque sic aedifi- 
carat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, 
semper verens, ne usu eveniret quod accidit. Huc 
quum legati Romanorura venissent, ac multitudine 
domum ejus circumdedissent ; puer, ab janua prospi- 
ciens, Hannibali dixit, plures praefer consuetudinem 
armatos appurere. Qui imperavit ei, ut omnes fores 
aedificii circumiret, ac propere sibi renuntiaret, num 
eodem modo undique obsideretur. Puer quum celeri- 
ter, quid esset, renuntiasset, omnesque exitus occupatos 



48 CORXELir XEPOTIS 

ostendisset, sensit, id non fortuito faetum. sed se peti, 
neque sibi diutius vitam esse retinendani. Quara aa 
alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum, 
venenum, quod seraper sccum liabere consuciverat, 
sumpsit. . 



Cap. XIII. Hannibal, hellis districtus, liieris operani 
dedit. 

Sic vir fortissiraus, raultis variisque perfunctus 
laboribus, aniio acquievit septuagesimo. Quibus con- 
sulibus intei"ierit non convenit : namque Atticus, M. 
Claudio Marcello et Q. Fabio Labeone con.sulibus, 
mortuum in annali suo seriptura reliquit; at Polybius, 
L. Aemilio Paulo et Cn. Baebio Tamphilo ; Sulpicius 
autem, P. Cornelio Ccthego et M. Baebio Tamphilo, 
Atque hic tautus vir, tantisque bellis districtus, non 
nihil teraporis tribuit literis; namque aliquot ejus libri 
sunt, Graeco sermone conftcti : in his, ad Rhodios de 
Cn. J\ln.nlii Vulsonis in Asia rebus gestis. Hujus 
belhx gesta multi raemoriae prodiderunt : sed ex his 
duo, qui cum eo in castris fuerunt, siraulque vixerunt, 
quamdiu fortuna passa est, Silenus, et Sosilus Lacedae- 
monius ; atque hoc Sosilo Plannibal literarum Grae- 
carum usus est doctore. Sed nunc tempus est hujus 
libri facere finem et llomanorum explicare imperatores, 
quo facilius, coUatis utrorumque factis, qui viri prae- 
ferendi sint, possit judicari. 



XXV. VITA T. POMPONII ATTICI, 

EX 

CORNELIO NEPOTE. 

Cap. I. Atticus, clanis parente, ingenio, et studio, 

TiTUS PoMPOKirs Atticus, ab origine ultima stir^ 
pis Romanae generatus, perpetuo a majoribus acceptam 
cquestrem obtinuit dignitatem. Patre usus est dili- 
gente, indulgcnte, et, ut tum erant tempora, diti, 
imprimisque studioso literarum. Hic, prout iose 



T. P. ATTICUS. 49 

aliiabat literas, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas 
inipei'tiri debet, filium erudivit. Erat autem in puero, 
praeter docilitateni ingenii, summa suavitas oris ac 
vocis, ut non solum celeriter acciperet, quae trade- 
bantur, sed etiam excellenter pronuntiaret ; qu^, ex re 
in pueritia nobilis inter aequales ferebatur, clariusque 
exsplendescebat, quam generosi condiscipuli auimo 
aequo ferre possent; itaque incitabat omnes studio suo: 
quo in numero fuerunt L. Torquatus, C. Marius filius, 
Sl. Cicero, quos consuetudine sua sic sibi devinxit, ut 
nemo iis perpetuo fuerit carior. 



Cap. II. Atticus Sulpicii catisa, et Cinnano tumultu, 
Athenas delaius, pecunia juvit Marium et At/ie- 
nienses. 

Pater mature decessit. Ipse adolescentulus, propter 
affinitatem P. Sulpicii, qui tribunus plebis interfectus 
est, non expers fuit illius periculi ; namque Anicia, 
Pomponii consobrina, nupserat M. Servio, frati'i Sul- 
picii. Itaque, interfecto Sulpicio, posteaquam vidit 
Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam, neque 
sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin alteru- 
tram partem offenderet, dissociatis animis civium, 
quum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus ; 
idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis, Athenas 
se contulit. Neque eo secius adolescentem Marium, 
hostem judicatum, juvit opibus suis ; cujus fugam 
pecunia sublevavit. Ac, ne illa ijeregrinatio detri- 
mentum aliquod afferret rei familiai"i, ecdera magnam 
partem fortunarum trajecit suarum. Hic ita vixit, ut 
universis Atheniensibus merito esset carissimus; nam, 
praeter gratiam, quae jam adolescentulo magna erat, 
saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit : 
quum enim versuram facere publice necesse esset, 
neque ejus conditionem aequam haberent, semper se 
interposuit, atque ita, ut neque usuram unquam ab iis 
acceperit, neque longius, quam dictum esset, eos 
debere passus sit. Quod utrumque erat iis salutare : 
nam neque, indulgendo inveterascere eorum aes alie- 
num patiebatur, neque, multiplicandis usuris, crescere. 

E 



50 CORNELII NEPOTIS 

Auxit hoc officium alra quoque liberalitate ; nam uni- 
Tersos frumento donavit, ita ut singulis sex modii 
tritici darentur ; qui modus mensurae medimnu» 
Athenis appellatur. 



Cap. III. Atticus Athenis honoratus. 

Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par 
principibus videretur. Quo factum est, ut huic omnes 
honores, quos possent, publice haberent, civemque 
facere studerent. Quo beneficio ille uti noluit, quod 
nonnulli ita interpretantur, amitti civitatem Romanam, 
alia adscita. Quamdiu afiiiit, ne qua sibi statua 
poneretur, restitit ; absens prohibere non potuit. 
Itaque aliquot ipsi, et Phidiae, locis sanctissimis posue- 
runt. Hunc enim in omni procuratione reipublicae 
actorem auctoremque habebant. Igitur primum illud 
ip.unus fortunae, quod, in ea potissimum urbe natus, in 
qua domicilium orbis terrarum esset imperii, eandem et 
patriam haberet et domum : hoc specimen prudentiae, 
quod, quura in eam civitatem se contulisset, quae 
antiquitate, humanitate, doctrina, praestaret omnes, ei 
unus ante alios fuerit carissimus. 



Cap. IV. Atticus, Sullae carus, Romam remigrat. 

Huc ex Asia Sulla decedens quum venisset, quamdiu 
ibi fuit, secum habuit Pomponium, captus adolescentis 
humanitate et doctrina. Sic enim Graece loquebatur, 
ut Athenis natus videretur ; tanta autem erat suavitas 
sermonis Latini, ut appareret in eo nativum quendam 
leporem esse, non adscitum. Idem poemata pronun- 
tiabat et Graece et Latine, sic, ut supra nihil posset 
addi. Quibus rebus factum est, ut SuUa nusquam eura 
a se dimitteret, cuperetque secum deducere. Qui quum 
persuadere tentaret, J^oli, oro te, inquit Pomponius, 
adversum eos ine velle ducere, cum quibus ne contra te 
arnia ferrem-, Italiam reliqui. At Sulla, adolescentis 
officio collaudato, omnia munera ei, quae Athenia 
acceperat, proficiscens jussit deferri. Hic coraplures 
annos moratus, quura et rei familiari tantum operae 



T. P. ATTICUS. 51 

daret, quantura non indiligens deberet paterfamiliQs, et 
omnia reliqua tempora aut literis aut Atheniensium 
reipublicae tribueret ; nihilo minus amicis urbana 
officiapraestitit. Nam et ad comitia eorum ventitavit, 
et, si qua res major acta est, non defuit ; sicul Ciceroni, 
in omnibus ejus periculis, singularem fidem praebuit 5 
cui ex patria fugienti LLS. ducenta et quinquaginta 
miUia donavit. Tranquillatis autem rebus Romanis, 
remigravit Romam, ut opinor, L. Cotta et L. Torquato 
consulibus : quem diem sic universa civitas Athenien- 
sium prosecuta est, ut lacrymis desiderii futuri dolorem 
indicaret. 



Cap. V. Atticus asperi Caecilii haeres : Ciceronis ef 
Hortensii eopula. 

Habebat avunculura Q. Caecilium, equitem Roma- 
num, farailiarera L. LucuUi, divitem, difficillima natura. 
Cujus sic asperitatem veritus est, ut, quem nemo ferre 
posset, hujus sine ofFensione ad summara senectutem 
retinuerit benevolentiam. Quo facto, tulit pietatis 
fructum: Caecilius enim moriens, testamento adoptavit 
eura, haeredemque fecit ex dodrante; ex qua haeredi- 
tate accepit circiter centies LLS. Erat nupta soror 
Attici Q. Tullio Ciceroni ; easque nuptias M. Cicero 
conciliarat, cum quo a condiscipulatu vivebat conjunc- 
tissime, multo etiam familiarius, quam cum Quinto; ut 
judicari possit, plus in araicitia valere similitudinera 
morum, quara affinitatem. Utebatur autera intime Q. 
Hortensio, qui iis temporibus principatum eloquentiae 
tenebat, ut intelligi non posset, uter eum plus diligeret, 
Cicero an Hortensius : et id, quod erat difficillimura, 
efficiebat, ut, inter quos tantae laudis esset aemulatio, 
nulla intercederet obtrectatio, essetque talium virorum 
copula. 



Cap. VL Atticus Jionoribiis, litibus, praefecturis^ 
abstinet. 

In republica ita est versatus, \\t semper optimarum 
partiura et esset et existimaretur ; neque tamen se 



o2 CORNFXII NEPOTIS 

civilibus fiuctibus committeret, quod non magis eos in 
sua potestate existimabat esse, qui se iis dedissent, 
quam qui raaritimis jactarentur. Honores non petiit, 
quum ei paterent, propter vel gratiam vel dignitatem ; 
quod ncque peti more majorum, neque capi possent, 
conservatis legibus, in tam efFusisambituslargitionibus, 
neque retineri sine periculo, corruptis civitatis moribus» 
Ad hastam publicam nunquam accessit. Nullius rei 
neque praes, neque manceps factus est. Neminem 
neque suo nomine, neque subscribens accusavit. In 
jus de sua re nunquam iit: judicium nullura habuit. 
Multorum consulum, praetorumquepraefecturas delatas 
sic accepit, ut neminem in provinciara sit secutus j 
honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fruc- 
tum : qui ne cum Quinto quidem Cicerone voluerit ire 
in Asiam, quum apud eum legati locum obtinere posset. 
Non enim decere se arbitrabatur, quum praeturam 
gerere noluisset, asseclam esse praetoi-is. Qua in re 
non solum dignitati serviebat, sed etiam tranquillitati, 
quum suspiciones quoque vitai'et criminura : quo fiebat, 
ut hujus observantia oranibus esset carior, quum eam 
otficio, ncn timori neque spei, tribui viderent. 



Cap. VII. Atticus, bello Caesariano, neque Pompeium 
offendit, neque Caesarem. 

Incidit Caesarianum civile bellum, quum haberet 
annos circiter sexaginta. Usus est aetatis vacatione, 
neque se quoquara movit ex urbe. Quae amicis suis 
opus fuerant ad Pompeium proficiscentibus, omnia ex 
sua re familiari dedit. Ipsum Pompeiura conjunctum 
non offendit : nullum enim ab eo habebat ornamentum, 
ut ceteri, qui per eum aut honores, aut divitias ceper- 
rant : quorum partira invitissirai castra sunt secuti, 
partira surama cura ejus offensione domi remanserunt. 
Attici autem quies tantopere Caesari fuit grata, ut 
victor, quum privatis pecunias per epistolas imperaret, 
hnic non solum molestus non fuerit, sed etiam sororis 
filium et Q. Ciceronem ex Porapeii castris concesserit. 
Sic vetere instituto vitae, effugit nova pericula. 



T. P. ATTICUS. 53 

Cap. VIII. Atticus, occiso Caesare, M, B/iito, etiain 
ahjecto etfugienti, amicus. 

Skcutdm est illud. Occiso Caesare, quura respub- 
lica penes Brutos videretur esse et Cassium, ac tota 
civitas se ad eos convertisse videretur ; sic M. Bruto 
usus est, ut nullo ille adolescens aequali familiarius 
quam lioc sene ; neque solum eum principem consilii 
haberet, sed etiara in convictu. Excogitatum cst a 
quibusdam, ut privatum aerarium Caesaris interfecto • 
ribus ab equitibus Romanis constitueretur. Id facile 
effici possd arbitrati sunt, si et principes illius ordinis 
pecunias contulissent. Itaque appellatus est a C. Flavio, 
Bruti familiari, Atticus, ut ejus rei princeps esse vellet. 
At ille, qui oilicia amicis praestanda sine factione exis- 
timaret, semperque a talibus se consiliis removisset, 
respondit, si quid Brutus de suis facultatibus uti voluis- 
set, usurum, quantum eae paterentur ; se neque cum 
quoqiiam cle ea re collocuturum, necj[ue eoiturum. Sic 
ille consensionis globus liujusuniusdissensione disjectus 
est. Neque multo post superior esse coepit Antonius; 
ita ut Brutus et Cassius, provinciarum, quae iis dicis 
causa datae erant a consulibus, desperatis rebus, in 
exilium proficiscerentur. Atticus, qui pecuniam simul 
cum ceteris conferre noluerat florenti illi parti, abjecto 
Bruto Italiaque cedenti LLS. centum millia muneri 
misit ; eidem ia Epiro absens trecenta jussit dari, 
Neque eo magis potenti adulatus est Antonio, neque 
desperatos reliquit. 



Cap. IX. Atticus Antonio hosti judicato ne inimicus 
quidem : Fulviae opitulator. 

Srcutum est bellum gestum apud INIutinam. la 
quo si tantum eum prudentem dicam, rainus quam 
debeam, praedicem ; quum ille potius divinus fuerit, si 
divinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, 
quae nuUis casibus augetui', neque minuitur. Hostis 
Antonius judicatus Italia cesserat : spes restituendi 
nulla erat : non solum ejus inimici, qui tum erant 
potentissirai et plurimi,sed etiara amiciadversariisejus 



54 CORNELII NP:P0TIS 

se (labant, et in eo laedeudo se aliquam consecuturos 
sperabant commoditatem : familiares insequebantur ; 
uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare cupiebant : 
liberos etiam extinguere parabant. Atticus, quum 
Ciceronis intima familiaritate uteretur, amicissimus 
esset Bruto, non modo nihil iis indulsit ad Antoniura 
violandum, sed e contrario familiares ejus ex urbe pro- 
fugientes, quantum potuit, texit; quibus rebus indi- 
guerunt, adjuvit. P. vero Volumnio ea tribuit, ut plura 
a parente proficisci non potuerint. Ipsi autem Fulviae 
quum litibus distineretur, magnisque terroribus vexa- 
retur, tanta diligenti^ officium suum praestitlt, ut nul- 
lum illa stiterit vadimonium sine Attico ; hic sponsor 
omnium rerum fuerit. Quin etiam, quum illa fundura 
secunda fortuna emisset in diem, neque post calamita- 
tem versuram facere potuisset, ille se interposuit, pecu- 
niamque sine foenore, sineque ulla stipulatione eicredi- 
dit ; maximum existimans quaestum, memorem gra- 
tumque cognosci, simulque aperire, se non fortunae, 
sed hominibus, solere esse amicum: quae quum faciebat, 
nemo eum temporis causa facere poterat existimare. 
Nemini enim in opinionem veniebat, Antoniura rerura 
potiturum. Sed seusim is a nonnullis optimatibus 
reprehendebatur, quod parum odisse malos cives vide- 
Tetur. 



Cap. X. Atticus Antonii proscriptionem evasit. 

Ille autem sui judicii, potius, quid se facere par 
esset, intuebatur, quam quid alii laudaturi forent. 
Conversa subito fortuna est. Ut Antonius rediit in 
Italiam, nemo non magno in periculo Atticum putarat 
propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. 
Itaque ad adventum imperatorum de foro decesserat, 
timens proscriptionem: latebatque apud P. Volumniura, 
cui, ut ostendimus paulo ante, opera tulerat. Tanta 
varietas in his temporibus fuit fortunae, ut modo hi, 
modo illi in summo essent aut fastigio, aut periculo. 
Habebat secum Q. Gellium Canium, aequalera, simil- 
limumque sui. Hoc quoque sit Attici bonitatis exem- 
plum, quod cum eo, quem puerura in ludo cognoverat. 



T, P. ATTICUS. 5£ 

•&cleo conjuncte vixit, ut ad extremam aetatem amieitia, 
«orum creverit. Antonius autem, etsi tanto odiu 
^errebatur in Ciceronem, ut iion solum ei, sed etiani 
omnibus ejus amicis, esset inimicus, eosque vellet pro- 
ficribere ; multis hortantibus taraei:, Attici memor fuit 
officii, et ei, quum requisisset ubinam esset, sua manu 
scripsit, ne timeret, statimque ad se veniret ; se eum et 
Gellium Canium cle proscriptoriim numero exemisse. 
Ac, ne quod in periculum incideret, quod noctu fiebat, 
praesidium ei raisit. \-; Sic Atticus in summo timore, 
non solum sibi, sed etiam ei, quem carissimum habebat, 
praesidio fuit. Neque enim suae solura a quoquam 
auxilium petiit salutis, sed conjunctim ; ut appareret, 
iiuUam sejunctam sibi ab eo velle fortunam. Quod si 
gubernator praecipua laude fertur, qui navem ex hieme 
marique scopuloso servat, cur non singularis ejus exis- 
timetur prudentia, qui ex tot tamque gravibus proceliis 
civilibus ad incolumitatem pervenit ? 



Cap. XI. Atticusproscriptisfidelisetutriquefortunae. 

QuiBUS ex malis ut se eraersit, nihil aliud egit quam 
ut plurimrs, quibus rebus posset, esset auxilio. Quum 
proscriptos, praemiis imperatorum, vulgus conquirei'et, 
nemo in Epirum venit, cui res ulla defuerit. Nemini 
non ibi perpetuo manendi potestas facta est : quin 
etiara, post proelium Philippense, interitumque C. 
Cassii et M. Bruti, L. Julium Mocillam praetorium, et 
filium ejus, Aulumque Torquatum, ceterosque pari for- 
tuna perculsos, instituit tueri ; atque ex Epiro his 
omnia Samothraciam supportari jussit. Difficile enim 
est omnia persequi, et non necessaria. lUud unum 
intelligi volumus, illius liberahtatem, neque teaipora- 
riam, neque callidam fuisse. Id ex ipsis rebus ac tem- 
poribus judicari potest, quod non florentibus se vendi»' 
tavit, sed afflictis semper succun'it. Qui quidem Ser- 
viliara, Bruti matrem, non minus post mortem ejus, 
Jiiuara florentem, coluerit. Sic liberalitate utens, nullas 
iniraicitias gessit, quod neque laedebat quemquara, 
neque, si quara injuriara acceperat, non oblivisci, quam. 
ulcisci malebat. Idem immortali raemoria peixepta 



56 CORNELII NEPOTIS 

Tetinebat beneficia ; quae autem ipse tribuerat, tamdiu 
meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat. Ita- 
que hic fecit, ut vere dictum videatur: Sui cuique 
moresjingunt fortiinam. Neque tamen prius ille for- 
tunam, quam se ipse, finxit. qui cavit, ne qua in re 
plecteretur. 



Cap. XII. Attieus Vipsanio et Antonio solum usus in 
deprecandis amicorum periculis. 

His igitur rebus effecit, ut M. Vipsanius Agrippa, 
intimafamiliaritate conjunctus adolescenti Caesari,quum 
propter suam gratiam et Caesaris potentiam, nulliuscon- 
ditionis non haberet potestatem, potissimum ejus dilige- 
ret affinitatem, praeoptaretque equitis Romani filiam 
generosarum nuptiis. Atque harum nuptiarum concilia- 
tor fuit (non enim est celandum) ]\[. Antonius, triumvir 
reipublicae constituendae : cujus gratia quum augere 
possessiones posset suas, tantum abfuit a cupiditate 
pecuniae, ut nulla in re usus sit ea, nisi in deprecandis 
amicorum autpericulis, aut incommodis. Quod quidem 
sub ipsa proscriptione perillustre fuit. Nam quum L. 
Saufeii, equitis Romani, aequalis sui, qui cum eo com- 
plures annos, studio ductus philosophiae, Athenis 
habitabat, habebatque in Italia pretiosas possessiones, 
triumviri bona vendidissent, consuetudine ea, qua tum 
res gerebantur ; Attici labore atque industria factum 
est, ut eodem nuntio Saufeius fieret certior, se patri- 
monium amisisse, et recuperasse. Idem L. Julium Ca- 
lidium, quem, post Lucretii Catullique mortem, multo 
elegantissimum poetam nostram tulisse aetatiem vere 
videor posse contendere, neque minus virum bonum, 
optimisque artibus eruditum, post proscriptionem equi- 
tum, propter magnas ejus Africanas possessiones, in 
proscriptoruni numerum a P. Volumnio, praefecto 
fabrum Antonii, absentem relatum, expedivit. Quod 
in praesenti utrum ei laboriosius an gloriosius fuerit, 
difficile fuit judicare: quod in eorum periculis, non 
secus absentes quam praesentes amicos Attico esse 
curae, cognitura est. 



T. P. ATTICUS. 57 

Cap. XIII. Atticus paterfamilias elegans, non sump- 
tuosus. 

Neque vero minus ille vir, bonus paterfarailias habi- 
tus est, quam civis. Nam quum esset pecuniosus, 
nemo illo minus fuit eraax, minus aedificator. Neque 
taraen non imprimis bene habitavit, omnibusque opti- 
mis rebus usus est ; nam domum habuit in colle Quiri- 
nali Tamphilanam, ab avunculo haereditate relictam, 
cujus amoenitas non aedificio, sed silva constabat; ip- 
sum enim tectum, antiquitus constitutum plus salis 
quara sumptus habebat; in quo nihil commutavit, nisi 
si quid vetustate coactus est. Usus est familia, si 
utilitate judicandum est, optima ; si forma, vix medi- 
ocri : namque in ea erant pueri literatissimi, anagnos- 
tae optirai, et plurimi librarii, ut ne pedisequus quidem 
quisquam esset, qui non utrumque horum pulchre 
facere posset. Pari modo artifices ceteri, quos cultus 
doraesticus desiderat, apprime boni. Neque tamen 
horum quemquam, nisi domi natum, domique fac- 
tum, habuit : quod est signum non solum continen- 
tiae, sed etiam diligentiae ; nara et non intemperanter 
concupiscere quod a pluribus videas, continentis debet 
duci ; et potius diligentia, quam pretio parare, non 
mediocris est industriae. Elegans, non magnifieus ; 
splendidus, non sumptuosus ; omni diligentia mundi- 
tiam, non afiiuentiam affectabat. Supellex modica, 
non multa, ut in neutram partem conspici posset. Nec 
hoc praeteribo (quaraquam nonnullis leve visum iri 
putem) quum in primis lautus esset eques Romanus, et 
non parum liberaliter domum suam omniura ordinum 
homines invitaret, scimus non amplius, quam terna 
millia aeris, peraeque in singulos menses, ex epheme- 
ride eum expensum sumptui ferre solitum. Atque 
hoc non auditura, sed cognitum praedicamus ; saepe 
enira, propter familiaritatem, domesticis rebus inter- 
fuimus. 



68 CORXELII NEPOTIS 

Cap. XIV. Atticus rmnquam sine lectione eoennt : 
pecunia recte utitiir. 

Nemo in convivio ejus aliud acroama audivit quara 
anagnosten, quod nos quidem jucundissitnum arbitra- 
mur; neque unquam sinealiqua lectione apud eum 
coenatum est, ut non minus animo, quam ventre, con- 
vivae delectarentur. Namque eos vocabat, quorum 
mores a suis non abhorrerent. Qaum tanta pecuniae 
facta esset accessio, nihil de quotidiano cultu mutavit, 
nihil de vitae consuetudine ; tant^que usus est raode- 
ratione, ut neque in sestertio vicies, quod a patre 
acceperat, parum se splendide gesserit;neque in ses- 
tertio centies affluentius vixerit, quara instituerat, 
parique fastigio steterit in utraque fortuna. Nullos 
habuit hortos, nuUam suburbanani, aut maritimam 
sumptuosam villam, neque in Italia, praeter Ardeati- 
num et Nomentanum, rusticum praedium ; omnis- 
que ejus pecuniae reditus constabat in Epiroticis 
et urbanis possessionibus. Ex quo cognosci potest, 
eum usum pecuniae non magnitudine, sed ratione metiri 
solitum. 



Cap. XV. Atticus verax in verbis ; in negotiis labo' 
riosus. 

Mendacium neque dicebat, neque pati poterat. 
Itaque ejus comitas non sine severitate erat, neque 
gravitas sine facilitate : ut difficile esset intellectu, 
utrum eum amici magis vererentur, an amarent. 
Quidquid rogabatur, religiose promittebat; quod ncn 
liberalis, sed levis arbitrabatur, polliceri, quod praestare 
non posset: idem in nitendo, quod semel admisisset, 
tanta erat cura, ut non mandatam, sed suam rem vide- 
retur agere. Nunquam suscepti negotii eum pertaesum 
est: suam enim existimationem in ea re agi putabat, 
qua nihil habebat carius; quo fiebat ut omnia M. et Q. 
Ciceronum, Catonis, Marii, Q. Hortensii, Auli Torquati, 
multorum praeterea equitum Romanorum, negotia pro- 
curaret. Ex quo judicari poterat, non inertia, sed 
judicio, fugisse reipublicae procurationem. 



T. P. ATTICUS. 59 

Cap, XVI. Jliticus hummms, Ciceronis perfamiliaris. 

HuJiANiTATis vero nullum afferre majus testimonium 
possum, quam quod adolescens idem seni Sullae fuerit 
jucundissimus, senex adolescenti M. Bruto; cum aequa- 
libus antem suis, Q. Hortensio et M. Cicerone, sic 
vixerit, utjudicare difRcile sit, cui aetati fuerit aptissi- 
mus; quamquam eum praecipue dilexit Cicero, ut ne 
frater quidem ei Quintus carior fuerit aut familiarior. 
Ei rei sunt indicio, praeter eos libros in quibus de eo 
facit mentionem, qui in vulgus sunt editi, sexdecim 
volumina epistolarura, ab consulatu ejus usque ad ex- 
tremum tempus ad Atticum missarum; quae qui legat, 
non multum desideret historiam contextam eorum tem- 
porum: sic enim orania de studiis principum, vitiis 
ducum, ac mutationibus reipublicae, perscripta sunt, 
ut nihil in his non appareat; et facile existimari possit 
prudentiam quodam modo esse divinationem. Non 
enira Cicero ea solum, quae vivo se acciderunt, futura 
praedixit; sed etiam, quae nunc usu veniunt, cecinit 
ut vates. 



Cap. XVII. Atticus pius et doctus. 

De pietate autem Attici quid plura commemorem? 
quum hoc ipsum vere gloriantem audierim in funere 
matris suae, quam extulit annorum nonaginta, quum 
esset septem et sexaginta, se nunquam cum matre in 
gratiam redlsse, ntinquam cum sorore fuisse i7i simul- 
tate, quam prope aequalem habebat: quod est signum, 
aut nullara unquara inter eos quaerimoniam interces- 
sisse, aut hunc ea fuisse in suos indulgentia, ut, quos 
amare deberet, irasci eis nefas duceret. Neque id 
fecit natura solura, quamquam omnes ei paremus, sed 
etiam doctrina. Nam et principum philosophorura ita 
percepta habuit pi-aecepta, ut iis ad vitara agendara, 
non ad ostentationem, uteretur. 



60 CORNELII NEPOTIS 

Cap. XVIII. Atticus peritiis antiqiiitatis, genealogiaey 
poetices. 

MoRls etiam raajorum summus imitator fuit, anti- 
quitatisque amator: quam adeo diligenter habuit cog- 
nitara, ut eam totam in eo volumine exposuerit, quo 
magistratus ordinavit. Nulla enim lex, neque pax, 
neque bellum, neque res illustris est populi Romani, 
quae non ia eo, suo tempore sic notata; et, quoddifficil- 
limum fuit, sic faraiiiarum originem subtexuit, ut ex 
eo clarorum virorum propagines possimus cognoscere. 
Fecit hoc idem separatim ia aliis libris, ut, M. Bruti 
rogatu, Juniam familiam a stirpe ad hanc aetatem 
ordine enumeraverit, notans, qui, a quo ortus, quos 
honores, quibusque temporibus, cepisset : pari modo 
Marcelli Claudii, Marcellorum; Scipionis Cornelii et 
Fabii Maximi, Corneliorum, et Fabiorum, et Aemilio- 
rum quoque: quibus libris nihil potest esse dulcius iis, 
qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum 
virorum. Attigit quoque poeticen; credimus, ne ejus 
expers esset suavitatis: namque versibus, qui honore, 
rerumque gestarum araplitudine, caeteros Romani 
populi praestiterunt, exposuit; ita, utjSub singulorum 
imaginibus, facta magistratusque eorum non amplius 
quaternis quinisve versibus descripserit ; quod vix 
credendum sit, tantas res tam breviter potuisse decla- 
rario Est etiam unus liber, Graece confectus, de 
consulatu Ciceronis. Hactenus, Attico vivo, edita 
haec a nobis sunt. 



Cap. XIX. Atticus morum elegantia Octaviani Cae^ 

saris affinifatem consecutus. 

Ndnc, quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit, 
reliqua persequeraur, et, quantum poterimus, rerum 
exeraplis lectores docebiraus, sicutsupra significaviraus, 
suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. 
Naraque hic, contentus ordine equestri, quo erat ortus, 
in affinitatem pervenit imperatoris divi Julii filii,quum 
jam ante farailiaritatem fjus esset conseeutus, nulja 



T. P. ATIICUS. 61 

alia re quam elegantia vitae, qua ceteros ceperat prin-» 
cipes civitatis, dignitate pari, iortuna hurailiore. Tanta 
enim prosperitas Caesarem est consecuta, ut nihil ei 
non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante detulerit, et 
conciliarit quod nemo adhuc civis Romanus quivit 
consequi. Nata est autem Attico neptis ex Agrippa, 
cui virginera filiam collocarat. Hanc Caesar, vix anni- 
culam, Tiberio Claudio Neroni, Drusillanato, privigno 
suo, despondit: quae conjunctio necessitudinem eorum 
sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem. 



Cap. XX. Attici cum Octaviano Caesare familiaritas 
non collisa dissensu illius ab Antonio. 

QuAJivis ante haec sponsalia, non solum, quum ab 
urbe abesset, nunquara ad suorum quemquam literas 
misit, quin Attico mitteret, quid ageret, imprimis quid 
legeret, quihusque in locis et quamdiu esset moraturus ; 
sed etiam quum esset in ui-be, et, propter suas infinitas 
occupationes minus saepe, quam vellet, Attico frueretur, 
nuUus dies tamen teraere intercessit, quo non ad eum 
scriberet; quo non aliquid de antiquitate ab eo requi- 
reret; modo aliquara quaestionem poeticam ei propo- 
neret ; interdum jocans ejus verbosiores eliceret 
epistolas. Ex quo accidit, quum aedes Jovis Feretrii, 
in Capitolio ab Romulo constituta, vetustate atque 
incuria detecta prolaberetur, ut, Attici admonitu, 
Caesar eam reficiendam curaret. Neque vero a M. 
Antonio minus, absens, literis colebatur; adeo, ut 
accurate ille, ex ultimis terris, quid ageret, quid curae 
sibi haberet, certiorem faceret Atticum. Hoc quale 
sit, facilius existimabit is, qui judicare poterit, quantae 
sit sapientiae, eorum retinere usum benevolentiamque, 
inter quos maximarum rerum non solum aemulatio, 
sed obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit incidere 
necesse inter Caesarem atque Antonium, quum se uter- 
que principem, non solum urbis Eomanae, sed orbis 
terrarum, esse cuperet. 



62 CORNELII NEPOTIS 

Cap. XXI. Atlicus senex, aegrotus, moriendi consi^ 
lium aperit. 

Tali modo quum vii et lxx anuos complesset, atque 
ad extremam senectutem non minus dignitate quam 
gratia fortunaque crevisset, (multas enim haereditates 
nulla alia re, quam bonitate est consecutus,) tantaque 
prosperitate usus esset valetudinis, ut annis triginta 
medicina non iudiguisset, nactus est morbum, quem 
initio et ipse et medici contempserunt ; nam putarunt 
esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque propone 
bantur. In hoc quum tres menses sine ullis doloribus, 
praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset, 
subito tanta vis morbi in unum intestinum prorupit, ut 
extremo tempore per lumbos fistula putris eruperit. 
Atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies 
dolores accrescere, febremque accessisse sensit, Agrip- 
pam generum ad se arcessi jussit, et cum eo L. Corne- 
lium Balbum, Sextumque Peducaeum. Hos ut venisse 
vidit, in cubitum innixus ; Quantam, inquit, curam 
diligentiamque, in valetudine mea tuenda hoc tempore 
adhibuerim, quum vos testes habeam, nihil necesse pluri- 
bus verbis commemorare ; quibus quoniam, ut spero, 
satisfeci, nihilque reliqui feci quod ad sanandum me 
pertineret, reliquum est, ut egomet mihi constdam. Id 
vos ignorare nolui ; nam mihi stat, alere morbum desi- 
nere. Mamque his diebus quidquid cibi sumpsi, ita 
produxi vitam, ut auxerim dolores sine spe salutis. 
Quare a vobispeto primum, ut consilium probetis meum, 
deinde, ne frustra dehortando conemini. 



Cap. XXII. Atticus inedia moritur, et sepelitur. 

Hac oratione habitEl, tanta constanta vocis atque 
vultus, ut non ex vita sed ex domo in domura videre- 
tur migrare, quum quidem Agrippa, eum flens atque 
osculans, oraret atque obsecraret, ne id, quod natura 
cogeret, ipse quoque sibi acceleraret, et, quoniam tum 
guoque posset temporibus superesse, sesibi suisque reser- 



T. P. ATTICUS. 63 

varei; preces ejus taciturnS, sua obstinatione compres- 
sit. Sic quura biduum cibo se abstinuisset, subito 
febris decessit, leviorque moi-bus esse coepit. Tamen 
propositum nihilo secius peregit. Itaque die quinto 
postquam id consilium inierat, pridie kal. Api-il. Cn. 
Domitio, C. Sosio consulibus, decessit. Elatus est in 
lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa fune- 
ris, comitantibus omnibus bonis, maxima vulgi fre- 
quentia. Sepultus est juxta viam Appiam, ad quin- 
tum iapidem, in monumento Q. Caecilii avunculi sui. 



FINIS. 



ECLOGAE CURTIANAE: 



CONTAINING THE 



THIRD AND FOURTH BOOKS, 



QUINTUS CURTIUS RUFUS DE GESTIS 
ALEXANDRI MAGNI. 



MONTREAL : 

A R M U R &. R A M S A Y. 

1849. 



QUINTI CURTII KUFr, 

DE 

REBUS GESTIS 

ALEXANDRI MAGNI 

REGIS MACEDONUM, 
LIBER TERTIUS. 

PRIORES DOO MBRI NON KX6TANT. 



ARGUMENTUM TEKTII. 

/. Celaenarum urbe el arce recepta,primariamPhrygiae 
urbem Alexander ingreditur : in qua fatalem Gordii no- 
■dum solvit: ac deinde obviam Dario ire statuit. II. 
Exercitws Persici lustratio : de quo quum Darii jussu 
Vharidemus Atheniensis verum liberumque protulisset 
judicium ; capite mulctatus est. III. Pompae Persarum 
regum, orto Sole demum procedentium; tum copiarum 
Alexandri descriptio. IV. Desertas ab Arsene Darii 
praefecto Ciliciae fauces Alexander opportune occupat. 
V. Cum in Cydnum flumen abluendi corporis gratia in- 
tempestive descendisset, graxissimo morbo corripitur rex 
ipse. VI. Qui a fido sapientique niedico Philippo, cui 
a toto exerdtu ingentes gratiae habentur, pristinae vale- 
tudini mox restituitur. VII. Vegetior factus, Darium 
aggredi cogitat, Sisenemque Persam, imprudentia delin- . 
quentem, occidi jubet, VIII. Darii ante pugnam con- 
silia : tum exerdtus Persici consternatio ; proximae inter- 
necionis praesagium. IX. Utriusque exercitus membra 
praecipua, et coUatio. X. Alexandri oratio ad milites. 

XI. Pugna cntenta, in qua 100,000 peditum ac 10,000 
equitum Persarum occumbunt : reliquis fusis fugatisque. 

XII. Castris Darii ingenti praeda potitur Alexander. 

XIII. Matris et uxoris Darii, nee non aliarum nobUium 
eaptivarum luctum, ob regem quem putabani interfectum, 
regio prorsus animo levat Alexander. XIV. Darii 
gazam immensam, cum ingenti nobilium numero, Par- 
menioni proditorie Damasd praefectus tradit. 



QUINTI CURTII RUFI. 



(. Inter haec Alexander, ad conducendum ex Pelo- 
])onneso militem Cleandro cum pecunia misso, Lyciae 
Pamphyliaeque rebus compositis, ad urbem Celaenas 
exercitum admovit. Mediam illa tempestate interflue- 
bat Marsyas amnis, fabulosis Graeeorum carminibus in- 
clytus. Fons ejus, ex summo montis cacumine excur- 
rens, in subjectam petram magno strepitu aquarum 
oadit ; inde diffusus, circumjectos rigat campos, liquidus 
et suas duntaxat undas trahens. Itaque color ejus pla- 
cido mari similis locum poetarum mendacio fecit ; quippe 
traditum est nymphas, amore amnis retentas, in illa rupe 
considere. Ceterum, quamdiu intra muros fluit, nomen 
suum retinet ; at quum extra munimenta se evolvit, 
majore vi ac mole agentem undas, Lycum appellant. 
Alexander quidem urbem destitutam a suis intrat ; ar- 
cem vero, in quam confugerant, oppugnare adortus, ca- 
duceatorem praemisit qui denunciaret, ni dederent, ip- 
.sos ultima esse passuros. Illi caduceatorem, in turrim 
et situ et opere multum editam perductum, quanta esset 
altitudo intueri jubent, ac nunciare Alexandro, non 
eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri ; 
se scire inexpugnabiles esse ; ad ultimum, pro fide mori- 
turos. Ceterum, ut circumsideri arcem et omnia sibi in 
dies arctiora viderunt esse, sexaginta dierum inducias 
pacti, ut, nisi intra eos auxilium Darius ipse misisset, 
dederent arcem ; postquam nibil inde praesidii mitteba- 
tur, ad praestitutam diem permisere se regi. 

II. Superveniunt deinde legati Atheniensium, peten- 
tes ut capti apud Granicum amnem redderentur sibi. 
Ille non hos modo, sed etiam ceteros Graecos, restitui 
suis jussurum respondit, finito Persieo bello. Ceterum, 
Dario imminens, qucm nondum Euphratem superasse 
cognoverat, undique omnes copias contrahit, totis viribus 
tanti belli discrimen aditurus. Phrygia erat per quam du- 
oebatur exercitus, pluribus vicis quam urbibus Irequens. 
Tunc habebat quondam nobilem Midae regiam ; Gordium 
nomen est urbi, quam Sangarius aranis interfluit, pari 
intervallo Pontico et Cilicio mari distantem.* Inter 

• Scatet hic locus erroribus Geographicis quibus passim Curtiu» 
abundat. 



LIBER TEKTIUS. » .0 

naec inaria angustissimum Asiae spatium esse coinperi- 
inus, utroque in arctas fauccs compellente terram. Quae 
quia continenti adliaeret, sed niagna ex parte cingitur 
fluctibus, speciem insulae praebet ; ac, nisi tenue discri- 
men objiceret, maria, quae nunc dividit, committeret. 
Alexander, urbe iu suam ditionem redacta, Jovis tem- 
plum intrans, vehiculum, quo Gordium Midae patrem 
vectum esse constabat, aspexit, cultu liaud sane a vili- 
oribus vulgatisque usu abhorrens. Notabile erat jugum 
adstrictum compluribus nodis in semetipsos implicatis, 
et celantibus nexus. Incolis deinde affirmantibus, edi- 
tam esse oraculo sortem, Asiae potiturum qui inexplica- 
bile vinculum solvisset ; cujiido iiicessit animo sortis 
<'jus implendae. 

III. Circa rcgem erat et Phrygum turba et Macedo- 
num ; illa expectatione suspensa, haoc sollicita ex teme- 
!'aria regis fiducia. Quippe, serie vinculorum ita ad- 
stricta, ut, unde nexus inciporet quove se eonderet. nec 
ratione nec visu percipi posset, solverc aggressus inje- 
wrat curam, nc iri oincn verteretur irritum inceptum. 
lUe nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis ; ' Ni- 
hil,' inquit, ' interest quomodo solvantur ;" gladioque 
ruptis omnibus loris, oraculi sortem vel elusit, vel im- 
plevit. Cum deinde Darium, ubicunque esset, occupare 
statuisset ", ut a tergo tuta relinqueret, Amphoterum 
olassi ad oram Hellesponti, copiis autem praefecit He- 
gelochura, Lesbum et Chium et Con pracsidiis hostium 
iiberaturos. His taienta ad belli usum quingenta attri- 
buta. Ad Antipatrum, et eos qui Graecas urbes tucban- 
lur, sexcenta missa. Ex foedere naves sociis imperatae, 
quae Hellesponto praesiderent. Nondum enim Mem- 
nona vita excessisse cognoverat, in quera omnes inten- 
derat curas ; satis gnarus, cuncta in expedito fore, si 
iiihil ab eo moveretur. Jamque ad urbem Ancyram 
ventum erat, ubi numero copiarum inito Paphlagoniam 
iiitrat. Huic juncti erant Eneti, unde quidam Venetos 
trahere originem credunt ; omnisque haec regio paruit 
regi : datisque obsidibus, tributum (quod ne Persis qui- 
dem tulissent) pendere ne cogerentur impetraverunt. 
(^alas huic regioni praepositus est : ipse, assumptis qui 
ex Macedonia nuper advenerant. Cappadociam petiit. 
A2 



6 »QUINTI CURTII RUFI 

IV. 2. At Darius, nunciata Memnonia morte, haud 
secus quam par erat motus, omissa omni alia spe, statuit 
ipse decernere ; quippe, quae per duces suos acta erant 
cuncta damnabat, latus pluribus curam, omnibus abftiisse 
fortunam. Igitur castris ad Babylonem positis, quo 
majore animo capesserent bellum, universas vires in 
conspectura dedit ; et circumdato vallo quod decem mil- 
lium armatorum multitudinem caperet, Xerxis exemplo 
numeram copiarum iniit. Orto sole ad noctem agmina, 
sicut descripta erant, intravere vallum : inde occupave- 
runt emissa Mesopotaraiae campos ; equitum peditum- 
que propemodum innumerabilis turba, majorem quam 
pro numero sj)ecicm gereiis. Persarum erant centum 
millia, in queis cques triginta millia implebat. Medi 
decem equitum, quinquaginta raillia peditum habebant. 
Barcanorum equitum duo millia fuere, armati bipenni- 
bus, levibusque scutis cetrae maxime speciem reddenti- 
bus ; peditum decom millia pari armatu sequebantur. 
Armenii quadraginta millia miserant peditum, additis 
septem raillibus equitum. Hyrcani, egregii, ut inter 
illas gentes, sex miliia expleverant equis militatura. 
Derbiees quadraginta millia peditum armaverant ; plu- 
ribus aere aut ferro preafixae hastae ; quidam lignum 
igne duiaverant : hos quoque duo millia equitum ex 
eadem gente comitatasunt. A Caspiomari octomillium 
pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum his 
erant ignobiles aliae gentes duo millia peditum, equi- 
tum dupliceni paraverant numerum, His copiis triginta 
millia Graecorum, mercede conducta, egregiae juventu- 
tis, adjecta sunt. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos 
ceterosque*llubri Maris accolas, ignota etiam ipsi gen- 
tium nomina, festinatio probibebat acciri. 

V. Nec quiequam illi minus quam multitudo mUitura 
defuit; cujus tum universae adspectu admodum laetus, 
purpuratis solita vanitate .spem ejus inflantibus, conver- 
sus ad Charidemum Atheniensem, belli peritum et, ob 
exilium, infestum Alexandro, (quippe Athenis, jubento 
60, fuerat expulsus) percontari eoepit, satisne ei videre- 
tur instructus ad obterendum hostem. At ille et suae 
sortis et regiae supeibiae oblitus ; ' Verum/ inquit, 'et 
tu forsan audire nolis ; et ego, nisi nunc dixero, alias 



LIBER TERTIUS. ' 

nequidquam confitebor. Ilic tanti apparatils exereitus, 
haec tot gentium et totius orientis excita sedibus suis 
moles, finitimis potest esse terribilis ; nitet ])urpura au- 
roque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non 
aubjecere, anirais eoncij^ere nou possunt. Sed Macedo- 
Dum acies, torva sane et inculta, clypeis hastisque im- 
niobiles cuneos ct conferta robora virorum tegit. Ipsi 
phulangem vocaut peditum stabile agmcn. Vir viro, 
armis arma conserta sunt : ad nutum monentis intenti; 
sequi signa, ordines sorvare didicere. Quod imperatur 
omnes exaudiunt : obsistere, circumire, discurrere in 
eornu, mutare pugnam, non duces magis quam milites 
callent. Et ne auri argentique studio teneri putes, ad- 
huc illa disciplina, paupertate magistra, stetit : fatigatis 
humus cubile est ; cibusquem occupant saliat ; tempora 
somni arctiora quam noctis sunt. Jam Thessali equites 
et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, 
credo, et hastis igne duratis repellentur ! Pari robore 
opus est. In illa terra, quae lios genuit, auxilia quae- 
renda sunt. Argentum istud atque aurum ad conducen- 
dum militem mitte.^ Erat Dario mite ac tractabile in- 
genium, nisi natui'am plerumque fortuna corrumperet. 
Itaque veritatis impatiens, liospitem ac supplicera, tunc 
raaxime utilia suadentem, abstralii jussit ad capitale 
supplicium. Ille, ne tum quidem libertatis oblitus, 
' Habeo,' inquit, '' paratum raoi-tis meae uItoi'em : expe- 
tet poenas mei consilii sprcti is ipse contra quem tibi 
suasi. Tu quidem, licentia regni tam subito mutatus, 
docuiuentum eris posteris, homines, cum se perraisere 
fortuuae, etiam naturam dediscere.' Haec vociferantem, 
quibus erat imperatum, jugulant. Sera deinde poeni- 
tentia subiit regem ; ac vera dixisse confessus eum se- 
peliri jussit. 

VI. 3. Thymodes erat Mentoris filius, impiger juvenis, 
cui praceptura est a rege ut omnes peregrinos milites, 
in queis plurimum habebat spei, a Pharnabazo acciperet, 
opera eorum usurus in bello. Ipsi Pharnabazo tradit 
imperium quod ante Memnoni dederat. Anxium de 
instantibus curis agitabant etiam per somnum species 
imminentium rerum : sive illas aegritudo, sive divinatio 
animi praesagientis accersit. Castra Alexandri raagno 



8 QUINTI CURTII RUFI 

ignis fulgoro colliicere ei visa sunt : et paulo post Alex- 
cnder adduci ad ipsum in eo vestis habitu quo ipse fuis- 
set : equo deinde per Babjlonem vectus, subito eum ip- 
so equo oculis esse subductus. Ad haee vates varia in- 
terpretatione curam distrinxerant ; alii laetum id regi 
somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, 
quod Alexandrum, deposita regia veste, in Persico et 
vulgari habitu porductum esse vidisset. Quidam contra 
augurabantur : quipi»e illustria Macedonum castra visa, 
fulgorem Alexandro portendere ; quem regnum Asiae 
occupaturum esse, haud arabigere ; quoniam in eodem 
habitu Darius fuisset, quum appellatus esset rex. Vete- 
ra quoque omina, ut fit, solicitudo revocaverat : Darium 
enira in principio imperii vaginam acinacis Persicam 
jussisse mutari in eam fbrmam qua Graeci uterentur ; 
protinusque Chaldaeos interpretatos, imperium Persa- 
rum ad eos transiturum quorum arma esset imitatus. 
Ceterum ipse, et vatum responso quod edebatur in vul- 
gus. et specie quae per somnum oblata erat, admodum 
laetus, castra ad Euphraten moveri jubet. 

VII. Patrio more Persarum traditum est, orto sole 
demum proccdere. Die jam illustri, signum e taberna- 
culo Regis buccina dabatur. Super tabernaeulum, unde 
ab oranibus conspici posset, imago Solis crystallo inelusa 
fulgcbat. Ordo autem agminis erat talis. Ignis quem 
ipsi sacrum et aetemum vocabant, argenteis altaribus 
praeferebatur. Magi proximi patrium carmen canebant. 
Magos trecenti et sexaginta quinque juvenes sequeban- 
tur, puniceis aniiculis velati, diebus totius annipares 
nimiero ; quippe Persis quoque in totidera dies descrip- 
tus est annus. Currum deinde Jovi sacratum albentes 
vehebant equi ; hos eximiae magnitudinis equus, quem 
Solis apellabant, sequebatur ; aureae virgae et albae 
vestes regentes equos adornabant. Ilaud proeul erant 
vehicula decem, multo auro argentoque caelata. Seque- 
batur haec cquitatus duodecira gentium \ariis armis et 
moribus. Proximi ibant quos Persae immortales vocant, 
ad decem millia ; cultus opulentiae barbarae non alios 
magis honestabat ; illi aureos torques, illi vestem auro 
distinctam habebant, manicatasque tunicas gemmis eti- 
ain adornatas. Exiguo intervallo, quos Cognatos Regis 



LIBER TERTfUS. 9 

appellant, decem et quinque millia hominum. Haec 
vero turba, muliebriter properaodum culta, luxu magis 
quam decoris armis conspicua erat. Doryphori voca- 
bantur proximum his agmen, soliti vestem excij^ere re- 
galem ; hi currum regis antcibant, quo ipse eminens 
vehebatur. Utrumque currus latus Deorum simulacra 
ex auro argentoque expressa decorabant ; distinguebant 
internitentes gemmae jugum, ex quo eminebant duo 
aurea simulacra cubitalia, quorum alterum Nini, alterum 
Beli gerebat effigiem. Inter haec auream aquilam pin- 
nas extendenti similem sacraverant. 

VIII. Cultus Regis inter omnia luxuria notabatur ; 
purpureae tunicae niediura albo intextura erat ; pallara 
auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se 
corruerent, adornabant ; et, zona aurea muliebriter 
cinctus, acinaceni suspenderat eui ex gemraa erat vagina. 
Cidarim Persae regium capitis vocabant insigne ; hoc 
caerulea fascia albo distincta circumibat. Currum de- 
cem millia hastatorum sequebantur ; hastas argento ex- 
ornatas, spicula auro praefixa gestabant. Dextra lae- 
vaque regem ducentiferme nobilissimi propinquorum 
comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta mil- 
libus peditum, quos cqui regis quadringenti sequeban- 
tur. Intervallo deinde uuius stadii, matrem Darii Sysi- 
gambim currus vehebat ; et in alio erat conjux : tur- 
ba feminarum reginas coraitantium equis vectabatur. 
Quindecim inde, quas armamnxas appellant, sequeban- 
tur ; in his erant liberi regis et qui edueabant eos, spa- 
donumque grex, haud sane illis gentibus vilis. Tum 
regiae pelliees trecentae sexaginta vehebantur, et ipsae 
regali cultu ornatuque : post quas pecuniam regis sex- 
centi rauli et trecenti caraeli vehebant, praesidio sagit- 
tariorum prosequente. Propinquorura amicorumque 
conjuges huie agmiui jiroximae, lixarumque et calonum 
greges, vehebantur. Ultimi erant cum suis quisque 
ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati. Contra, 
si quis aciem Macedonura intueretur, dispar faeies erat ; 
equis virisque non auro, non discolori veste, sed ferro 
atque aere fulgentibus. Agnien et stare paratum, et 
sequi ; nec turba nec sarcinis praegrave ; intentum ad 
ducis, non signum modo, sed etiam nutum : et castris 



10 QUINTI CURTII RUFI 

locus, et exercitui commeatus suppetebant. Ergo Alex- 
andro in acie railes non defuit. Darius tantae multitu- 
dinis rex, loci in quo pugnavit angustiis redactus est ad 
paucitatem, quam in lioste contempserat. 

IX. 4. Interea Alexander, Abistamene Cappadociae 
praeposito, Ciliciam petens cum omnibus copiis, region- 
em quae Castra Cyri appellatur pervenerat : stativa ibi 
habuerat Cyrus, quum adversum Croesum in Lydiam 
duceret. Aberat ea regio quinquaginta stadia aditu 
quo Ciliciam intramus ; Pylas incolae dicunt, arctissi- 
mas fauces, muniraenta quae manu ponimus naturali 
situ imitante. Igitur Arsanes, qui Ciliciae praeerat, re- 
putans quid initio belli Memnon suasisset, quondam 
salubre consilium sero exsequi statuit : igni ferroque 
Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat ; quicquid 
usui esse potest, corrumpit ; sterile ac nudum solum^ 
quod tueri nequibat, relicturus. Sed longe utilius fuit 
angustias aditus qui Ciliciam aperit valido occupare 
praesidio, jugumque opportune itineri imminens obtin- 
ere, unde inultus subeuntem aut prohibere aut opprimere 
hostem potuisset. Tunc, paucis qui callibus praesiderent 
relictis, retro ipse concessit, populator terrae quam a 
populationibus vindicare debuerat. Ergo qui relicti 
erant, proditos se rati, ne conspectum quidem hostis sus- 
tinere valuerunt,cura vel pauciores locum obtinere potu- 
issent. Namque perpetuo jugo montis asperi ac prae- 
rupti Cilicia includitur ; quod quum a mari surgat, 
veluti sinu quodam flexuque curvatum, rursus altero 
cornu in diversum littus excurrit. Per hoc dorsum, qua 
maxime introrsum mari cedit, asperi tres aditus et per- 
angusti sunt ; quorum uno Cilicia intranda est. Cam- 
pestris eadem qua vergit ad mare, planitiem ejus crebris 
distinguentibus rivis : Pyramus et Cydnus inclyti amnes 
fluunt. 

X. Cydnus non spatio aquarum sed liquore memora- 
bilis ; quippe leni tractu e fontibus labens, puro solo 
excipitur, nec torrentes incurrunt qui placide manantis 
alveum turbent. Itaque incorruptus, ideraque frigidis- 
simus quippe multa riparum amoenitate inumbratus, 
ubique fontibus suis similis in mare evadit. Multa in 
ea regione raonuraenta vulgata carminibus vetustas ex- 



LIBER TERTIUS. 11 

ederat. Monstrabantur urbium sedes, Lyrnesai et The- 
bes, Typhonis quoque specus et Corycium nemus ubi 
crocum gignitur, ceteraque in quibus nihil praeter fa- 
mam duraverat. Alexander fauces jugi quae Pylae ap- 
pellantur intravit. Conteraplatus locorum situs, non 
aliks magis dicitur admiratus esse felicitatem suam ; 
obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent qui in 
subeuntes propellerent. Iter vix quaternos capiebat 
armatos : dorsum montis imminebat viae, non angustae 
modo sed plerumque praeruptae, crebris oberrantibus 
rivis qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen 
leviter armatos praecedere jusserat scrutarique calles, 
ne occultus hostis in subeuntes erumperet ; sagittario 
rum quoque manus occupaverat jugum ; intentos arcus 
liabebant, moniti, non iter ipsos inire sed praelium. 
Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum 
maxime Persae subjiciebant ignem, ne opulentum oppi- 
(ium hostis invaderet. At ille, Parmenione ad inhiben- 
dumincendium cum expedita manu praemisso, postquam 
Barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit, urbem 
a se conservatam intrat. 

XI. 5. Mediam Cydnus amnis, de quo paido ante 
dictum est, interfluit ; et tunc aestas erat, cujus calor 
non aliam magis quam Ciliciae oram vapore solis accen- 
dit : et diei fervidissimum tempus coeperat. Pulvere 
ac sudore simul perfusum regem invitavit liquor flu- 
minis, ut calidum adhuc corpus ablueret. Itaque veste 
deposita in conspectu agminis, decorum quoque futurum 
ratus, si ostendisset suis levi ac parabili cultu corporis 
se esse contentum, descendit in flumen ; vixque ingressi 
subito horrore artus rigere coeperunt : pallor deinde 
suffusus est, et totum propemodum corpus vitalis calor 
reliquit. Exspiranti similem ministri manu excipiunt, 
nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt. 
Ingens solicitudo et paene jam luctus in castris erat. 
Flentes querebantur, in tanto impetu cursuque rerum, 
omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem, non in 
acie saltem, non ab hoste dejectum, sed abluentem aqua 
corpus, ereptum esse et extinctum : instare Darium 
victorem antequam vidisset hostem : sibi easdem terras 
quas victores peragrassent repetendas : omnia, aut ipsos 



12 QUINTI CURTII RUFI 

aut hostes populatos : per vastas solitudines, etiamsi 
nemo insequi velit, euntes farae atque inopia debellari 
posse : Quem signum daturum fugientibus ? Quem ausu- 
rum Alexandro succedere ? Jam, ut ad Hellespontum 
fuga penetrarent, classem qua transeant quem praepa- 
raturum ? Rursus in ipsum regem misericordia versa, 
illum florem juventae, illam vim animi, eundem regem 
et comrailitonem, divelli a se et abrumpi, imraemores 
sui querebantur. 

XII. Inter haec Uberius meare spiritus coeperat ; 
allevabat rex oculos, et paulatim redeunte animo eir- 
oumstantes amicos agnoverat ; laxataque vis morbi ob 
hoc sokim videbatur, quia magnitudinem mali sentie- 
bat. Animi autem aegiitudo corpus urgebat ; quippe 
Dariuni quinto die in Ciliciam fore nunciabatur : vinc- 
tum ergo se tradi, et tantam victoriam eripi sibi mani- 
bus, obscuraque et ignobili morte in tabernaculo suo 
extingui se querebatur. Admissisque amicis pariter et 
medicis : ' In quo me,' inquit, * articulo rerum mearum 
fortuna deprehenderit cernitis. Strepitum hostilium 
armorum exaudire mihi videor ; et qui ultro intuli bel- 
lum jam provocor. Darius ergo, quum tam superbas 
hteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit ; sed 
nequidquam, si mihi arbitrio meo curari licet. Lenta 
remedia et segnes medicos non expectant tempora mca : 
vel mori strenue quam tarde convalescere mihi melius 
est ; proindc, si quid opis, si quid artis in medicis est, 
sciant me non tam mortis quam belli remedium quae- 
rere.' Ingentem omnibus incusserat curam tam prae- 
ceps temeritas ejus, Ergo, pro se quisque, precari 
coepere, ne festinatione pericuhmi augeret, sed esset in 
potestate medentium : inexperta remedia haud injuria 
ipsis esse suspecta, quum ad perniciem ejus etiam a 
latere ipsius pecunia solicitaret hostis, (quippe Dariu» 
mille talenta interfectori Alexandri daturum se pronun- 
ciari jusserat :) itaque ne ausurum quidem quemquam 
[arbitrabantur] ex]Deriri remedium, quod propter novi- 
tatem posset esse suspectum. 

XIII. 6. Erat inter nobiles medicos e Maeedonia 
regem sequutus Philippus, natione Acarnan, fidns aii- 
modum regi : puero comea et custos salutis datus, non ut 



LIBER TERTIUS. 13 

regem modo, sed etiam ut alumnura, eximia caritate 
diligebat. Is non praeceps se, sed strenuum remedium 
afferre, tantamque vim morbi potione medicata levatu- 
rum esse promisit. Nulli promissuni ejus placebat, prae- 
ter ipsum cujus periculo pollicebatur. Omnia quip])0 
facilius quam moram perpeti poterat : arma et acies in 
oculis erant ; et victoriam in eo positam esse arbitraba- 
tur, si tantum ante signa staro potuisset : id ipsum, 
quod post dieni tertium medicamentum sumpturus esset, 
(ita enim medicus praedixerat) aegre ferens. Inter 
haec a Parmenione, fidissimo purpuratorum, literas ac- 
cipit, quibus ei denunciabat ne salutem suam Philippo 
committeret : mille talentis a Dario et spe nuptiarum 
sororis ejus esse corruptum. Ingentem animo solicitu- 
dinem literae incusserant, et quicquid in utramque par- 
tem aut metus aut spes subjecerat, secreta aestimatione 
pensabat. ' Bibere perseverem ? ut, si venenum datum 
fuerit, ne immerito quidem quidquid acciderit evenisse 
videatur. Damnem medici fideni ? In tabernaculo ergo 
me opprimi patiar ? At satius est alieno me mori sce- 
lere, quam metu meo.' Diu animo in diversa versato, 
jmlli quid scriptum esset enunciat ; epistolamque, sigillo 
annuli sui impressam, pulvino cui incumbebat subjecit. 

XIV. Inter has cogitationes biduo absumpto, illuxit 
a medico destinatus dies, et ille cum poculo in quo me- 
dicamentum diluerat, intravit. Quo viso Alexander, 
levato corpore in cubitum, epistolam a Parmenione mis- 
sam sinistra manu tenens, accipit poculum et haurit in- 
territus : tum epistolam Philippum legere jubet ; nec a 
vultu legentis movit oculos, ratus aliquas conscientiae 
notas iu ipso ore posse doprehendere. IUe, epistola 
perlecta, plus indignatiouis quam pavoris ostendit : pro- 
jectisque amiculo et literis ante lectum, ' Kex,' inquit, 
' semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc 
vere, arbiti'Oi*, sacro et venerabili ore trahitur. Crinien 
parricidii quod mihi objectum est tua saius diluet : ser- 
vatus a me vitara mihi dederis. Oro quaesoque, omisso 
iiietu, patere raedicamentum coneipi venis : laxa paulis- 
per animum, quem intempestiva solieitudine amici, sane 
fideles, sed moleste seduli, turbant. Nonsecuiuuimodo 
liaec vox sed etiam Laetum regem ac plenum bouae spel 
B 



14 QUINTI CURTII RUFI 

fecit. Itaque, ' Si Dii,' inquit, ' Philippe, tibi peiDii- 
sissent quo maxime moclo animum velles experiri meuni, 
alio profecto voluisses, sed certiore quam expertus es ne 
optasses quidem : hac epistola accepta, tamen quod di- 
lueras bibi, et nunc crede, me non minus pro tua fide 
quam pro mea salute esae solicitum.' Haec eloquutus, 
dextram Philippo offert. 

XV, Ceterum, tanta vis medicaminis fiiit, ut quae 
sequuta sunt criminationem Parmenionis adjuverint : 
interelusus spiritus arcte meabat. Nec Philippus quid- 
quam inexpertum omisit ; ille fomenta corpori admovit ; 
iile torjientem nunc cibi nunc vini odore excita^it. At- 
que, ut primum mentis compotem esse sensit, modo ma- 
tris sororumque, modo tantae victoriae appropinquantis 
admonere non destitit. Ut vero medicamentum se dif- 
fudit in venas, et sensim toto corpore salubritas percipi 
potuit, primo animus vigorem suum, deinde corpus quo- 
que expectatione maturius recuperavit ; qmppe post 
tertium diem quam in hoc statu fuerat, in conspectum 
militum venit. Nec avidius ipsum regem quam Philip- 
pum intuebatur exercitus : pro se quisque dextram ejus 
amplexi grates habebant velut praesenti deo. Namque 
haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga 
reges suos venerationera, quantum hujus utique regis 
vel admirationi, dediti fuerint, vel caritate flagraverint. 
Jampridem nihil sine divina ope aggredi videbatur : 
nam, quum esset praesto ubique fortuna, temeritas in 
gloriam cesserat. Aetas quoque vix tantis matura re- 
bus, sed abunde sufficiens, omnia ejus opera honestabat. 
Et quae leviora haberi solent pleiumque in rege, mili- 
tari gra\iora \ailgo sunt, exercitatio corporis inter ipsos, 
cultus habitusque paululum a privato abhorrens, miU- 
taris vigor : queis ille vel ingenii dotibus vel animi arti- 
bus, ut pariter carus ac venerandus esset, effecerat. 

XVI. 7. At Darius, nuncio de adversa valetudine ac- 
cepto, celeritate, quantam eapere tam grave agmen 
poterat, ad Euphraten contendit, junctoque eo pontibus, 
quinque tandem diebus trajecit exercitum, Ciliciam oe- 
cupare festinans. Jamque Alexander, viribus corporis 
receptis, ad urbera Solos jjervenerat, cujus potitus, du- 
centis talentis nomine mulctae exactis, arci praesidium 



LIBER TERTIUS. 16 

militum iraposuit. Vota deinde pro salutc suscepta per 
ludum atque otium reddens, ostendit quanta fiducia 
Barbaros sperneret. Aesculapio et Minervae ludos 
celebravit. Spectanti nuntius laetus affortur ex Ilali- 
earnasso, Pcrsas acie a suis esse superatos : Myndios 
quoque et Caunios et pleraque tractus ejus suae facta 
ditionis. Igitur edito spectaculo ludiero, castrisque 
motis, et Pyramo amne ponte juncto, ad urbem Mallon 
])ervenit ; inde alteris castris ad oppidum Castabalum. 
Ihi Parmenio regi occurrit, quem praemiserat ad ex- 
plorandum iter saltus, per quem ad urbem Isson nomine 
penetrandum erat. Atque ille, angustiis ejus occupatis 
et praesidio modico relicto, Isson quoque desertam a 
Barbaris ceperat. Inde progressus, deturbatis qui in- 
teriora montium obsidebant, ]iraesidiis cuncta firmavit : 
occupatoque itinere, sicut paulo ante dictum est, idem 
et auctor et nuncius venit. 

XVII. Isson inde rex copias admovit : ubi consilio 
habito, utrumne ultra progrediendum foret, an ibi op- 
])eriendi essent milites novi, quos ex Macedonia adven- 
tare constabat, Parmenio non alium locum praelio aptio- 
rem esse censebat : quippe illic utriusque regis copias 
nuraero futuras pares ; quura angustiae multitudinem 
non caperent, planitiem ipsis camposque esse vitandos, 
ubi circumiri, ubi ancipiti acie o])primi possent : timere, 
ne non virtute hostium sed lassitudine sua vincerentur : 
Persas recentes subinde successuros, si laxius stare 
potuissent. Facile ratio tam salubris consilii accepta 
est ; itaque inter angustias saltus hostem opperiri statuit. 
Erat in exercitu regis Sisines Perses : quondam a prae- 
tore Aegypti missus ad Philippum, donisque et omni 
honore cultus, exilium patria sede mutaverat : secutus 
deinde in Asiam Alexandrum, inter fideles socios habe- 
batur. Huic epistolam Cretensis miles obsignatam 
annulo, cujus signum haud sane notum erat, tradidit. 
Nabarzanes praetor Darii miserat eam, hortabaturque 
Sisinem ut dignum aliquid nobilitate ac moribus suis 
ederet : magno id ei apud Regem honori fore. Has 
literas Sisines, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe 
deferre tentavit : sed, quum tot curis apparatuque belli 
regem videret urgeri, aptius subinde tempus exspectans, 



16 QUINTI CURTII RUFI. 

suspicioncm initi scelesti consilii praebuit. Namquc 
epistola, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri 
pervenerat, lectamque eam, ignoti annuli sigillo im- 
presso, Sisini dari jusserat, ad aestimandam fidem Bar- 
bari. Qui quia per complures dies non adierat regem, 
scelesto consilio eam visus est suppressisse, et in agmine 
a Cretensibus, haud dubie jussu regis, occisus est. 

XVIII. Jam Graeci milites, quos Thymodes a Phar- 
nabazo acceperat, praecipua spes et propemodum unica, 
ad Darium pervenerant. Hi magnopere suadebant, ut 
retro abiret, spatiososque Mesopotamiae canipos repete- 
ret : Si id consih'um damnaret, at ille divideret saltem 
copias innumerabiles, neu sub unum fortunae ictum 
totas vires regni cadere pateretur. Minus hoc [consi- 
lium] regi quam purpuratis ejus displicebat : Ancipitem 
fidem et mercede venalem proditionem imminere : et 
dividi non ob aliud copias velle, quam ut ipsi in diversa 
(ligressi, si quid commissum esset, traderent Alexandro : 
Nihil tutius esse, quam circumdatos eos exercitu toto 
obrui telis, doeumentum non inultae perfidiae futuros. 
At Darius, ut erat sanctus ct mitis, se vero tantum fa- 
cinus negat esse facturum, ut suam secutos fidem suos 
milites jubeat trucidari : Quem deinde amplius natio- 
num exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot 
militum sanguiue imbuisset manus ? Neminem stolidum 
oonsilium capite luere debere ; defuturos enim qui sua- 
derent, si suasisse periculum esset : Denique, ipsos quo- 
tidie ad se vocari in consilium variasque sententias di- 
cere ; nec tamen melioris fidei haberi, qui prudentius 
suaserint. Itaque Graecis nuntiari jubet ; ipsum qui 
dem benevolentiae illorum gratias agere ; ceterum, si 
retro ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditu- 
rum : fama bella stare, et eum qui recedat fugere credi : 
Trahendi vero belli vix uUam esse rationem ; tantae 
enim multitudini, utique quum jam hyems instaret, in 
regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata, non 
suffectura alimenta : Ne dividi quidem copias posse, 
servato more majorum, qui universas vires semper dis- 
crimini bellorum obtulerint : Et hercule terribilom an- 
tea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, 
posteaquam adventare se senserit, cautum pro temera- 



LIBER TERTIUS. 17 

rio faetutn, delituisse inter angustias saltus ritu ignobi- 
lium ferarum, quae, strepitu praetcreuntium audito, 
sylvarum latebris se oceuluerint : Jam etiam valetudi- 
nis simulatione frustrari suos milites, sed non amplius 
ipsum esse passurum* detrectare certamen; in illo 
specu, in quem pavidi recessissent, oppressurum esse 
cunetantes. 

XIX. Haec magnificentius jactata quam verius. Ce- 
terum, pecunia omni rebusque pretiosissimis Damascum 
Syriae cura raodico praesidio militum raissis, reliquas 
copias in Ciliciam duxit, insequentibus more patrio ag- 
men conjuge et matre ; virgines quoque cum parvo filio 
comitabantur patrem. Forte eadem nocte et Alexander 
ad fauces quibus Syria aditur, et Darius ad eum locum 
quem Araanicas Pylas vocant, pervenit. Nec dubita- 
vere Persae, quin, Isso relicta quara ceperant, Mace- 
dones fugerent. Nam etiam saucii quidam et invalidi, 
qui agmen non poterant persequi, excepti erant. Quos 
omnes, instinctu purpuratorum, barbara feritate saevi- 
eiitium, praecisis adustisque manibus, circumduci, ut 
copias suas noscerent, satisque omnibus spectatis, nun- 
ciare quae vidissent regi suo jussit. Motis ergo castris, 
superat Pinarum amnem, in tergis, ut credebat, fugien- 
tium haesurus. At illi quorum amputaverat raanus, ad 
castra Macedoniim ])enetrant, Dariura, quanto raaximo 
cursu posset, sequi nunciantes. Vix fides habebatur ; 
itaque specidatores in maritimas regiones praemissos 
ex])lorare jubet, ipsene adesset an ])raefectorum ali- 
quis speciem jjraebuisset universi venientis exercitus. 
8ed quum speculatores reverterentur, procul ingens 
inultitudo conspecta est ; ignes deinde totis cam])is col- 
lucere coeperunt, omniaque velut continenti incendio 
ardere visa, quum incondita multitudo, raaxime propter 
jumenta, laxius tenderet. Itaque eo ipso loco raetari 
suos castra jusserat, laetus, quod omni expetiverat voto, 
in ilUs potissimum angustiis decernendum fore. 

XX. Ceterum, ut solet fieri, quum ultimi discriminis 
terajxis adventat, in solicitudinem versa fiducia est. 
Illam ipsam fortunam, qua aspirante res tam prospere 

• i. e. Se (Darium) non passurum esse ipsum (Ale.xandrum.) 
B2 



18 QUINTI CURTII RUFI. 

gesserat, verebatur, nec injuria, ex his quae tribuisset 
sibi ; quamque mutabilis esset, reputabat : unam super- 
esse noctem quae tanti discriminis moraretur eventum. 
llursus occurrebat, majora periculis praemia, et sicut 
dubiura esset an vinceret, ita illud utique certum esse, 
honeste et cum magna laude moriturum. Itaque cor- 
pora milites curare jussit, ac deinde tertia vigilia iu- 
structos et armatos esse ; ipse in jugum editi montis 
ascendit, multisque collucentibus facibus, patrio more 
sacrificium diis praesidibus loci fecit. Jamque tertiuni, 
siout praeceptum erat, signum tuba miles aeceperat, 
itineri simul paratus et praelio ; strenueque jussi pro- 
cedere, oriente luco pervenerunt ad angustias, quas oc- 
cupare decreverant. Davium triginta inde stadia abesse 
praemissi indicabant : tunc consistere agmen jubet, ar- 
inisque ipse sumptis aciem ordinat. 

XXI. Dario advcntum hostium pavidi agrestes 
nunciaveruut, vix credenti occurrere etiam quos ut 
fugientes sequebatnr. Ergo non mediocris omnium 
animos formido incesserat : quippe itinere quam prae- 
lio aptiores erant, raptimque arma capiebant : sed 
ipsa festinatio discurrentium, suosque ad arma vocan- 
tium, majorem metum incussit. Alii in jugum montis 
evaserant, ut hostium agmen iude prospicerent : equos 
plerique frenabant ; discors exercitus, nec ad ununi 
intentus imperium, vario tumultu cuncta turbaverat. 
Darius initio montis jugum cum parte copiarum oecu- 
pare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus liostem : 
a mari quoque, quo dextrum ejus cornu tegebatur, alios 
objecturus, ut undique urgeret. Praeter haec viginti 
millia praemissa cum sagittariorum manu, Pinarum am- 
nem, qui duo agmina interfluebat, transire, et objicere 
sese Macedouum copiis jusserat ; si id praestare non 
possent, retrocedere in montes, et occulte circumirc ulti- 
mos hostium. Ceterum, destinata salubriter omni ra- 
tione potentior fortuna discussit ; quippe alii prae metu 
imperium exsequi non audebant, alii frustra exseque- 
bantur : quia, ubi partes labant, summa turbatur. 

XXII. 9. Acies autem hoe modo stetit. Nabarzanes 
equitatu dextrum cornu tuebatur, additis funditorum 
sagittariorumque viginti fere millibus. In eodem Tiiy- 



LIBER TERTIUS. 19 

modes erat, Graecis peditibus mereedc conductis tri- 
ginta millibus praepositus : hoc erat haud dubium robur 
exercitus, par Macedonicae phalangi acies. In laevo 
cornu Aristomedes Thessalus viginti millia barbarorum 
peditura habebaf In subsidiis pugnacissimas locaverat 
gentes. Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum 
tria millia delectorum equitum, assueta corporis custo- 
diae, et pedestris acies quadraginta milla sequebantur. 
Hyrcani deinde Medique equites ; his proximi ceterarum 
gentium ultra eosdextra laevaquedispositi. Hoc agmen, 
sicut dictum est, instructum, sex miUia jaculatorum fun- 
ditorumque antecedebant. Quidquid in illis angustiis 
adiri poterat, implevei-ant copiae, cornuaque hincajugo, 
illinc a mari stabant ; uxorem matremque regis, et alium 
feminarum gregem in medium agmen acceperant. 

XXIII. Alexander phalangem, qua nihil apud Mace- 
donas vaUdius erat, in fronte constituit , dextrum cornu 
Nicanor Parmenionis filius tuebatur ; huic proximi sta- 
bant Coenos, et Perdiccas, et Meleager, et Ptolemaeus, 
et Amyntas, sui quisque agminis duces ; in laevo, quod 
ad mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant ; sed 
Ci'aterus Parmenioni parere jussus. Equites ab utro- 
que cornu locati : dextrum Macedones, Thessalis ad- 
junctis, laevum Peloponnenses tuebantur. Ante hanc 
aciem posuerat funditorum manum, sagittariis admixtis. 
Thraces quoque et Cretenses ante agmen ibant, et ipsi 
Jeviter armati. At iis, qui praemissi a Dario jugum 
montis insederant, Agrianos opposuit, ex Graecia nuper 
advectos. Parmenioni autem pracceperat, ut, quantum 
posset, agmen ad mare extenderet, quo longius abesset 
montibus quos occupaverant barbari. At illi neque 
obstare venientibus, nec circumirc praetergressos ausi ; 
funditorum maxime adspectu profugerant territi : eaque 
res tutum Alexandro agminis latus, quod ne superne 
incesseretur timuerat, praestitit. Triginta et duo arma- 
torum ordines ibant ; neque enim latius extendi aciem 
patiebantur angustiae : paulatim deinde se laxare sinus 
montium et majus spatium aperire coeperant ; ita ut 
non pedes solum phiribus ordine incedere, sed etiam 
lateribus circumfundi posset equitatus. 

XXIV. 10. Jam in conspectu, sed extra teli jactum, 



20 QUINTI CURTII EUFI. 

iitraque acies erat-; quura priores Persae incouditum 
et trucem sustulere clamorem. Redditur et a Mace- 
donibus major, exercitus impare numero, sed jugis 
raontium vastisque saltibus repercussus : quippe semper 
circurajecta neraora petraeque, quantamcumque acce- 
pere vocem, raultiplicato sono rcferunt. Alexander 
ante prima signa ibat, identidem manu suos inhibens ; 
ne suspensi, acrius ob nimiam festinationem concitato 
spiritu, capesserent praelium. Cumque agmini obequi- 
taret, varia oratione, ut cujusque animis aptum erat, 
milites alloquebatur. Macedones, tot bellorum in Eu- 
ropa victores, ad subigendam Asiam atque ultima Ori- 
cntis, non ipsius magis quam suo ductu profecti, invete- 
ratae virtutis admonebantur : Illos terrarum orbis 
liberatores, emensosque olim Herculis 'et Liberi patris 
terminos, non Persis modo, sed etiam omnibus gentibus 
imposituros jugum ; Macedonum Bactra et Indos fore : 
minima esse quae nunc intuerentur : sed omnia victoria 
parari : Non in praeruptis petris Illyriorum et Thraciae 
saxis sterilem laborera fore ; spolia totius Orientis of- 
ferri : Vix gladio futurum opus ; totara aciem suo pavore 
fluctuantem umbonibus posse propelli. Victor ad haec 
Atheniensium Philippus pater inyocabatur, domitaeque 
rmper Boeotiae, et urbis in ea nobilissimae ad solum 
dirutae species repraesentabatur animis ; jam Granicum 
amnem, jam tot urbes, aut expugnatas aut in fidem ac- 
ceptas, omniaque quae post tergura evant strata et pe- 
dibus ipsorura subjecta memorabat. Quum adierat 
Graecos, admonebat, ab iis gentibus illata Graeciae 
bella, Darii prius, deinde Xerxis insolentia, aquam ip- 
sara terramque postulantium : ut neque fontium haus- 
tum, nec solitos cibos relinquerent. Dein deum templa 
ruinis et ignibus esse deleta, urbes eorum expugnatas ; 
foedera humani divinique juris violata referebat. Illy- 
rios vero et Thracas, rapto vivere assuetos, aoiem hos- 
tium auro purpuraque fulgentem intueri jubebat, prae- 
dam, non arma gestantem : Irent, et irabellibus feminis 
aurum viri eriperent : aspera montium suorum juga, 
nudosque coUes et perpetuo rigentes gelu, ditibus Per- 
sarum campis agrisque mutarent. 

XXV, 11. Jam ad teli jactum pervenerant, quum 



LIBER TERTIUS. 21 

Porsarum equites feroeiter in laevum cornu hostium in- 
vecti sunt. Qiuppe Darius equestri praelio decernere 
optabat, phalangem Macedonici exercitus robur esse 
conjectans ; jamque etiara dextrum Alexandri comu 
circumibatur. Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis 
equitum ad jugum montis jussis subsistere, ceteros in 
medium belli discrimen strenue transfert. Subductis 
deinde ex acie Thessalis equitibus, ]iraefectum eorum 
occulte circumire tergum suorum jubet, Parmenionique 
conjungi, et quod is imperasset impigre exsequi. Jam- 
que ipsi in medium [Persarum] undique circumfusi 
egregio se tuebautur. Sed conserti, et quasi cohaeren- 
tes, tela vibrare non poterant : simul erant emissa, in 
eosdem concurrentia implicabantur, levique et vano ictu 
pauca in hostem, plura in liumum innoxia cadebant : 
ergo cominus pugnam coacti conserere, gladios impigre 
stringunt. Tum vero multum sanguinis fusum est : 
duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arraa pulsa- 
rent, mucrones in ora dirigerent. Non tiraido, non ig- 
navo cessare tum Hcuit ; collato pede, quasi singuli inter 
se dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendo 
locum sibi facerent. Tum demum ergo promovebant 
gradum, quum hostem prostraverant. At illos novus 
excipiebat adversarius fatigatos : nec vulnerati, ut ali^s 
solent, acie poterant excedere, quum hostis instaret a 
fronte, a tergo sui urgerent. 

XXVI. Alexander non ducis magis quam miUtis mu- 
nera exsequebatur, opiinum decus caeso Rege expetens : 
quippe Darius eurru subhmis eminebat, et suis ad se 
tuendum, et hostibus ad incessendum, ingens incitamen- 
tum. Ergo frater ejus Oxathres, quum Alexandrum 
instare ei cerneret, equites quibus praeerat ante ipsum 
currum regis objeeit ; armis et robore corporis multum 
super ceteros eminens, animo vero et pietate in paueis- 
simis, illo utique praeHo, clarus, alios improvide instan- 
tes prostravit, ahos in fugam avcrtit. At Macedones, 
ut circa regem erant, mutua adhortatone firmati, cum 
ipso in equitum agmen irrumpunt. Tum vero simihs 
ruinae strages erat. Circa currum Darii jacebant no- 
biHssimi duces, ante oculos regis egregia morte defuncti, 
omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant, ad- 



22 QUINTI CURTII RUFI 

verso corpore vulneribus acceptis. later hos Ati^yes 
et Rheomithres, et Sabaces praetor Aegypti, niagnorum 
exercituutn praefecti, noscitabantur : circa eos cumulata 
erat peditum equitumque obscurior turba. Macedonum 
quoque non quidem multi, sed promptissimi tamen caesi 
sunt. Inter quos Alexandri destrum femur leviter 
mucrone perstrictum est. 

XXVII. Jamque qui Darium vehebant equi, confossi 
hastis et dolore efFerati, jugum quatere et regem curru 
excutere coeperant : cum ille, veritus ne vivus veniret 
in hostium potestatem, desilit, et in equum qui ad hoc 
sequebatur imponitur ; insignibus quoque imperii, ne 
fugam proderent, indecore abjectis. Tum vero ceteri 
dissipantur mctu, et qua cuique patebat ad fugam via, 
erumpunt, arma jacientes quae paulo ante ad tutelam 
corporum sumpserant : adeo pavor etiam auxiha formi- 
dat. Instabat fugientibus eques a Parmenione missus ; 
et forte in id cornu omnes fuga abstulerat. At in 
dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant. 
Jamque una ala ipso impetu proculcata erat, cum Thes- 
sali strenue, cireumactis equis dilapsi, rursus in praelium 
redeunt, sparsosque et incompositos victoriae fiducia 
barbaros ingenti caede prosternunt. Equi pariter equi- 
tesque Persarum serie laminarum graves, agmen, quod 
celeritate maxime constat, aegre moliebantur ; quippe 
in circumagendis equis suis Thessali multos occupave- 
rant. Hac tam prospera pugna nunciata, Alexander, 
non ante ausus persequi barbaros, utriaique jam victor 
instare fugientibus coepit. Haud amplius regem quam 
mille equites sequebantur, cum ingens multitudo hosti- 
um caderet. Sed quis aut iu victoria aut in fuga cojiias 
numerat? Agebantur ergo a tam paucis pecorum modo ; 
et idem metus, qui cogebat fugere, fugientes morabatur. 

XXVIII. At Graeci, qui in Darii partibus steterant, 
Amynta duce, (praetor hic Alexandri fuit, nunc trans- 
fuga) abrupti a ceteris, haud sane fugientibus similes 
evaserant. Barbari longe diversam fugam intenderunt : 
alii, qua rectum iter in Persidem ducebat ; quidam cir- 
cumitu rupes saltusque montium occultos petivere ; 
pauci castra Darii. Sed jam illa quoque hostis victor 
intraverat, omni quidem opulentia ditia. Ingens auri 



LIBER TERITUS, 23 

nrgentique pondus, non belli sed luxuriae apparatum, 
diripuerant milites ; cumque plus raperent, passim strata 
erant itinera vilioribus sarcinis, quas in comparatione 
meliorum avaritia contempserat. Jamque ad feminas 
perventum erat, quibus, quo cariora ornamenta sunt, 
violentius detrahebantur : nec corporibus quidem vis ac 
libido parcebat. Omnia planctu tumultuque, prout cui- 
que fortuna erat, [castra] repleverant ; nec ulla facies 
mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque victoris 
crudelitas ac licentia vagaretur. Tunc vero impotentis 
fortunae species conspici potuit, cum ii, qui Dario taber- 
naculum exornaverant, omni luxu et opulentia instruc- 
tum, eadem illa Alexandro, quasi veteri domino, reser- 
vabant. Namque id solum intactum omiserant milites, 
ita tradito more, ut victorem victi regis tabernaculo ex- 
ciperent. 

XXIX, Sed omnium oculos animosque in semet con- 
verterunt captivae mater eonjuxque Darii ; illa non ma- 
jestatc solum, sed etiam aetate venerabilis ; haee formae 
pulchritudine, nec illa quidem sorte corrupta. Accepe- 
rat in sinum filium, nondum sextum aetatis annum 
egressum, in spem tantae fortunae, quantam paulo ante 
pater ejus amiserat, genitum. At in gremio anus aviae 
jacebant adultae virgines duae, non suo tantum, sed 
etiam illius moerore confectae. lugens circa [eam] no- 
bilium feminarum turba constiterat, laceratis crinibus 
abscissaque veste, pristini decoris immemores, reginas 
dominasque veris quondam, tunc alienis nominibus in- 
vocantes. IUae suae calamitatis oblitae, utro cornu 
Darius stetisset, quae fortuna discriminis fuisset, re- 
quivebant : negabant se captas, si viveret rex. Sed 
illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat. 
In acie autem caesa sunt Persarum peditum centum 
millia ; decem vero millia interfeeta equitum. At ex 
parte Alexandri quatuor et quingenti saucii fuere ; tri- 
ginta omnino et duo ex peditibus desiderati sunt : equi- 
tum centum quinquaginta interfecti. Tantulo impendio 
ingens victoria stetit. 

XXX. 12. Rex diu Darium persequendo fatigatus, 
posteaquam et nox appetebat et eum assequendi spes non 
erat, in castra paulo ante a suis capta pcrvenit. Invi- 



24 QUINTl CURTII RUFI 

tari deinde amicos qiiibus maxime assueverat jussit : 
quippe summa duntaxat cutis in femore perstricta nou 
prohibebat interesse convivio ; quum repente e proximo 
tabernaculo lugubris clamor, barbaro ululatu planctuque 
permistus, epulantes conterruit. Cohors quoque quae 
excubabat ad tabernaculum regis, verita ne majoris mo- 
tus principium esset, armare se coeperat. Causa pavo- 
ris subiti fuit, quod mater uxorque Darii, cum captivis 
mulieribus nobilibus, regem, quem interfectum esse 
credebant, ingenti gemitu ejulatuque deflebant. Unus 
namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsaruni 
tabernaculum steterat, amiculuni, quod Darius, (sicul 
paulo ante dietum est) ne cultu proderetur, abjecerat, 
in manibus ejus qui repertum ferebat, agnovit ; ratus- 
que interfecto detractum essc, falsum nuncium niortis 
ejus attulerat. Hoc mulierum errore comperto, Alex- 
ander fortunae Darii et pietati earum illacrymasse fer- 
tur. Ac primo Mithrenem, qui Sardes tradiderat, 
peritum Persicae linguae, ire ad consolandas eas jusse- 
rat. Veritus deinde, ne proditor captivarum iram dolo- 
remque gravaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit, 
jussum iudicare, falso lamentari eas Darium vivum. 
IUe cum paucis armigeris in tabernaculum, in quo cap- 
tivae erant, pervenit, missuinque a rege se nunciari 
jubet. At ii qui in vestibulo erant, ut armatos conspex- 
ere, rati actuni esse de dominis, in tabernaculum car- 
runt, vociferantes, adesse supremam horam, missosque 
qui occiderent captas. Itaque, ut quae nec prohibere 
possent, nec admittere auderent, nullo responso dato, 
tacitae opperiebantur victoris arbitrium. Leonnatus, 
expectato diu qui se intromitteret, posteaquam nemo 
procedere audebat, relictis in vestibulo satellitibus, in- 
trat iu tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, 
quod irrupiiee non admissus videbatur. Itaque mater 
et conjux provolutae ad pedes orare coeperunt, ut, pri- 
usquam interficereutur, Darii corpus ipsis patrio niore 
sepelire permitteret : functas supremo in regem officio, 
se impigre morituras. Leonnatus, et vivere Darium, 
et ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pris- 
tinae fortunae reginas fore. Tum mater Darii allevari 
se passa est. 



LIBER TERTIUS. 25 

XXXI. Alexander postera die, cum cura sepultis 
niilitibus quorum corpora invenerat, Persarum quoque 
nobilissimis eundem honorem haberi jubet ; matrique 
Darii permittit, quos vellet, putrio more sepelire. Ula 
paucos arcta propinquitatc conjunctos pro habitu prae- 
sentis fortunae huraari jussit ; apparatum funerum, quo 
Persae suprema cfficia celebrarent, invidiosum fore ex- 
istimans, quum victores haud pretiose crcmarentur. 
Jamque justis defunctorum corporibus solutis, praemit- 
tit ad captivas qui nunciarent ipsum venire ; inhibitaque 
comitantium turba, tabernaculum cum Hephaestione 
intrat. Is longe omnium amicorum carissimus erat regi, 
cum ipso pariter educatus, secretorum omnium arbiter : 
libertatis quoque in admonendo eo non alius jus habebat; 
quod tamen ita usurpabat, ut niagis a rege permissum 
quam vindicatum ab eo videretur : et sicut aetate par erat 
regi, ita corporis habitu praestabat. Ergo reginae, illum 
regem esse ratae, suo more veneratae sunt. Inde spa- 
donibus captivis, quis Alexander esset, monstrantibus, 
Sysigambis advoluta est pedibus ejus, ignorationeni nun- 
quani antea visi regis excusans. Quam manu allevans 
rex, * Non errasti,' inquit, ' mater, nam et hic Alexan- 
der est.' 

XXXII. Equidem, si hac continentia animi ad ulti- 
mum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse cre- 
derem quam visus est esse, quum Liberi patris imitare- 
tur triumphum, ab Hellesponto usque ad Oceanum 
omnes gentes victoria emensus. Vicisset profecto su- 
perbiam atque iram, mala invicta ; abstinuisset inter 
epulas caedibus amicorum : egregiosque bello viros, et 
tot gentium secum domitores, indicta causa, veritus esset 
occidere. Sed nondumfortuna se animo ejusinfuderat: 
itaque orientem eam moderate et prudenter tulit : ad 
ultimum, magnitudinem ejus non cepit. Tum quidem 
ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et 
clementia vincerentur. Virgines enim regias excellen- 
tis formae tam sancte habuit, qnam si eodem quo ipse 
parente genitae forent. Conjugem ejusdem,quam nulla 
aetatis suae pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non 
violavit, ut summam adhibuerit curam ne quis captivo 
corpori illuderet. Omnem cultum reddi feminis jussit, 

C 



26 QUINTI CURTII RUFI 

iiec quieqiiam ex pristinae fortunae magnificentia capti- 
vis praeter fiduciam defuit. Itaque Sysigambis, ' Rex/ 
inquit, ' mereris ut ea precemur tibi, quae Dario nostro 
quondara precatae sumus : et, ut video, dignus es qui 
tantum regem non felicitate solum sed etiam aequitate 
superaveris. Tu quidem matrem me et reginam vocas ; 
sed ego me tuam famulam esse confiteor. Et praeteri- 
tae fortunae fastigiuin capio, et praesentis jugum pati 
possum. Tua interest, quantum in nos licuerit, si id 
])otius clementia quam saevitia vis esse testatum.' Rex 
bonum animuni habere eas jussit; Darii deinde filium 
coUo suo admovit. Atque nihil ille conspectu tunc pri- 
mum a se visi conterritus cervicem ejus manibus am- 
plectitur. Motus ergo rex coustantia pueri, Ilephaes- 
tionem intuens, ' Quam vellem/ inquit, ' Darius aliquid 
ex hac indole hausisset !' 

XXXIII. Tum tabernaculo egressiis, tribus aris ia 
ripa Pinari amnis Jovi atque Herculi Minervaeque sa- 
cratis, Syriam petit ; Damascum, ubi regis gaza erat,. 
Parmenione praemisso. 13. Atque is quum praecessisse 
Darii satrapam comperisset, veritus ne paucitas suorum 
sperneretur, arcessere majorem manum statuit. Sed 
forte in exploratores ab eo praemissos incidit natione 
Mardus, qui, ad Parmenionem perductus, literas ad 
Alexandrum a praefecto Damasci missas tradit ei : nec 
dubitare eum, quiu omnem regiam supellectilem cum 
pecunia traderet, adjecit. Parmenio, asservari eo jusso, 
literas aperit, in queis erat scriptum, ut mature Alexan- 
der aliquem ex ducibus suis mitteret cum manu exigua, 
Itaque le cognita, Mardum, datis comitibus, ad prodito- 
rem remittit. lUe e manibus custodientium lapsus 
Damascum ante lucem intrat. Turbaverat ea res Par- 
nienionis animum insidias timentis : et ignotum iter 
sine duce non audebat ingredi. Felicitati tamen regis 
sui confisus, agrestes qui duces itineris essent excipi 
jussit : quibus celeriter repertis, quarto die ad urbem 
pervenit, jam metueute praefecto ne sibi fides habita non 
esset. Igitur quasi parum munimentis oppidi fidens, 
ante solis ortum pecuniam regiam [gazara Persae vo- 
cant) cum pretiosissimis rerum efferrijubet, fiigam simu- 
lans ; revera, ut praedam hosti ofFerret. 



LIBER TERTIUS. 27 

XXXIV. Multa millia viroruin feminarumque exce- 
dentein oppido sequebantur : oninibus miserabilis turba, 
practer eum cujus fidei commissa fuerat : quippe quo 
niajor proditoris merces foret, objicere Iiosti parabat 
gratiorem omni pecunia praedam, nobiles viros, prae- 
torum Darii conjuges liberosque ; praeter hos urbium 
Oraccarum legatos, quos Darius, velut iu arce tutissima, 
in proditoris roliquerat manibus. Ganc/abas Persac vo ■ 
cant humeris onera portantes : hi quum frigus toleraro 
non possent, (quippe et procella subito nivem effuderat, 
et humus rigebat gelu) tum adstrictas vestes, quas cum 
pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt ; 
ludlo prohibere auso, quum fortuna regis etiam humilli- 
mis in ipsum lieentiani facerot. Praebuere ergo Par- 
menioni non spernendi agminis specicm : qui intentiore 
cura suos quasi ad justum praelium paucis adhortatus, 
oquis calearia subdore jubet, et acri impetu in hostem 
invehi. At illi qui sub oneribus erant, omissis per me- 
tum, capessunt fugam. Armati, qui eos prosequebantur 
eodem metu arma jactare ac nota diverticula petere 
coeperunt. Praefectus quasi et ipse conterritus [simu- 
lans] cuncta pavore eompleverat. Jacebant totis cam- 
pis opes regiae : illa pecunia stipendio ingenti militum 
praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot illustri- 
um feminarum, aurea vasa, aurei freni, tabernaeula rc 
gali inagnificontia ornata, vehicula quoqne a suis desti- 
tuta, ingentis opulentiae plena : focies etiam praedanti- 
bus tristis, si qua re avaritia moveretur : quippe tot an- 
Tiorum incredibili et fidem excedente fortuna cumulata, 
tunc alia stirpibus lacerata, alia, iu coenum demersa 
oruebantur : non sufficiebant praedantium manus prae- 
dae. 

XXXV. Jamque etiam ad eos qui primi fugerant 
ventum erat. Feminae pleraeque parvos trahentes li- 
beros ibant : inter quas tres fuere virgines, Ochi qui 
ante Darium regnaverat filiae ; olim quidem ex fastigio 
paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem 
earum crudelius aggravante fortuna. In eodein grege 
«xor quoque ejusdem Ochi fuit, Oxathrisque (frator hic 
■erat Darii) filia, et conjux Artabazi principis purpurat- 
orum, ct filius cui Ilioneo fuit nomen. Pharnabazi quo- 



28 QUINTI CURTII RUFI LIBER TERTIUS. 

que, cui summutn imperium maritimae orae rex dederat, 
uxor cum filio excepta est. Mentoris filiae tres, ac no- 
bilissimi ducis Memnonis conjux et filius : vixque ulla 
domus purpurati fuit tantae cladis expers. Lacedaemonii 
quoque et Athenienses, societatis fide violata, Persas se- 
cuti ; Aristogiton Dropides et Iphicrates, inter Athe- 
nienses genere famaque longe clarissimi : Lacedaemonii, 
Pausippus et Onomastorides, cum Monimo et Callicra- 
tide : ii quoque domi nobiles. Summa pecuniae signa- 
tae fuit, talentorura duo raillia et sexcenta ; facti argenti 
pondus quingenta aequabat. Praeterea, triginta millia 
hominum, cum septem raillibus jumentorum dorso onera 
portantium, capta sunt. Ceterum dii tantae fortunae 
proditorem celeriter debita poena persecuti sunt. Nam- 
que unus e consciis ejus, credo, regis vicem etiam in illa 
sorte reveritus, interfecti [proditoris] caput ad Darium 
tuht, opportuuum solatium prodito : quippe et ultus in- 
imicum erat, et nondum in omnium animis memoriam 
majestatis suae exolevisse cernebat. 



QUINTI CDKTII RUFI LIBER QUARTUS. 



ARGUMENTUM. 

/. Darius ad Etiphraten contendit ; Alexander, literis 
a Dario siiperhe scriptis regie respondet. Ahdalonymum 
Sidoniis regem praeficit. Amyntas transfugn, miro modo 
a Persis occiditur. Variae variis locis praefectorum 
Darii clades. IL Tyrii, AJexandrum recipere recu- 
santes, ohsidentur. III. Duhiis helli eventihus Tyri oh- 
sidio nobilitatur. IV. Tandem Tyrits, vi capta, maxi- 
maque hominum strage corrupta, luctuoso deformatur in- 
cendio. V. Darii iterata de pace ad Alexandrum sub- 
missior legatio, qua repudiata, Graeci Alexandrum coro- 
na aurea donant : ille autem, per praefectos, multas in 
potestatem suam redigit provincias. VI. Ad hellum 
dum se accingit Darius, Alexander Gazam expugnat : 
ejusque praefecium Batim crudeli afficit supplicio. VII. 
Profectio, et varia Alexandri quaesita, ad Jovis Ham- 
monis oraculum. VIII. In Aegypto Alexandria con- 
dita ; variaeque Alexandri hellicae expeditiones. IX. 
Darius ad Arhelas pervenit, eoque invito Alexander 
Tigrim superat. X. Milites, ob Lunae defectum tur- 
batos, per Aegyptios vates confirmat Alexander : Persas 
vastatores conjicit infugam. Darii uxor captiva, maerore 
confecta, supremum diem claudit, unde Alexandri lacry- 
mae, Darii suspiciones, luctus et vota. XI. Pacem ier- 
tio quaesitam Darius non impetrat : imo ad deditionem, 
aut ad hellum, ab Alexandro provocatur. XII. Ad 
praelium dmn Persarum ingens exercitus paratur Mace- 
dones Panico quodam defuncti terrore, arma alacriter 
capessunt. XIII. Consilia de nocturno praelio Par- 
menionis et Polypercontis Alexander damnat : somnoque 
refectus interrito vultu suos ad pugnam accendit. XIV. 
Alexandri ad Graecorum, Dariiqiie ad Persarum exer- 
citus, ante pugnam oraiiones. XV. Cruenti ad Arhe- 
las praelii descriptio. Victor Alexander, Darium vic- 
tum persequitur. XVI. Parmeuio in discrimine consti- 
tutus, Alexandrum retrahit. Tandem integra victoria 
potiti Macedones reliquos Persas, multis suorum millibus 
desideratis, fuga sihi quaerere salutem cogunt. 
C 2 



30 LIBER QUARTUS. 

I. Darius tanti modo exercitus rex, qui triumpliantis 
rnagis quara dimicantis more curru sublimis inierat 
praelium, per loca, quae ])rope imraensis agminibus com- 
pleverat, jam inania et ingenti solitudine vasta fugiebat. 
Pauci regem sequebantur : nam nec eodem omnes fu- 
gam intenderant, et deficientibus equis, cursum eorum, 
quos rex subiude mutabat, aequare non poterant. Un- 
chas deinde pervenit, ubi excepere eum Graecorum 
quatuor millia, cum quibus ad Euphraten contendit ; 
id demum credens fore ipsius, quod celeritate praecipere 
potuisset. At Alexander Parmenionem, per quem 
apud Damascum recepta erat praeda, jussum eam ip- 
sam et captivos diligonti asservare custodia, Syriae, 
quam Coelen vocant, ])raefecit. Novum imperium Syri 
nondura belli cladibus satis domiti aspernabantur : sed 
eeleriter subacti, obedienter im])erata fecerunt. Aradus 
quoque insula deditur regi, Maritimam tum oram, et 
pleraque longius etiam a mari recedentia, rex ejus in- 
sulae Strato possidebat : quo in fidem accepto, castra 
movit ad urbem Marathon. Ibi illi literae a Dario red- 
duntur ; quibus, ut superbe scriptis, vehementer ofTen- 
sus est. Praecipue eum movit, quod Darius sibi regis 
titulum, nec eundem Alexandri nomini adscripserat. 
Postulabat autem magis quam petebat, ut accepta pe- 
ounia, quantamcunque tota Macedonia caperet, raatrem 
sibi ac conjugem liberosque restitueret ; de regno, ae- 
quo, si vellet, Marte contenderet. Si saniora consilia 
tandem ])ati potuisset, contentus patrio, cederet alieni 
imperii finibus : socius amicusque esset : in ea se fidem 
et dare paratum et accipere. 

II. Contra Alexander in hunc maxime modum re- 
seripsit : ' Rex Alexander Dario. Ille, cujus nomen 
sumpsisti, Darius, Graecos, qui oram Hellesponti tenent, 
eoloniasque Graocorum lonias omni clade vastavit ; cum 
magno deinde exercitu mare trajeeit, illato Macedo- 
niae et Graeciae bello. Rursus [rex] Xerxes ad oppug- 
nandos nos cum iramanium barbarorum copiis venit ; 
qui navali praelio victus, Mardonium tamen reliquit 
in Graecia, ut absens quoque po])ularetur urbes, agros 
ureret. Philijipum vero parentem meum quis igno- 
rat ab iis interfectum esse, quos ingentis pecuniae spe 



QUINTI CURTII RUFI. 31 

Bolicitaverant vestri ? Impia enim bella suscipitis, et 
quum habeatis arma, licemini iiostiiim capita : sicut tu 
proxime talentis mille, tanti exercitus rex, percussorein 
in me emere voluisti. Repello igitar bellum, non infero. 
Et diis quoque pro meliore stanti1)us causa, magnam 
partem Asiae in ditionem redegi meara : teipsum acie 
vici : quem etsi nihil a me impetrare oportebat, utpote 
qui ne belli quidem in me jura servaveris, tanien, si ve- 
neris supplex, et matrem et conjugera et liberos sine 
pretio recepturum te esse promitto. Et vincere et con- 
sulere victis scio. Quod si te nobis committere times, 
dabimus fidem impune venturum. De cetero, cum raihi 
scribes, memento non soluni regi te, scd etiam tuo, scri- 
bere.' Ad hanc perferendam Thersippus missus, ipse in 
Phoenicen deinde descendit, et oppidum Byblon tradi- 
tum recepit. 

III. Inde ad Sidona ventum est, urbem vetustate 
famaque conditorum inclytam. Regnabat in ea Strato 
Darii opibus adjutus ; sed quia deditionem magis popu- 
lariuai quam sua s])onte feccrat, regno visus indignus : 
Hephaestionique permissum, ut, qucm eo fastigio e Si- 
doniis dignissimum arbitraretur, constitueret regem. 
Erant Hephaestioni hospites, clari inter suos juvenes ; 
qui, facta ipsis potestate regnandi, negaverunt quem- 
quam patrio more in id fastigium recipi, nisi regia stirpe 
ortum. Admiratus Hephaestio magnitudinem animi 
spernentis quod alii per ignes ferrumque peterent : 
' Vos quidem macti virtute,' inquit, ' estote, qui primi 
intellexistis, quanto majus esset regnum fastidire quam 
accipere : eeterum date aliquem regiae stirpis, qui me- 
minerit a vobis acceptum habere se regnum.' At illi, 
quum multos imminere tantae spei ccrtierent, singulis 
amicorum Alexandri ob nimiam regni cupiditatem adu- 
lantes, statuunt, neminem esse potiorem quam Abdalo- 
nymum quendam, longa quidem cognatione stirpi regiae 
annexum, sed ob iuopiam suburbanum hortum exigua 
colentem stipe, Causa ci paupertatis, sicut plerisque, 
probitas erat : intentusque operi diurno, strepitum ar- 
morum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat. 

IV. Subito deimle, de quibus ante dictum est cum 
regiae vestis insignibus hortum iutrant, quem forte 



32 LIBER QUARTUS. 

steriles herbas eligens Abdalonymus repiirgabat. Tunc 
rege eo salutato, alter ex his : ' Habitus/ inquit, ' hic 
quem cernis in meis manibus cum isto squalore permu- 
tandus tibi est : abkie corpus illuvie aeternisque sordi- 
bus squalidum : cape regis animura, et in eam fortunam, 
qua dignus es, istam continentiam profer ; et cum in 
regali solio residebis, vitae necisque omnium civium 
dominus, cave obliviscaris hujus status, in quo accipis 
regnum : immo herculc, propter quem.' Somnio similis 
res Abdalonymo videbatur. Interduni, satisne sani 
cssent, qui tam proterve sibi ilhiderent, percontabatur. 
Sed ut cunctanti squalor abkitus est, et injecta vestis 
purpura auroque distincta, et fides a jurantibus facta ; 
serio jam rex, iisdem comitantibus, in regiam pervenit. 
Fama, ut solet, strenue tota urbe discurrit : ahorum 
studium, aliorum iudignatio eminebat. Ditissimus quis- 
que humiUtatem inopiamque ejus apud amicos Alex- 
andri criminabatur. Admitti eum rex protinus jussit, 
diuque contemphatus, ' Corporis,' inquit, ' habitus famae 
generis non repugnat : sed libet scire, inoplam qua pa- 
tientia tuleris.' Tum ille, ' Utinam,' inquit, ' eodem 
animo regnum pati possiin. Hae inanus suffecere desi- 
derio meo : nihil aventi nihil defuit.' Magnae indolis 
specimen ex hoe sermone Abdalonyrai cepit. Itaque 
non Stratonis modo regiam supellectilem attribui ei jus- 
sit, sed pleraque etiam ex Persica praeda : regionem 
quoque urbi appositam ditioni ejus adjecit. 

V. Interea i.4.myntas, quem ad Persas ab Alexandro 
transfugisse diximus, cum quatuor millibus Graecorura 
ipsum ex acie persecutis, fuga Tripoliu pervenit. Inde 
in naves militibus impositis, Cyprum transmisit : et cum 
in illo statu rerum id quemque quod occupasset habitu- 
rum arbitraretur, vclut certo jure possessum, Aegyptum 
petere decrevit, utrique regi hostis, et semper ex anci- 
piti mutatione temporum pendens : hortatusque milites 
ad spem tantae rei, docet Sabacem praetorem Aegypti 
cecidisse in acie : Persarum praesidium et sine duce 
esse et invalidum : Aegyptios semper praetoribus eorum 
infensos, pro sociis ipsos, non pro hostibus aestiraaturos. 
Omnia experiri necessitas cogebat : quippe, cum primaa 
spes fortuna destituit, futiira praesentibus videntur esse 



QUINTI CURTII RUFI 33 

potiora. Igitur conclamant, duceret quo videretur. 
Atque ille utendum animis, dum spe calerent, ratus, ad 
Pelusii ostium penetrat, simulans a Dario se esse prae- 
missum. Potitus ergo Pelusii, Memphin eopias promo- 
vit : ad cujus famam Aegyptii, vana gens, et novandis 
quam gerendis aptior rebus, ex suis quisque vicis urbi- 
busque ad hoc ipsum concurrunt, ad delenda praesidia 
Persarum : qui territi, tamen spem retinendi Aegyptum 
non amiserunt. Sed eos Amyntas praelio superatos in 
urbem compellit, castrisque positis, victores ad populan- 
dos agros eduxit, ac velut in medio positis omnibus 
hostium, cuncta agebantur. Itaque Mazaces, quam- 
quam infelici praelio suorum animos territos esse eog- 
noverat, tamen palantes, et victoriae fiducia incautos 
ostentans, perpulit ne dubitarent ex urbe erumpere, et 
res amissas recuperare. Id consilium non ratione pru- 
dentius quam eventu felicius fuit. Ad unum omnes 
cum ipso duce occisi sunt. Has poenas Amyntas \itri- 
que regi dedit, nihilo magis ei ad quem transfugerat 
fidus, quam ilii quem deseruerat. 

VI. Darii praetores, qui praelio apud Isson superfue- 
rant, cum omni manu quae fugientes secuta erat, as- 
sumpta etiam Cappadocum et Paphlagonum juventute, 
Lydiam recuperare tentabant. Antigonus praetor 
Alexandri Lydiae praeerat : qui, quamquam plerosque 
mihtum ex praesidiis ad regem dimiserat, tamen, bar- 
baris spretis, in aciem suos eduxit. Eadem illic quoque 
fortuna partium fuit : tribus praeliis alia atque aUa re- 
gione commissis, Persae funduntur. Eodem temporo 
classis Macedonum ex Graecia accita, Aristomenem, qui 
ad Hellesponti oram reeuperandam a Dario erat missus, 
captis ejus aut mersis navibus, superat. A Milesiis 
deinde Pharnabazus praefectus Persicae classis pecunia 
exacta, et praesidio iu urbem Chium introducto, centum 
navibus Andrum, et inde Siphnum petiit : eas quoque 
insulas praesidiis occupat, pecunia muletat. Magnitudo 
belli, quod ab opulentissimis Europae Asiaeque regibus 
in spem totius orbis occupandi gerebatur, Graeciae quo- 
que et Cretae arma commoverat. Agis, Lacedaemonio- 
rum rex, octo millibus Graecorum, qui ex Cilicia pro- 
fugi domos repetierant, contractis, bellujn Antipatro 



3i LIBER QUARTUS. 

Macedoniae praefecto moliebatur. Cretenses, has aut 
illas partes secuti, nunc Spartanorum, nunc Macedonum 
praesidiis occupabantur. Sed leviora inter illos fuere 
discrimina : unum certameu, ex quo cetera pendebant, 
intuente fortuna. 

VII. 2. Jam tota Syria, jam Phoenice quoque, ex- 
cepta Tyro, Macedouum erant : habebatque rex castra 
in continenti, a qua urbem angustum fretum dirimit. 
Tyrus, et claritato et mag nitudine ante omnes urbes 
Syriae Phoenicesquc memorabilis, facilius societatem 
Alexandri acceptura Vldtbatur, quam imperium. '_^Coro- 
nam igitur auream legati donum afferebant commeatus- 
que large et hospitalitev ex oppido advexerant. IUe 
dona, ut ab amici?, accipi jussit, benignequelegatosallo- 
cutus, Herculi, quem praecipue Tyrii colerent, sacrifi- 
care velle se dixit : Macedonum reges credere, ab illo 
deo ipsos genus ducero : se vero, ut id faceret, etiam 
oraculo monitum. Legati respondent, esse templum 
Herculis extra urbem, in ea sede quam Palaetyron ipsi 
voc9nt : ibi regem deo sacrum rite facturum. Non 
tenuit iram Alexander, cujus alioquin potens non erat. 
*' Itaque vos quidem,' inquit, ' fiducia loci, quod insulam 
incolitis pedestrem hunc exercitum spernitis : sed brevi 
osteudam, in continenti vos esse. Proinde sciatis licet, 
aut intraturum me urbem, aut oppugnaturum.' Cum 
hoc responso dimissos monere amici coeperunt, ut re- 
gem, quem Syria, quem Phoenice recepisset, ipsi quoque 
urbem intrare paterentur. At illi loco satis fisi, obsi- 
dionem ferre decreverunt. 

VIII. Namque urbem a continenti quatuor stadiorum 
fretum dividit, Africo maxime objectura ; crebros ex 
alto fluctus in littus evolvit ; nec accipiendo operi, quo 
Macedones continenti insulam jungere parabant, quid- 
quam magis quam ille ventus obstabat. Quijipe vix leni 
et tranquillo mari moles agi possunt ; Africus vero 
prima quaeque eongesta pulsu illisa maris subruit : nec 
uUa tam firma moles est, quam non exedant imdae per 
nexus operum manantes ; ct, ubi acrior flatus exsistit, 
sumrai operis fastigio superfusae. Praeter hanc diffi- 
cultatem haud minor alia erat : muros turresque urbis 
praealtum m^re ambiebat. Non tormenta, nisi e navi- 



QUINTI CURTII RUFI. 35 

bus procul excussa, niitti, non scalao moenlbus applicari 
poterant ; jiraeceps in salum murus pedestre intercepe- 
rat iter : naves nec liabebat rex, et, si admovisset, pen- 
dentes et instabiles missilibus arceri poterant. Inter 
quae, parva dictu res Tyriorum fiduciam .lecendit. Car- 
thaginiensium legati ad celebrandura anniversarium 
sacrum more patrio tunc venerant : quippe Carthagi- 
nem Tyrii condiderunt, sompcr parentum loco culti. 
Hortari ergo Pocni coeperunt, ut obsidionem forti ani- 
mo paterentur : brevi Carthagine auxilia ventura : nam- 
([ue ea tempestate magna ex parte Punicis classibus 
maria obsidebantur. 

IX. Igitur bello decreto, \)ev muros turresque tor- 
menta disponunt : arma junioribus dividunt: opificesquc, 
quorum co])ia urbs abundabat, in officinas distribuunt ; 
omnia belli apparatu strepunt : ferreae quoque manus 
{harpagonas vocant) quas operibus liostium injicerent, 
corvique, et alia tuendis urbibus excogitata, praepara- 
bantur. Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi opor- 
tebat, impositum esset, admotisque follibus ignem flatu 
accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis exstitissc 
dicuntur : idque omen in Macedonum metum verterunt 
Tyrii. A])ud Macedonas quoque, cum forte panem 
quidam militum frangerent, manantis sanguinis guttas 
iiotaverunt : territoque rege, Aristander, peritissimus 
vatura, si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id 
triste futurum ait : contra, eum ab interiore parte ma- 
naverit, urbi quani obsidere destinassent exitium 
])ortendere. Alexandcr, cum et classem procul haberet, 
et longam obsidionem magno sibi ad cetera impedimento 
videret fore, caduceatoros qui ad pacem cos compelle- 
rent misit : quos Tyrii contra jus gentium occisos prae- 
cipitaverunt in altum. Atque ille, suorum tam indigna 
nece commotus, urbem obsidere statuit. Sed ante jaci- 
enda moles erat, quae urbem eontincnti commiiteret. 
lugens ergo animos militum desperatio incessit, cernen- 
tium profundum mare, quod vix divina ope posset im- 
pleri : Quae saxa tam vasta, quas tam proceras arbores 
posse reperiri ? exhauriendas esse regiones, ut illud 
spatium aggeraretur ; et exaestuare semper fretum, 
quoque arctius volutetur inter insulam et continentem. 



36 LIBER QUARTUS. 

hoc acrius furere. At ille, haudquaquam rudia trac- 
tandi militares animos, speciem sibi Hercuhs in somno 
oblatam esse pronunciat, dextram porrigentis : illo duce, 
illo aperiente, in urbem intrare se visum. Inter haec, 
caduceatores iiiterfectos, gentium jura violata, refere- 
bat : unam esse urbem quae cursum victoris morari 
ausa esset. Ducibus deinde negotium datur, ut suos 
quisque castiget ; satisque omnibus stimulatis, opus 
orsus est. Magna vis saxorum ad manum erat, Tyro 
vetere praebente ; materies ex Libano monte ratibus et 
turribus faciendis vehebatur. 

X. Jamque a fundo maris in ahitudinem modicam 
opus excreverat : nondum tamen aquae fastigium aequa- 
bat ; et quo longius moles agebatur a htore, hoc magis, 
quidquid ingerebatur, praealtum absorbebat mare : quum 
Tyrii, parvis navigiis admotis, per ludibrium exprobra- 
bant, illos armis inclytos dorso, sicut jumenta, onera 
gestare ; interrogabant etiam, num major Neptuno ps- 
set Alexander ? Haec ipsa insectatio alacritatem mili- 
tum accendit. Jamque paululum moles aquam eminebat, 
et simul aggeris latitudo crescebat, urbique admoveba- 
tur ; cum Tjn-ii, magnitudine molis, cujus incrementum 
eos ante fefellerat, conspecta, levibus navigiis nondum 
commissum opus circumire coeperunt ; missilibus eos 
quoque qui pro opere stabant incessere. Multis ergo 
impune vulneratis, cum et removere et appellere scaphas 
in expedito esset, ad curam semetipsos tuendi ab opere 
converterant. Igitur rex munientibus coria velaque 
jussit obtendi, ut extra teli ictum essent ; duasque tur- 
res ex capite molis erexit, e quibus in subeuntes scaphas 
tela ingeri possent. Contra, Tyrii navigia procul a con- 
spectu hostium litori appellunt, expositisque militibus 
eos qui saxa gestabant obtruncant. In Libano quoque 
Arabum agrestes, incompositos Macedonas aggressi, 
triginta fere interliciunt, paucioribus captis. 3. Ea res 
Alexandrum dividere copias coegit. Et ne segniter as- 
sidere uni urbi videretur, operi Perdiccam Craterumque 
praefecit; ipse cum expedita manu Arabiam petiit. 

XI. Inter haec Tyrii navem magnitudine eximia, 
saxis arenaque a puppi oneratam, ita ut multum prora 
emineret, bitumine ac sulphure illitara, remis concitave- 



QUINTI CURTII RUFI. 37 

runt : et, cuni magnam vim venti vela quoque concepis- 
sent, celeriter ad molem successit. Tunc, prora ejus 
accensa, remiges desiliere in scaphas, quae ad hoc ipsuni 
praeparatae sequebantur : navis autem, igne concepto, 
latius fundere incendium coepit ; quod, priusquam pos- 
set occurri, turres et cetera opera in capite molis posita 
comprehendit. At qui desilierant in parva navigia, 
faces, et quidquid alendo igni aptum erat, in eadem 
opera ingerunt Jamque non modo Macedonum turres, 
sed etiam summa tabulata conceperant igneni ; quum ii 
qui in turribus erant partim haurirentur incendio, par- 
tim, armis omissis, in mare semetipsi immitterent. At 
Tyrii, qui capere eos quam interficere mallent, natantium 
manus stipitibus saxisque lacerabant, donec debilitati 
impune navigiis excipi possent. Nec incendio solum 
opera consumpta ; sed forte eodem die vehementior 
ventus motum ex profundo mare illisit in molem, crebris- 
(jue fluctibus compages operis verberatae se laxa\'ere, 
saxaque interluens unda raedium opus rupit. Prorutis 
igitur lapidum cumulis, quibus injecta terra sustinebatur, 
praeceps in profundum ruit :-tantaeque molis vix ulla 
vestigia invenit Arabia rediens Alexander. 

XII. Ilic, quod in adversis rebus solet fieri, alius in 
alium culpam referebat, quum omnes verius de saevitia 
maris queri possent. Rex novi operis molem orsus, iu 
adversum ventum non latere, sed recta fronte direxit. 
Ea cetera opera, velut sub ipsa latentia, tuebatur ; lati- 
tudinern quoque aggeri adjecit, ut turres in medio erec- 
tae procul teli jactu abessent. Totas autem arbores cuni 
ingentibus ramis in altum jaciebant, deinde saxis onera- 
bant ; rursus cumulo eorum alias arbores injiciebant : 
lum humus aggerebatur ; superque alia strue saxorum 
arborumque cumulata, velut quodam nexu continens 
opus junxerant. Nec Tyrii, quidquid ad impediendam 
molem excogitari poterat, segniter exsequebautur. Pi-ae- 
cipuum auxilium erat, qui procul hostium conspectu 
subibant aquam, occultoque lapsu ad molem usque peno- 
trabant, falcibus palmites arborum eminentiam ad se 
trahentes : quae ubi sequutae erant, pleraque secum iu 
profundum dabant ; tum levatos onere stipites trunoos- 
qne arborum haud aegre moliebantur : deinde totuiu 
D 



38 LIBER QUARTUS. 

opus, quod stipitibus fuerat innixura, fundainenta lapso 
sequebatur. Aegro animi Alexandro, et utrum persC' 
yeraret, an abiret, satis incerto, classis Cypro advenit, 
ecxiemque tempore Cleander cum Graecis militibus ii» 
Asiam nuper advectus. Centum ec octoginta naviun» 
classem in duo dividit cornua ; laevum Pnytagoras, rex 
Cypriorum, cum Cratero tuebatur : Alexandrum i» 
dextro quinqueremis regia vehebat. Nec Tyrii, quam- 
quam classem habebant, ausi navale inire certamen, 
tres omnino naves ante ipsa moenia opposuerunt, qui- 
bus rex invectus ipsas demersit. 

XIII. Postera die, classe ad moenia admota, undique 
tormentis, et maxime arietum pulsu, muros quatit ; 
quos Tyrii raptim obstructis saxis refecerunt, interio- 
rem quoque murura, ut, si prior fefellisset, illo se tue- 
rentur, orsi. Sed undique vis mali urgebat : moles 
intra teli jactum erat ; classis moenia circumibat ; ter- 
restri simul navalique clade obruebantur. Quippe bi- 
nas quadriremes Macedones inter se ita junxerant, ut 
prorae cohaererent, puppes intervallo, quantum capere 
possent, distarent. Hoc puppium intervallum antennis 
asseribusque validis deligatis, superque eos pontibus 
stratis qui militem sustinerent, impleverant ; sic in 
structas quadriremes ad urbem agebant : inde missilia 
in propugnantes ingerebantur tuto, quia proris miles 
tegebatur. Media nox erat, quum elassem, sicuti dic- 
tum est, paratam, cix'cumire muros jubet. Jamque 
naves urbi undique admovebantur, et Tyrii desperatione 
torpebant, quum subito spissae nubes intendere se coelo, 
et, quidquid lueis internitebat, ofFusa caligine exstinctum 
est- Tum inhorrescens mare paulatim levari, deinde 
acriori vento concitatum, fluctus ciere, et inter se navi- 
gia collidere. Jamque scindi coeperant vincula, quibus 
connexae quadriremes erant, ruere tabulata, et cum in- 
genti fragore in profundum secum milites trahere : ne- 
que enim conserta navigia uUa ope in turbido regi pote- 
rant : miles miuisteria nautarum, remex militis officia 
turbabat ; et, quod in hujusmodi casu accidit, periti ig- 
naris parebant : quippe gubernatores, alias imperare 
soliti, tum metu mortis jussa exsequebantur. Tandem 
remis pertinacius everberatum mare, veluti eripientibus 



QUINTI CURTII RUFI. 39 

navigia elassicis cessit ; appulsaque sunt litori, lacerata 
pleraque 

XIV. lisdem diebus forte Carthaginensium legati tri- 
ginta superveniunt, majus obsessis solatium, quam aux- 
ilium ; quippe domestico bello Poenos impediri, nec de 
imperio, sed pro salute dimicare nunciabant. Syracu- 
sani tunc Africam urebant, et haud procul Carthaginis 
muris locaverant castra. Non tamen defecere animis 
Tyrii, quamquam ab ingentispe destituti erant, sed con- 
juges liberosque devehcndos Carthaginem tradiderunt, 
fortius quidquid accideret laturi, si earissimam sui par- 
tem extra communis periculi sortem habuissent. Quum- 
que unus e civibus concioni indicasset, oblatam esse per 
somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione 
colerent, urbem desereutis, molemque a Macodonibus 
jactam in salo in sylvestrem saltum esse mutatam ; 
quamquam auctor levis erat, tamen ad deteriora creden- 
da proni metu, aurea catena devinxere simulacrum, 
araeque Herculis, cujus numini urbem dicaverant, in- 
seruere vinculum, quasi illo deo Aj)oIhnem retenturi. 
Syraeusis id simulacrum devexerant Poeni ct in majore 
locaverant patria : nudtisque aliis spoliis urbium a semtt 
captarum, non Carthaginem magis quam Tyrum orna- 
verant. 

XV. Sacrum quoque, quod quidem diis minirae cordi 
esse crediderim, multis seculis intermissum repetendi 
auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immo- 
laretur ; (quod sacrilegium verius quam sacrum, Car- 
thaginenses a conditoribus traditum, usque ad excidium 
urbis suae, fecisse dicuntur) ac, nisi soniores obstitissent, 
quorum consilio cuncta agebantur, humanitatem dira 
superstitio vicisset. Ceterum, efficacior omni arte 
necessitas, non usitata modo praesidia, sed quaedam 
etiara nova admovit. Namque ad implicanda navi- 
gia, quae muros subibant, validis asseribus corvos et 
ferreas manus [cum uncis ac falcibus] alligaverant, 
ut, quum tormento asseres promovissent, subito laxatis 
funibus injicerent. Unci quoque et falces cx iisdem 
asseribus dependentes, aut propugnatores, aut ipsa navi- 
gia lacerabant. Clypeos vero aereos multo igne torre- 
bant, quos, repletos fervida arena coeuoque decocto, e 



40 LIBER QUARTUS. 

muris subito devolvebant. Nec ulla pestis magis time- 
batur : quippe ubi loricam corpusque fervens arena 
penetraverat, nec uUa vi excuti poterat, et quidquid at- 
tigerat perurebat ; jacientesque arma, laceratis omnibus 
queis protegi poterant, vulneribus inulti patebant : corvi 
vero et ferreae manus tormentis emissae plerosque ra- 
piebant. 

XVI. 4. Hic rex fatigatus, statuerat soluta obsidione 
Aegyptum petere ; quippe quum Asiam ingenti celeri- 
tate percurrisset, tirca muros unius urbis haerebat, tot 
maximarura rerum opportunitate dimissa. Ceterum, 
tam discedere irritum quam morari pudebat. Famani 
quoque, qua plura, quam armis, everterat, ratus levio- 
rem fore, si Tyrum, quasi testem se posse vinci, reliquis- 
set. Igitur ne quid inexpertum omitteret, plures naves 
admoveri jubet, delectosque militum imponi. Et forte 
bellua inusitatae magnitudinis super ipsos lluctus dorso 
euiinens, ad molem, quam Macedones jccerant, ingens 
eorpus applicuit, diverberatisque fluctibus allevans se- 
met, utrimque conspecta est ; deinde a capite molis rursus 
alto se immersit, ac modo super undas erainens magna 
sui parte, modo superfusis fluetibus condita, haud procul 
munimentis urbis emersit. Utrisque laetus fuit belluao 
adspectus. Macedones iter jaciendo operi monstrasse 
eam augurabantur ; Tyrii, Neptunum occupati maris 
vindicem abripuisse belluam, ac molem brevi profecto 
ruituram : laetique omine eo ad epulas dilapsi oneravere 
se vino ; quo graves, orto sole navigia conscendunt, 
redimita coronis floribusque : adeo victoriae non omen 
modo, sed etiam gratulationem praeceperant. 

XVII. Forte rex classem in diversam partem agi 
jusserat, triginta minoribus navigiis relictis in litore ; e 
quibus Tyrii duobus captis, cetera ingenti terruerant 
metu, donec suorum clamore audito Alexander, classem 
litori, e quo fremitus aeciderat, admovit. Prima e Ma- 
cedonum navibus quinqueremis velocitate inter ceteras 
erainens occurrit : quam ut couspexere Tyrii, duae e 
(iiverso in latera ejus invectae sunt ; in quarum alteram 
fjuinqueremis eadem concitata, et ipsa rostro icta est, et 
illam invicem tenuit. Jamque ea, quae non cohaerebat, 
libero impetu evecta, in aliud quinqueremis latus inve- 



QUINTI CURTII RUFI. 41 

hcbatur, quum opportunitate raira trirerais e classe 
Alexandri in eam ipsam, quae quinqueremi iraminebat, 
tanta vi irapulsa est, ut Tyrius gubernator in mare ex- 
cuteretur e puppi. Plures deinde Macedonum naves 
superveniunt, et rex quoquo aderat ; quum Tyrii, inhi- 
bentes remis, aegre evellero navem quao haerebat, por- 
tumque omnia simul navigia repetunt. Confestini rex 
insequutus, portum quidem intrare non potuit, quum 
procul e muris missilibus submoveretur, naves autem 
omnes fere aut demersit aut cepit. 

XVIII. Biduo deinde ad quietem dato militibus, jus- 
sisque et classem et machinas pariter admovere, ut un- 
dique territis instaret ; ipse in altissimam turrem ascen- 
dit, ingenti animo, periculo majore ; quippe, regio 
insigni et armls fulgentibus conspicuus, unus praecipue 
telis petebatur. Et digna prorsus spectaculo ediclit ; 
raiiltos e muris propugnantes liasta transfixit, quosdam 
etiam cominus gladio clypeoque impulsos praecipitavit ; 
quippe turris, ex qua diinicabat, muris hostium prope- 
niodum cohaerebat. Jamque crebris arietibus saxorum 
compage laxata, munimenta defeccrant, et ciassis intra- 
verat portum, et quidam Macedonum in turres hostium 
desertas evaserant ; quum Tyrii, tot simul raalis victi, 
alii supplices in templa confugiunt, alii foribus aedium 
obseratis occupant liberum raortis arbitrium ; nonnulH 
ruunt in hostem, haud inulti tamen perituri : raagna 
pars summa tectorum obtinebat, saxa, et quidquid raani- 
bus fors dederat, ingerentes subeuntibus. Alexander, 
exceptis qui in templa confugerant, omnes interfici, ig- 
nemque tectis injici jubet. His per praecones pronun- 
ciatis, nerao tamen armatus opem a diis petere sustinuit : 
pueri virginesque templa compleverant ; viri in vestibulo 
suarum quisque aedium stabant, parata saevientibus 
turba. Multis tamen saluti fuere, Sidonii, qui intra 
Macedonum praesidia erant : hi urbem quidem inter 
victores intraverant, sed cognationis cum Tyriis memo- 
res (quippe utramque urbem Agenorem condidisse cre- 
debant), raultos Tyriorum etiam protegentes, ad sua 
perduxere navigia : quibus occultatis, Sidona devecti 
sunt. Quindecim millia hoc furto subducta saevitiae 
sunt ; quantumque sanguinis fusum sit, vel ex hoc ex- 
D2 



42 LIBER QUARTUS. 

istimari potest, quod intra munimenta urbis sex millia 
armatorum trucidata sunt. Triste deinde spectaculum 
victoribus ira praebuit regis : duo millia, in quibus oc- 
cidendi defecerat rabies, crucibus afRxi, per ingens 
litoris spatium pependerunt. Carthaginensium legatis 
pepercit, addita denunciatione beUi, quod praesentium 
rerum necessitas moraretur. 

XIX. Tyrus septimo mense quam oppugnari eoepta 
erat capta est ; urbs, et vetustate originis, et crebra 
fortunae varietate ad memoriam posteritatis insignis. 
Condita ab Agenore, diu mare, non vicinum modo, sed 
quodcumque classes ejus adierunt, ditionis suae fecit ; 
etj si famae libet credere, haec gens literas prima aut 
docuit, aut didicit. Coloniae certe ejus paene orbe toto 
diffusae sunt ; Carthago in Africa, in Boeotia Thebae, 
Gades ad Oceanum. Credo libero commeantes mari, 
saepiusque adeundo cetcris incognitas tcrras, elegise 
sedes juventuti qua tunc abundabant : seu quia crebris 
motibus terrae, nam hoc quoque traditur, cultores ejus 
fatigati, nova et externa domicilia armis sibimet quae- 
rere cogebantur. Multis ergo casibus defuncta, et post 
oxcidium renata, nunc tandem ionga pace cuncta refo- 
vente, sub tutela Romanac mansuetudinis adquiescit. 

XX. 5. lisdem ferme dicbus Darii literae allatae sunt, 
tandem ut regi scriptae. Petebat uti filiam suam, Sta- 
tirae erat nomen, nuptiis Alexander sibi adjungeret. 
Dotem fore omnem regionem inter Hellespontum et 
Halyn amnem sitam : inde Orientem spectantibus terris 
contentum se fore. Si forte dubitaret quod offerretur 
aceipere ; nunquam diu codem vestigio stare fortunam, 
semperque homines quantancumque felicitatem habeant, 
invidiam tamen sentire majorem. Vereri, ne se avium 
modo, quas naturalis levitas ageret ad sidera, inani ac 
puerili mentis affectu efferret : Nihil difficilius esse, 
quam in illa aetate tantam capere fortunara : Multas se 
adhuc reliquias habere, nec semper in angustiis posse 
deprehendi : transeundum esse Alexandro Euphraten, 
Tigrinque et Araxen, et Hydaspen, magna munimenta 
regni sui : veniendum in campos, ubi paueitate suo- 
rum erubescendum sit : Mediam, Hyrcaniam, Bactra, 
et Indoa Oceani accolas quando aditurum ? ne Sog- 



QUINTI CURTII RUFI. 43 

dianos et Arachosios nominaret, ceterasque gentes ad 
Caucasum et Tanaim pertinentes. Senescendum fore 
tantum terrarum vel sine praelio obeunti : Se vcro ad 
ipsum vocare desineret : namque illius exitio esse ven- 
turum. Alexander iis qui literas attulerant respondit, 
Darium sibi aliena proniittere ; quod totum amiserit, 
velle partiri : Doti sibi dari Lydiani, loniam, Aeolidem, 
Hellesponti oram, victoriae suae praemia : leges autem 
a victoribus dici, accipi a victis : In utro statu ambo es- 
sent, si solus ignoraret, quam primum Marte decerne- 
ret : Se quoque quum transisset mare, non Ciliciam aut 
Lydiam (quippe tanti belli exiguam hanc esse merce- 
dera), sed Persepolim caput regui ejus, Bactra deinde, 
et Ecbatana, ultimique Orientis oram imperio suo des- 
tinasse : Quocunque ille fugere potuisset, ipsum sequi 
posse : desineret terrere fluminibus, quem seiret maria 
transisse. 

XXI. Reges quidem invicem haee scripserant. Sed 
Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro. Ille 
Ciliciam Socrati tradiderat, Philota regioni circa Ty- 
rum jusso praesidere. Syriam quae Coele appellatur, 
Andromacho Parmenio tradiderat, bello quod super- 
erat interfuturus. Rex, Hephaestione Phoenices oram 
classe praetervehi jusso, ad urbem Gazan cum omnibus 
copiis venit. lisdem fere diebus solenne erat ludicrum 
Isthmiorura, quod conventu totius Graeciae celebratur. 
h\ eo consilio, ut sunt Graecorum temporaria ingenia,de- 
cernunt, 'ut quindecim legarentur ad regem, qui, ob res 
pro salute Graeciae ac libertate gestas, coronam auream 
donum victoriae ferrent.' lidem paulo ante incertae 
famae captaverant auram, ut, quocumque pendentes 
animos tulisset fortuna, sequerentur. Ceterum, non ipse 
modo rex obibat urbes, imperii jugum adhuc recusantes, 
sed praetores quoque ipsius, egregii duces, pleraque in- 
vaserant. Calas Paphlagoniam, Antigonus Lycaoniam ; 
Balacrus, Idarne praetore Darii superato, Miletum ce- 
pit : Amphoterus et Hegelochus centum sexaginta na- 
vium clasee insulas inter Achaiam atque Asiam in ditio- 
nem Alexandri redegerunt. Tenedo quoque recepta, 
Chium, incolis ultro vocantibus, statuerant occupare ; 
sed Pharnabazus Darii praetor, comprehensis qui res ad 



44 LIBER QUARTUS. 

Macedonas trahebant, rursus ApoUonidi et Athanagorac, 
suarum partium viris, urbem cuni modico praesidio 
militum tradit. Praefecti Alexandri in obsidione urbis 
perseverabant : non tam suis viribus, quara ipsorum qui 
obsidebantur voluntate. Nec fefellit opinio ; namque 
inter Apollonidem et duces militum orta seditio, irrum- 
pendi in urbem occasionem dedit. Quumque porta ef- 
fracta cohors Macedonum intrasset, oppidani, olim con- 
silio proditionis agitato, aggregant so Amphotero etHe- 
gelocho ; Persaruraque praesidio caeso, Pharnabazus cuni 
ApoUonide et Athanagora vincti traduntur ; duodecim 
triremes cum suo milite ac reniige , praeter eas triginta 
inanes et piratici lembi, Graecorumque tria millia a 
Persis mercede conducta. His in supplementum coyjia- 
rum suarum distributis, piratisque supplicio afFectis, 
captivos remiges adjecere classi suae. 

XXn. Forte Aristonicus Methymnaeorum tyrannus, 
cura piraticis navibus, ignarus omniuni quae ad Chium 
acta erant, prima vigilia ad portus claustra successit : 
interrogatusque a custodibus, quis esset, Aristonicum ad 
Pharnabazum venire respondit. Illi Pharnabazura qui- 
dera jam quiescere et non posse tum adiri, ceterum pa- 
tere socio atque hospiti portum, et postero die Pharna- 
bazi copiara fore afRrraant. Nec dubitavit Aristonicus 
primus intrare ; secuti sunt ducem piratici lembi ; ac, 
dum applicant navigia crepidini portus, objicitur a vigi- 
libus claustrum : et qui ])roxirai excubabant, ab iisdem 
excitantur ; nulloque ex his auso repugnare, oranibus 
catenae injectae sunt: Amphotero deinde Ilegelochoque 
traduntur. Hinc Macedones transiere Mitylenen, quam 
Chares Atheniensis nuper occupatam, duorura millium 
Persarum praesidio tenebat ; sed quum obsidionera to- 
lerare non posset, urbe tradita, pactus ut incolumi abire 
liceret, Imbrum petit. Deditis Macedones peperce- 
runt. 

XXIII. 6. Darius, desperata pace quam per literas 
legatosque impetrari posse crediderat, ad reparandas 
vires bellumque impigre renovandum intendit animum. 
Duces ergo copiarum Babyloniam convenire ; Bessum 
quoque Bactrianorura ducera, quam maximo posset ex- 
ercitu coacto, descendere ad se jubet. Sunt autem Bac- 



QUINTI CUIITII RUFI. 45 

triani inter illas gentes promptissimi, horridis ingeniis, 
niultuinque a Persarum luxu abhorrentibus, siti haucl 
j)rocuI Scytharum bellicosissima gente, et rapto vivere 
assueti ; semperque in armis errant. Sed Bessus, sus- 
peeta perfidia, haud sane aequo animo in secundo se 
continens gradu, regem terrebat : nam quum regnum 
affectaret, proditio, qua sola id assequi poterat, timeba- 
tur. Ceterum Alexander, quam regionem Darius petis- 
set omni cura vestigans, tamen explorare non poterat ; 
more quodam Persarum, arcana regum mira celantium 
fide: non metus, non spes elicit vocem qua prodantur 
occulta ; vetus disciplina regum silentium vitae periculo 
■^anxerat. Lingua gravius castigatur quam ulhim pro- 
brum : nec magnam rem sustineri posse credunt ab eo 
cui tacere grave sit ; quod homini facillimum voluerit 
esse natura. Ob hanc causam /^.lexander, omnium quae 
apud hostem gererentur ignarus, urbem Gazan obside- 
bat. Praeerat ei Betis, exiraiae in regem suum fidei 
modicoque praesidio muros ingentis operis tuebatur. 

XXIV. Alexander aestimato locorum situ, agi cuni- 
culos jussit, facili ac levi humo acceptante occultum 
opus : quippc multam arenam vieinum mare evomit ; 
nec saxa cotesque, quae interpellent specus, obstabant. 
Igitur ab ea parte, quam oppidani conspicere non pos- 
sent, opus orsus, ut a sensu ejus averteret, turres muris 
admoveri jubet. Sed eadem humus admovendis inuti- 
lis turribus, desidente sabulo, agilitatem rotarum mora- 
batur, et tabulata turrium perfringebat : multique vul- 
nerabantur impune, quum idem recipiendis qui adrao- 
vendis turribus labor eos fetigaret. Ergo receptui signo 
dato, postero die muros corona circumdari jussit. Orto- 
que sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum 
exposcens, sacrum patrio raore faciebat. Forte prae- 
tervolans corvus, glebam quam unguibus ferebat subito . 
omisit, quae quum regis capiti incidisset, resoluta de- 
fluxit; ipsa autem avis in proxiraa turre consedit. 
Illita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis hae- 
rentibus, frustra se allevare conatus, a circumstantibus 
eapitur. Digna res visa, de qua vates consulerentur ; 
et erat non intactus ea superstitione mentis. Ergo 
Aristander, eui maxima fides habebatur, urbis qui- 



46 LIBER QUARTUS. 

dem excidium augurio illo portendi ; ceterum, pericu- 
lum esse, ne rex vulnus acciperet : itaque monuit, ne 
quid eo die inciperet. Ille quamquam unam urbem 
sibi, quo minus securus Aegyptum intraret, obstare 
aegre ferebat, tamen paruit vati, signumque receptui 
dedit. 

XXV. Hinc animus crevit obsessis, egressique porta 
recedentibus inferunt signa ; cunctationem hostium fore 
suara occasionem rati. Sed acrius quam constantius 
praelium inierunt : quippe, ut Macedonuai signa cir- 
cumagi videre, repente sistunt gradum. Jamque ad 
regem praeliantium clamor pervenerat, quum denunci- 
ati periculi haud sane memor, loricam tamen. quam raro 
induebat, amicis orantibus sumpsit, et ad prima signa 
pervenit. Quo conspecto Arabs quidam Darii miles 
majus fortuna sua facinus ausus, clypeo gladium tegens, 
quasi transfuga genibus regis advolvitur : ille assurgere 
supplicem, recipique inter suos jussit. At gladio bar- 
barus strenue in dextram translato, cervicem appetit 
regis : qui, exigua corporis declinatione evitato ictu, in 
vanum manum barbari lapsam amputat gladio, denun- 
ciato in illum diem periculo, ut arbitrabatur ipse, de- 
functus. Sed, ut opinor, inevitabile est fatum ; quippe, 
<lum inter primores promptius dimicat, sagitta ictus est : 
quam per loricam adaetara, stantera in humero medicus 
ejus Philippus evellit. Phirimus deinde sanguis raanare 
coepit ; omnibus territis, quia nunquam tam alte pene- 
trasse telura, lorica obstante, cognoverant. Ipse, ne 
oris quidem colore mutato, suj)prirai sanguinem et vul- 
nus obhgari jussit. Diu ante ipsa signa, vel dissiraulato 
vel victo dolore, perstiterat ; quum suppressus paulo ante 
sanguis medicamento raanare latius coepit : et vulnus 
quod recens adhue dolorera non raoverat, frigente san- 
guine, intumuit. Linqui deinde anirao et subraitti genu 
coepit ; quem proximi exceptum in castra roceperunt : 
et Betis, interfectum r<atus, urbem ovans victoria repetit. 

XXVI. At Alexander, nondum percurato vulnere, 
aggerem, quo raoeniura altitudinera aequaret, exstruxil ; 
et phiribus cuniculis rauros subrui jussit. Oppidani ad 
pristinum fastigium moeniura novum exstruxere muni- 
mentura ; sed ne id quidem turres aggeri impositas 



QUINTI CURTII RUFI. ' 47 

aequare poterat ; itaque interiora quoque urbis infesta 
telis erant. Ultima pestis urbis fuit euniculo subrutus 
murus, per cujus ruinas hostis intravit. Ducebat ipse 
rex antesignanos, et, duiu incautius subit, saxo crus ejus 
affligitur : innixus tamen telo, noudura prioris vulneris 
obducta cicatrice, inter primores dimicat : ira quoque 
accensus, quod duo in obsidione urbis ejus acceperat 
vulnera. Betim, egregia edita pugna, multisque vulne- 
ribus confectum deseruerant sui : nec tamen segnius 
praelium capessebat, lubricis armis suo pariter atque 
hostiuui sanguine. Sed quum undique (*unus omnium 
telis peteretur, ad postremum vivus in potestatem hosti- 
um pervenit : quo ad regem*) adducto, insolenti gaudio 
juvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator, ' Non 
ut voluisti,' inquit, * morieris, Beti : sed quidquid tor- 
mentorum in captivum inveniri potest, passurura esse te 
cogita.' IUe, non interrito modo, sed contumaci quoque 
vultu, intuens regem, nullara ad miuas ejus reddit vocem. 
Tum Alexander, ' Videtisne obstinatum ad tacendum ?' 
inquit : ' uum genu posuit? num supplicem vocem misit ; 
Vincam tamen silentium, et, si nihil aliud, certe gemitu 
interpellabo.' Iram deinde vertit in rabiem, jara tum 
peregrinos ritus. nova subeuntefortuna. Pertalos enim 
spirantis lora trajecta sunt, religatumque ad currum 
traxere circa urbem equi ; gloriante rege, Achillem, a 
quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in 
hostem capienda. Cecidere Persarum Arabumque circa 
decem millia : nec Macedonibus incruenta victoria fuit. 
Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est, quam 
geminato periculo regis ; qui Aegyptura adire festinans, 
Amyntam cum decem triremibus in Macedoniam ad in- 
quisitionem novorum militum misit. Namque praeliis 
etiam secundis atterebautur copiae, devictarumque gen- 
tium militi minor quam domestico fides habebatur. 

XXVII. 7. Aegyptii olim Persarum opibus infensi, 
quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant, 
ad spem adventus ejus erexerant animos : utpote qui 
Amyntam quoque transfugam, et cum precario imperio 
venientem, laeti recepissent. Igitur ingens multitudo 

♦ Lacuna sic a Freinshemio suppleta. 



48 LIBER QUARTUS. 

Pelusium, qua intraturus [rex] videbatur, convenerat. 
Atque ille septimo die, posteaquum a Gaza copias move- 
rat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri 
vocant, pervenit. Deinde, pedestribus copiis Pelusium 
l^etere jussis, i];)se cum expedita delectorum nianu Nilo 
amne vectus est : nec sustinuere adventum ejus Persae, 
defectione quoque perterriti. Jamque haud procul 
Memphi erat ; in cujus praesidio Mazaces praetor Daiii 
relictus, ocius amne superato, octingenta talenta Alex- 
andro omnemque regiam supellectilem tradidit. A 
Memphi ecdem flumine vectus, ad interiora Aegypti 
penetrat ; compositisque rebus, ita ut nihil ex patrio 
Aegyptiorum more mutaret, adire Jovis Hammonis 
oraculum statuit. 

XXVIII. Iter expeditis quoque et paucis vix tolera- 
bile ingrediendum erat. Terra coeloque aquarum penu- 
ria est : stei'iles arenae jacent : quas ubi vapor solis ac- 
cendit, fervido solo exurente vestigia, intolerabilis aestus 
existit, luctandumque est, non tantum cum ardore et 
siecitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod 
praealtum, et vcstigio cedens, aegre moliuntur ])edes. 
Haec Aegyptii vero majora jactabant. Sed ingens cu- 
])ido animum stimvdabat adeundi Jovem, quem generis 
sui auctorem, haud conteutus mortali fastigio, autcrede- 
bat esse, aut credi volebat. Ergo cuiii iis quos ducere 
secuni statuerat, secundo amne descendit ad Mareotim 
])aludem. Eo legati Cyrenensium dona attulcre, jiacem, 
et ut adiret urbes suas, i^etentes. Ille, douis acceptis, 
amicitiaque conjuncta, destinata exsequi pergit. Ac 
primo quidem et sequenti die tolerabilis labor visus, 
nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, jam 
tamen sterili et emoriente terra. Sed ut aperuere se 
campi alto obruti sabulo, haud secus quam })rofundum 
aequor ingressi, tcrram oculis requirebant. Nulla ar- 
bor, nullum culti soli occurrebat vestigium ; aqua etiam 
defecerat quam utribus cameli vexerant, et in arido solo 
ac fervido sabulo nulla erat. Ad haec sol omniaincen- 
derat, siccaque et adusta erat ora ; quum repente, sive 
illud deorum munus, sivecasusfuit, obductae coelonubes 
condidere solem ; ingens aestu fatigatis, etiamsi aquu 
deficeret, auxilium. Enimvero, ut largum quoque im- 



LIBER QUARTUS. 49 

brem excusserunt proeellae, pro se quisque excipere euni, 
(luidain ob sitim irapotentes sui, ore quoque hianti cap- 
tare coeperunt. Quatriduum per vastas solitudines ab 
sumptum est. 

XXIX. Jamque liaud procul oraculi sede aberant ; 
quum complures corvi agmini occurrunt, modico volatu 
prima signa antecedentes ; et modo humi residebant, 
quum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant, 
antecedentium iterque monstrantium ritu. Tandem ad 
sedem consecratam deo ventum est. Incredibile dictu, 
inter vastas solitudines sita, undique ambientibus ramis, 
vix in densam umbram cadente sole, contecta est ; mul- 
tique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt 
sylvas. Coeli quoque mira temperies, verno tepori 
maxime similis, omnes anni partes pari salubritate per- 
ciirrit. Accolae sedis sunt ab oriente proximi Aethio- 
pum : in meridiem versus Arabea spectant, ( Troglodytis 
cognomen est,) quorum regio usque ad Rubrum Mare 
exeurrit : at, qua vergit ad occidentem, alii Aethiopes 
cohint quos Scenitas vocant : a septentrione Nasamones 
sunt, gens Syrtica navigiorum spoliis quaestuosa, quippe 
obsident litora, et aestu destituta navigia notis sibi vadis 
occupant. Ineolae nemoris, quos Hammonios vocant, 
dispersis tuguriis habitant : medium nemus pro arce ha- 
bent, triplici muro circumdatum. 

XXX. Prima munitio tyrannorum veterum regiam 
clausit : in proxima conjuges eorum cum liberis et pelli- 
cibus habitant ; hic quoque dei oracukun est : ultima 
munimenta satellitumarmigerorumque sedes erant. Est 
etiam aliud Hammonis nemus : in medio habet fontem, 
aquam solis vocant : sub hicis ortum tepida manat ; nie- 
dio die, quum vehementissimus est calor, frigida eadem 
tiuit ; incHnato in vesperam, calescit : media uocte, fer- 
vida exaestuat ; quoque propius nox vergit ad lucem, 
multum ex nocturno calore decrescit ; donec sub ipsum 
diei ortum assueto tepore languescat. Id quod pro deo 
colitur, non eamdem effigiem habet, quam vulgo diis ar- 
tifices accomodaverunt : umbilico maxime similis est 
habitus, smaragdo et gemmis coagmentatus. Hunc, 
quum responsum petitur, navigio aurato gestant sacer- 
dotes, multis argenteis pateris ab utroque navigii latere 

E 



50 QUINTI CURTII RUFI 

pendentibus ; sequuntur matronae virginesque patric 
more inconditum quoddam carmen canentes, quo propi- 
tiari Jovem credunt, ut certum edat oraculum . 

XXXI. At tum quidem regem propius adeuntem 
inaximus natu e sacerdotibus _/iK«m appellat ; hoc nomen 
illi parentem Jovem reddere, affirmans. llle, se vero, 
ait, et accipere et agnoscere, liumanae sortis oblitus. 
Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis sibi des- 
tinaret pater. Vates, aeque in adulationem compositus, 
terrarum omnium rectorem fore ostendit. Post haec 
institit quaerere, an omnes parentis sui interfectores 
poenas dedissent. Saeerdos parentem ejus negat ullius 
scelere posse violari ; Philippi autem omnes interfectores 
luisse supplicia. Adjecit, invictum fore, donec excede- 
ret ad deos. Sacrificio deinde facto, dona et sacerdoti- 
bus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quo- 
que consulerent Jovem. Nihil amplius quaesierunt, 
quam, an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum 
regem. Hoc quoque aeceptum fore Jovi, vates respondit. 
Vere et salubriter aestimanti fidem oraculi vana profecto 
responsa vidcri potuissent ; sed fortuna, quos uni sibi 
eredere ceegit, magna ex parte avidos gloriae magis 
quam capaces facit. Jovis igitur filium se non solum 
appellari ])assus est, sed etiam jussit ; rerumque ges- 
tarum famam, dum augere vult, tali appellatione cor- 
rumpit. Et Macedones, assueti quidem regio imperio, 
sed majore libertatis umbra quam ceterae gentes, im- 
mortalitatem afiectantem contumacius quam aut ipsis 
expediebat aut regi, aversati sunt. Sed haec suo 
quaeque tempori reserventur ; nunc cetera exsequi 
pergam. 

XXXII. 8. Alexander ab Hammone rediens, ut [a 
mari] ad Mareotim paludem, haud procul insula Pharo 
sitam, venit ; contemplatus loci naturam, primum in ipsa 
insula statuerat urbem novam condere. Inde, ut appa- 
ruit magnae sedis insulam haud capacem, elegit urbi 
locum ubi nunc est Alexandria, appellationem trahens 
ex nomine auctoris. Complexus quidquid loci est inter 
paludem et mare, octoginta stadiorum muris ambitum 
destinat ; et qui exaedificandae urbi praeessent relictis. 
Memphim petit. Cupido, haud injusta quidem,ceterum 



LIBER QUARTUS. 51 

intempestiva ineesserat, non interiora modo Aegypti. 
sed etiam Aethiopiam inviscre. Memnoiris Tithonique 
celebrata regia cognoscendae vetustatis avidum trahebat 
l)aene extra terminos solis. Sed imminens beUum, cujus 
nuilto major supererat nioles, otiosae peregrinationi tem- 
pora exemerat. Itaque Aegypto praefecit Aeschylum 
Rhodium, et Peucesten Macedonem, quatuor millibus 
niilitum in praesidium regionis ejus datis : claustra Nili 
fluminis Polemonem tueri jubet ; triginta ad hoc trire- 
uies datae. Africae deinde, quae Aegypto juncta est, 
praepositus Apollonius: vectigalibus ejusdem [Africae] 
Aegyptique, Cleomenes. Ex finitimis urbibus commigra- 
re Alexandriam jussis, novam urbem magna multitudine 
implevit. Fama est, quum rex urbis futurae muris 
])olentam,utMacedonum mos est, destinasset, avium gre- 
ges advolasse, et polenta esse pastas ; quumque id omen 
])ro tristi a plerisque esset acceptum, respondisse vates, 
magnam illam urbem advenarum frequentiam culturani, 
multisque eam terris alimenta praebituram. 

XXXIII. Regem, quum secundo amne deflueret, as- 
sequi cupiens Hector, Parmenionis filius, eximio aetatis 
riore, in paucis Alexandro carus, parvum navigium con- 
scendit, pluribus quam capere posset impositis : itaquo 
mersa navis omnes destituit. Hector diu flumini obluc- 
tatus, quum madens vestis et adstricti crepidis pedes 
natare ])rohiberent, in ripam tamen semianimis evasit ; 
et ut primum fatigatus spiritum laxavit, quem metus et 
l^ericulum intenderant, jiullo adjuvante, (quippe in di- 
versum evaserant alii,) exanimatus est. Rex amissi 
ejus desiderio vehementer afflictus est, repertumque 
corpus magnifico extulit funere. Oneravit hunc dolo- 
rem nuncius mortis Andromaclii, quem praefecerat 
Syriae ; vivum Samaritae cremaverant. Ad cujus in- 
teritum vindicandum, quanta maxima celeritate potuit, 
contendit, advenientique sunt traditi tanti sceleris aucto- 
res. Andromacho deinde Memiiona substituit ; affiectis 
supplicio, qui praetorem interemerant. Tyrannos, inter 
eos Methymnaeorum Aristonicum et Chrysolaum, popu- 
laribus suis tradidit ; quos illi ob injurias tortos necave- 
runt. Atheniensium deinde, Rhodiorum et Chiormn 
legatos audit. Athenienses victoriam gratulabantur,et ut 



52 QUINTI CURTII RUFI 

captivi Graeeorurn suis restituerentur orabant ; Rhodii 
et Chii de praesidio querebantur ; omnes aequa deside- 
rare visi impetraverunt. Mitylenaeis quoque ob egre- 
^iam in partes suas fidem, et pecuniam, quam in bellum 
impenderant, [obsides] reddidit, et magnkm regionem fin- 
ibus eorum adjecit. Cypriorum quoque regibus, qui a 
Dario defecerant ad ipsum, et oppugnanti Tyrum miserant 
elassem, pro merito honos habitus est. Amphoterus 
deinde, classis praefectus, ad liberandam Cretam missus 
(namque et Persarum et Spartanorum armis pleraquo 
ejus insulae obsidebantur,) ante omnia mare a piraticis 
(iassibus vindicare jussus ; quippe obnoxium praedoni- 
l)us erat, iu bellum utroque rege converso. His compo- 
sitis. HercuU Tyrio ex auro crateram cuni triginta pa- 
teris dicavit ; imminensque Dario, iter ad Euphraten 
jiroiiunciari jussit. 

XXXIV. S:>. At Darius, quum ab Aegypto divertisse 
in Africam hostera comperisset, dubitaverat, utrumne 
circa Mcsopotamiain subsisteret, an interiora regni sui 
))eteret : haud dubie potentior auctor praesens futurus 
iiltimis gentibus impigre belhim capessendi, quas aeg)e 
])er praefectos suos mohebatur. Sed ut idoneis auctori- 
bus fama vulgavit, Alexandrum cum omnibus copiis, 
quaracumque ipse adiisset regionem, petiturum : haud 
ignarus quam cum strenuo res esset, omnia longinqua- 
rum gentium auxiha Babyloniam contrahi jussit. Bac- 
triani Scythaeque et Indi convenerant : nam et cetera- 
rum gentium copiae partibus simul adfuerunt. Cete- 
lum quum diraidio ferme major cssct exercitus quam 
in CiUcia fuerat, multis arma deerant, quae summa cura 
('omparabantur. Equitibus equisque tegumenta erant 
ex ferreis haminis serie inter se connexis : queis antea 
})raeter jacuia niiiil dederat, scuta ghxdiique adjicieban- 
tur : equorumque domandi greges peditibus distributi 
sunt, ut raajor pristino esset equitatus : ingensque, ut 
credidei*at, terror hostium, ducentae falcatae quadrigae, 
unicum illarum gentium auxiUum, secutae sunt. Ex 
summo tenione hastae praefixae ferro eminebant ; utrim- 
que a jugo ternos direxerant gladios : et inter radios 
rotarum plura spicula erainebant in adversum : aUae 
deinde falces summjs rotarum orbibus haerebant ; et 



LIBER tiUARTUS. 53 

aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis 
equis fuisset, amputaturae. 

XXXV. Hoc modo instructo exercitu ac perarmato, 
Babylone copias movit. A parte dextra erat Tigris, no- 
bilis fluvius ; laevam tegebat Euphrates : agmen Meso- 
potamiae eampos impleverat. Tigri deinde superato, 
quum audisset, haud procul abesse hostem, Satropatem 
equitum praefectum cum mille delectis praemisit. 
Mazaeo praetori sex millia data, quibus hostem transitu 
amuis arceret : eidem mandatum, ut regionem, quam 
Alexander esset aditurus, popularetur atque ureret ; 
quippe credebat inopia debellari posse nihil habentem, 
nisi quod rapiendo occupasset : ipsi autem commeatus 
alii terra, alii Tigri amne subveliebantur. Jam per- 
venerat ad Arbela vicum, nobilem sua clade facturus : 
hic commeatuum sarcinarumque majore parte deposita, 
Lycum amnem ponte junxit, et per dies quinque, sicut 
ante Euphraten, trajecit exercitum. Inde octoginta 
fere stadia progressus, ad alterum amnem, Bumado 
nomen est, castra posuit. Opportuna explicandis copiis 
regio erat, equitabilis et vasta planities : ne stirpes qui- 
dem et brevia virgulta operiunt solum : liberque pros- 
pectus oculorum et ad ea quae procul recessere permit- 
titur : itaque si qua campi eminebant, jussit aequari, 
totumque fastigium extendi. 

XXXVI. Alexandro, qui numerum copiarum ejus, 
quantum [procul] conjectari poterant, aestimabant, vix 
fecerunt tidem, tot millibus caesis, majores copias esse 
reparatas. Ceterum omnis periculi, et maxime multi- 
tudinis contemptor, undecimis castris pervenit ad Eu- 
phrateu : quo pontibus juncto, equites primos ire, pha- 
langem sequi jubet ; Mazaeo, qui ad inhibendum transi- 
tum ejus, cum sex millibus equitum occurrerat, non 
;iuso periculum sui facere. Paucis deinde, non ad 
quietem, sed ad reparandos animos, diebus datis miHti, 
strenue hostem insequi coe])it ; metuens ne interiora 
regni sui peteret, sequendusque esset per loca omni so- 
litudine atque inopia vasta. Igitur quarto die praeter 
Arbela penetrat ad Tigrim. Tota regio ultra amnem 
recenti fumabat incendio : quippe Mazaeiis, quaecum- 
que adierat, haud secus quam hostis urebat. Ac primo, 

El> 



.H QUINTI CURTII RUFI 

caligino qiiam fumus eftuderat obscurante lucein, insi- 
diarum metu substitit ; deinde, ut speculatores prae- 
missi tuta omnia nunciaverunt, paucos equitum ad 
tentandum vadum fluininis ])raemisit, cujus altitudo 
primo sumraa equorum pectora, mox, ut in medium 
alveum ventum est, cervices quoque aequabat. Nec 
sane alius ad Orientis plagam tam violentus invehitur. 
multorum torrentium non aquas solum, sed etiam saxa 
secum trahens : itaque a celeritate qua defluit Tigri 
nomen est inditum, quia Persica lingua Tigrim sagittam 
appellant. 

XXXVII. Igitur pedes, vehit divisus in cornua, cir- 
cumdato equitatu, levatis super capita armis, liaud aegre 
ad ipsum alveum penetrat. Primus inter pedites rex 
egressus in ripam, vadum militibus manu, quando vox 
exaudiri non poterat, ostendit : sed gradum firmare vix 
poterant, quum modo saxa lubrica vestigium fallerent,. 
modo rapidior unda subduceret. Praecipuus erat labor 
eorum qui humeris onera portabant : quippe quum 
semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites in- 
oommodo onere auferebantur ; et, duni sua quisque 
spolia eonsequi studet, niajor inter ipsos quam cum 
amne orta luctatio est ; cumulique sarcinarum passinj 
fluitantes ])lerosque perculerant. Rex monere, ut satis 
liaberent arma retinere ; cetcra se redditurura. Sed 
neque consilium neque imperium accipi ])oterat : ob- 
strepebat liinc raetus, hinc invicem vocantium mutuus 
elainor. Tandem, qua leniore tractu amnis aperit va- 
dum, emersere, nec quidquam praeter paucas sarcinas 
desideratum est. 

XXXVIII. Deleri potuit exercitus, si quis ausus 
esset vincere : sed perpetua fortuna regis avertit inde 
liostem. Sic Granicura tot mililbus equitum peditum- 
que in ulteriore stantibus ripa superavit : sic angustis 
in CiHciae callibus tantam multitudinem hostiura. Au- 
daciae quoque, qua maxime viguit, ratio minui jjotest, 
fjuia nunquam in discrimen venit, an temere fecisset. 
Mazaeus, qui, si transeuntibus flumen supervenisset, 
haud dubie oppressurus fuit incom])ositos, in ripa de- 
mum, et jam perarmatos, adequitare coepit. Mille 
admodum cquites praemiserat, quorum paucitate Alex- 



LIBER QUARTUS. 55 

auder explorata, deinde contempta, jn-aefectum Paeo- 
num equitum Aristona laxatis habcnis invehi jussit. 
Insignis eo die pugna equitum, et praecipiie Aristonis 
fuit : praefectum equitatus Persarum Satropatem, di- 
recta in gutture hastca, transfixit, fugientemque per 
inedios hostcs consequutus, ex equo praecipitavit, et 
obluctanti caput gladio dempsit : quod rchatum magna 
eum laude ante regis pedes posuit. 

XXXIX. 10. Biduo ibi rex stativa habuit, in proxi- 
mum deinde iter pronunciari jussit. Sed prima fore 
vigilia luna deficiens, primum nitorem sideris sui condi- 
dit : deinde sanguinis colore suftuso lumen omne foeda- 
vit, solicitisquc sub ipsum tanti discriminis casum ingens 
i'eligio, et ex ea formido quaedaiii, inciissa est. Diis 
invitis in ultimas terras trahi se querobantur : jam nec 
riumina posse adiri, nec sidera pristinum praestare ful- 
gorem : vastas terras, deserta omnia occurrere : in unius 
hominis jactationein tot millium sanguinem impendi : 
fastidio esse patriam : abdicari Philippum ]»atrem, coe- 
luni vanis cogitationibus peti. .Jam pro seditione res 
erat. quuin ad omnia interritus, duces j)rincipesque 
militum frequentes adesse praetorio, Aegyptiosque vates, 
quos coeli ac siderum iieritissimos csse credebat, quid 
sentirent expromcre jubet. At illi, qui satis scirent, 
temporum orbes implere destinatas vices, lunamque 
deficere, quum aut terram subiret, aut sole premeretur, 
rationera quidem ipsis perceptam non edocent vulgus, 
ccterum affirmant, solem Graecorum lunam esse Persa- 
rum : quoties illa deficiat, ruinam stragemque illis gen- 
tibus portendi : veteraque exemjjla percensent Persidis 
regum, quos adversis diis pugnasse lunae ostendisset 
defectio. Nulla res efficacius multitudinem regit, quam 
superstitio ; alioquin impotens, sae^sa, mutabilis, ubi 
\ana religione capta est, melius vatibus quam ducibus 
suis paret. Igitur edita in vulgus Aegyptiorum responsa 
rursus ad spem et fiduciam erexere torpentes. 

XL, Rex impetu animorum utendum ratus, secunda 
vigilia castra movit : dextra Tigrim habebat, a laeva 
inontes, quos Gordaeos vocant. Hoc ingresso iter spe- 
culatores, qui praemissi erant, sub lucis ortum, Darium 
.adventare nunciaverunt. Instructo igitur milite, et 



o6 QUINTI CURTII RUFI 

composito aginine, antecedebat. Sed Persarum expio- 
i-atores erant mille ferme, qui speciem agminis magni 
fecerant : quippe ubi explorari vera non possunt, falsa 
per metum augurantur. His cognitis, rex cum paucis 
suorum assequutus agmen refugientium ad suos, alios 
cecidit, alios cepit : equitcsque praemisit simul specu- 
latum, simul ut ignem, quo Barbari eremaverant vicos, 
extinguerent : qui])j)e fugientes raptim tectis acervisque 
frumenti injecerant flammas, quae quum in summo 
haesissent, ad inferiora nondum penetraverant. Ex- 
tincto igitur igne, plurimum frumenti repertum est : 
copia aliarum quoque rerum abundare coeperunt. Ea 
res ipsa militi ad persequendum hostem animum incen- 
dit ; quippe, urente et populante eo terrani, festinandum 
erat, ne incendio cuncta praeriperet. In rationem ergo 
necessitas versa ; quippe Mazaeus, qui antea per otium 
vicos incenderat, jam fugere contentus, pleraque invio- 
lata hosti rehquit. Alexander haud longius centum 
quinquaginta stadiis Darium abesse compererat ; itaque 
ad satietatem quoque co])ia commeatuum instructus, 
quatriduo in eodem loco substitit. 

XLI. Interceptae deinde Darii literae sunt, quibus 
Graeci milites solicitabantur, ut regem aut interficerent, 
aut proderent : dubitavitque, an eas pro concione reci- 
taret, satis confisus Graecorum quoque erga se benevo- 
lentiae ac fidei. Sed Parmenio deterruit ; non esse 
talibus promissis imbuendas aures militum : jjatere vel 
unius insidiis regem : nihil nefas esse avaritiae. Se- 
quutus consilii auctorem, castra movit. Iter facienti 
sj>ado, unus ex captivis qui Darii uxorem comitabantur, 
deficere eam nuncia^ et vix spiritum ducere. Itineris 
continui labore animique aegritudine fatigata, inter 
socrus et virginum filiarum manus collapsa erat, deinde 
et extincta : id i])sum nuncians alius supervenit. Et 
rex, haud secus quam si parentis suae mors nunciata 
esset, crebros edidit gemitus : lacrimisque obortis quales 
Darius profudisset, in tabernaculum, in quo niater erat 
Darii, defuncto assidens corpori, venit. Hic vero reno- 
vatus est moeror, ut prostratam humi vidit : recenti 
malo priorum quoque admonita, receperat in greniium 
adultas virgines, magna quidem mutui doloris solatia» 



LIBER QUARTUS. 57 

sed qiiibus ipsa deberet csse solatio. In conspectu erat 
nepos parvulus, ob id ij^sum miserabilis, quod nonduin 
sontiebat calamitatem, maxima cx ])arte ad ipsum ro- 
dundantem. Crederes Alexandrum inter suas necessi- 
tudines flere, et solatia non adhibere, sed quaerere : 
eibo certe abstinuit, omnemque lionorem funeri, patrio 
Persarum more, servavit : dignus, hercule, qui nune 
quoque tantac mansuotudinis et continentiae ferat frue- 
tum. Semel omnino eam viderat, quo die caj^ta est ; 
nec ut ipsam, sed ut Darii matrem videret : eximiam- 
que pulchritudinem formae ejus non libidinis habuerat 
incitamentum, sed gloriae. 

XLII. E spadonibus, qui circa reginam erant, Ty- 
riotes, inter trepidationem lugentium elapsus per eam 
])ortam, quae, quia ab lioste aversa erat, levius custo- 
diebatur, ad Darii castra pervenit : exceptusque a vigi- 
libus, in tabernaculum regis perducitur, gemens et veste 
lacerata. Quem ut conspexit Darius, muUiplici expec- 
tatione commotus, et quid potissimum timeret, incertus, 
' Vultus tuus,' inquit, ' nescio quod ingens malum ]>rae- 
fert : sed cave miseri hominis auribus parcas : didici 
enim esse infelix ; et saepe calamitatis solatium est, 
nosse sortem suam. Num, quod maxime suspicor et 
loqui timeo, ludibria meorum nunciaturus es ; mihi, et, 
ut credo, ipsis quoque, omni graviora supplicio ?' Ad 
haec Tyriotes, ' Istud quidem jjrocul abest,' inquit : 

* quantuscumque enim reginis lionor ab iis qui parent 
liaberi potest, tuis a victore servatus est : sed uxor tua 
paulo ante excessit e vita.' Tum vero non gemitus 
modo, sed etiam ejulatus, totis castris exaudiebantur : 
nec dubitavit Darius, quin interfeeta esset, quia ne- 
quisset contumeliam pati ; exclamatque amens dolore, 

• Quod ego tantum nefas eommisi, Alexander ? quem 
tuorum pi'opinquorum necavi, ut hanc ^'ieem sae\-itiae 
meae reddas ? Odisti me, non quidem jirovocatus : sed 
finge, justum intulisse te bellum ; cum feminis ergo 
agere debueras ?' Tyriotes affirmare per deos patrios, 
nihil in eara gravius esse consultum : ingemuisse etiam 
Alexandrum morti, et non j^arcius flevisse quam ipse 
lacrimaretur, Ob haec ipsa amantis animus in solicitu- 
dinem suspicionemque revolutus est, desiderium cap- 



58 QUINTI CURTII RUFI 

ti\ae profecto a consuetudine stupri ortum esse conjeo- 
tans. Submotis igitur arbitris, uno duntaxat Tyriote 
retento, jam non flens, sed suspirans : ' Videsne in te, 
Tyriote, locum mendacio non esse ? tormenta jam hic 
erunt : sed ne exspectaveris per deos, si quid tui tibi 
regis reverentiae est : num, quod et scire expeto, et 
quaerere pudet, ausiis est et dominus et juvenis ?' lUe 
quaestioni corpus ofterre, deos testes invocare, caste 
sancteque habitam esse reginam. Tandem ut fides facta 
est vera esse quae affirmaret spado, capite velato, diu 
flevit ; manantibusque adhuc lacrimis, veste ab ore 
rejecta, ad coelum manus tendens : ' Dii patrii,' inquit, 
' primum raihi stabilite regnum ; deinde, si de me jam 
transactura est, precor, ne quis Asiae rex sit, quam iste 
tam justus hostis, tam misericors victor.' 

XLIII. 11. Itaque quamquam, pace frustra bis pe- 
tita, omnia in bellum consilia converterat, victus tamen 
continentia hostis, ad novas pacis conditiones ferendas 
decem legatos cognatorum principes misit : quos Alex- 
ander, concilio advocato, introduci jussit. E quibus 
inaximus natu, ' Darium,' inquit, ' ut pacem a te jam 
lioc tertio peteret, nuUa vis subegit : sed justitia et con- 
tinentia tua expressit. Matrem, conjugem, liberosque 
ejus, nisi quod sine illo sunt, eaptos esse non sensit : 
pudicitiae earum quae supersunt curam haud secus 
quam parens agens, reginas appellas : speciem pristinae 
fortunae retinere pateris. Vultum tuum video, qualis 
Darii fuit, quum dimitteremur abeo ; et ille tamen uxo- 
rem, tu hostem luges. Jam in acie stares, nisi cura te 
sepulturae ejus moraretur. Et quid mirura est, si tam 
ab ainieo animo pacem petit ? quid opus est armis inter 
quos odia sublata sunt? Antea imperio tuo destinabat 
Halyn ainnem, qui Lydiam terminat. Nunc, quidquid 
inter Hellespontum et Euj)hraten est, in dotem filiae 
ofFert, quani tibi tradit : Ochuin filium, quem habes, 
pacis et fidei obsidem retine : matrem et duas virgines 
filias redde : pro tribus corporibus triginta milha ta- 
lenta auri precatur accipias. Nisi moderationem animi 
tui notaai haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo 
pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes. 
Respiee, quantum post te reliqueris : intuere, quantura 



LIBER QUARTUS. 59 

petas ! pcriculosum est praegrande iraperium : diflicilc 
est continere, quod capere non possis. Videsne, \it 
navigia, quae modum excedunt, regi nequeant ? Nescio, 
an Darius ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes 
magnae jacturae locum faciunt. Facilius est quaedam 
vincere, quam tueri : quam hercule expeditius manus 
nostrae rapiunt, quam continent ! Ipsa mors uxoris 
Darii te admonere potest, minus jam misericordiae tuae 
licere, quam licuit.' 

XLIV. Alexander, legatis excedere tabernaculo 
jussis, quid placeret ad concilium refert. Diu nemo 
quid sentiret ausus est dicere, incerta regis voluntate ; 
tandem Parmenio, ante suasisse, ait, ut captivos apud 
Damascum redimentibus redderet ; ingentem pecunian» 
potuisse redigi ex iis, qui multi vincti virorum fortium 
occuparent manus : Et nunc magnopere censere, ut 
unam anum, et duas puellas, itinerum agminumque im- 
jiedimenta, triginta millibus talentis auri permutet : 
Opimum regnum occupari posse conditione, non bello : 
nec quemquam alium inter Istrum et Euphraten posse- 
disse terras ingenti spatio intervalloque discretas : Mace- 
<loniam quoque respiceret potius, quam Bactra et Indos 
intueretur. Ingrata oratio regi fuit. Itaque ut finem 
dicendi fecit : ' Et ego,' inquit, ' pecuniam quam glo- 
1'iam mallem, si Parmenio essem. [Nunc Alexander 
de paupertate securus sum : et me non mercatorem 
meiiiini esse, red regem.] Nihil quidem habeo venale : 
sed fortunam meam utique non vendo. Captivos si 
placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio 
remittemus/ 

XLV. Introductis deinde legatis ad hunc modum 
respondit : Nunciate Dario, me, quae fecerim cle- 
mehter et liberaliter, non amicitiae ejus tribuisse, sed 
naturae meae : Bellum cum captivis et feminis ge- 
rere non soleo : armatus sit oportet, quem oderim. 
Quod si saltem pacem bona fide peteret, delibera- 
rem forsitan an darem : verum enimvero, quum 
modo milites meos literis ad proditionem, modo amicos 
ad perniciem meani pecunia solicitet, ad internecioneni 
mihi persequendus est, non ut justus hostis, sed ut per- 
cussor et veneficus. Conditiones vero paeis, quas fertis, 



60 QUINTI CURTII RUFI 

si accepero, victorem eum faciimt. Quae post Euphra- 
ten sunt, liberaliter donat : ubi igitur me affamini :' 
nempe ultra Euphraten suui. Summum ergo dotis 
'luam promittit terminum castra mea transeunt. Hinc- 
ine depeUite, ut sciain vestrum esse, quod ceditis. Ea- 
dem liberaHtate thit mihi filiani suam ; nempe quani 
scio alicui servorum suorum nupturam : multum vero 
mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit ? Ite, 
nunciate regi vestro, et quae amisit, et quae adhuc 
habet, praemia esse belli : hoc regente utriusque ter- 
minos regni, id quemque habiturum quod ]jroximae 
lucis assignatura Ibrtuna est. [Et mo in Asiam non 
venisse, ut ab aliis acciperem, sed ut ahis darem. Si 
secundus, si non par mihi vellet haberi, facerein forsitau 
quae petit, ceterum nec mundus duobus solibus potest 
regi, nec duo summa regna salvo statu tertarum potest 
habere. Proinde aut deditionem hodie, aut in crasti- 
num bellum paret : nec aliam sibi, quam expertus est. 
polliceatur furtunam.'] Legati respondent ; quuin bel- 
lum in animo sit, facere eum simpliciter, quod spe paci.- 
non frustraretur : ipsos petere, quampiimum dimittan- 
tur ad regem : eum quoque bellum parare debere. Di- 
missi nunciant adesse certamen. 

XLVI. 12. lUe quidem confestim Mazaeum cum 
tribus millibus equituui ad itinera, quae liostis petiturus 
erat, occupanda praeniisit. Alexander, corpori uxoris 
ejus justis persolutis, omuique graviore comitatu intra 
eadem muniriienta cura modico praesidio reUcto, ad 
hostein contendit. In duo cornua diviserat peditem, in 
utrumque latus equite circuir.dato : impedimenta se- 
quebantur agmen. Praemissum deinde concitis equis 
Menidan jubet explorare, ubi Darius esset. At ille, 
quum. Mazaeus haud procul consedisset, jion ausus ultra 
procedere, nihil aliud quam fremitum liominum hinni- 
tumque equorum exaudisse nunciat. Mazaeus quoque, 
conspectis procul exploratoribus, in castra se recipit, 
adventus hostium nuncius. Igitur Darius, qui in pa- 
tentibus campis decernere optabat, armari mihteni 
jubet, aciemque disponit. In laevo cornu Bactriani 
ibant equites, mille admodum ; Dahae totidem : et 
Arachosii Susiique quatuor niillia explebant. Hos 



LIBER QUARTUS. 01 

quinquaginta falcati currus sequebantur : proximus 
quadrigis erat Bessus, cum octo millibus equitum item 
Bactrianis. Massagetae duobus millibus agmen ejus 
elaudebant. Pedites his plurium gentium non mixtas. 
sed suae quisque nationis junxerant copias. Persas 
deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Oro- 
bates ducebant. IUi partibus copiarum, summae Orsines 
praeerat a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque 
nobilissimum regem originem sui referens. Hos aliae 
gentes, ne sociis quidem satis notae, sequebantur. Post 
quas quinquaginta quadrigas Pliradates magno Caspia- 
norum aginine antecedebat. Indi, ceterique rubri maris 
adcolae, noraina verius quam auxilia, post currus erant. 
Claudebatur hoc agmeu aliis falcatis curribus quinqua- 
ginta : queis peregrinum militem adjunxerat. Hunc 
Armenii, quos minores vocant, Armenios Babylonii, 
utrosque Belitae, et qui montes Cossaeorum incolebant, 
sequebantur. Post hos ibant Gortuae, gentis quidem 
Euboicae, Medos quondam secuti ; sed jam degeneres, 
et patrii moris ignari. Apphcuerat his Phrygas et 
Cataonas. Parthorum deinde gens, incolentiutn terras 
quas nunc Parthi Scythia profecti tenent, claudebant 
agmen. Haec sinistri cornu acies fuit. 

XLVII. Dextrum tenebat natio majoris Armeniae, 
Cadusiique, Cappadoces, et Syri, et Medi : his quoque 
falcati currus erant quinquaginta. Summa totius exer- 
citus, equites quadraginta quinque millia : pedestris 
acies ducenta milha expleverat. Hoc modo instructi 
decem stadia procedunt : jussique subsistere, armati 
hostem expectabant. Alexandri exercitum pavor, cujus 
causa non suberat, invasit : quippe lymphati trepidare 
coeperunt, omnium pectora occulto metu percurrente. 
Coeli fulgor, tempore aestivo ardenti similis internitens, 
ignis praebuit speciem : flammasque ex Darii castris 
splendere, vehit illati temere praesidiis, credebant. 
Quod si perculsis Mazaeus, qui praesidebat itineri, su- 
pervenisset, ingens clades accipi potuit : ille segnis in eo 
quem occupaverat tumulo sedet, contentus non lacessi. 
Alexander, cognito pavore exercitus, signum ut consis- 
terent dari, ipsos arma deponere ac levare corpora, ju- 
bet : adraonens. nullam subiti causam esse timoris ; 



G2 QUINTI CURTII RUFI 

liostem procul stare. Tandem compotes sui parite? 
arma et animos recepere ; nec quidquam ex praesenti- 
bus tutius visum est, quam eodem loco castra munire. 

XLVIII. Postero die Mazaeus, qui cum delectis 
equitum in edito coUe, ex quo Macedonum prospicie- 
bantur castra, consederat, sive metu, sive quia speculari 
modo jussus erat, ad Darium rediit. Macedones eum 
ipsum coUem quem deseruerat occupaverunt : nam et 
tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo 
explicabatur, conspici poterat. Sed caligo, quam circa 
humidi effuderant montes, universam quidem rei faciem 
non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordi- 
nem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat cam- 
pos ; fremitusque tot millinm etiam procul stantium 
aures impleverat. Fluctuari animo rex, et modo suum, 
modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpen- 
dere ; quippe eo ventum erat, unde recipi exercitus, nisi 
victor, sine clade non posset. [Movebat etiam eum 
multitudo hostium, respectu paucitatis suae gentis : sed 
interdum reputabat, quantas res cum hac gente gessis- 
set, quantosque populos fudisset. Itaque quum spes 
metum vinceret, periculosius bellum differre ratus, ne 
desperatio suis cresceret ; dissimulato eo, mercenarium 
equitem ex Paeonia praecedere jubet. Ipse phalangem, 
sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat : utruni- 
que cornu equites tegebant. Jamque nitidior lux, dis- 
cussa caligine, aciem hostium ostenderat : et Macedones, 
sive alacritate, sive taedio exspeetationis, ingentem, 
pugnantium more, edidere clamorem. Redditus et a 
Persis nemora vallesque circumjectas terribili sono 
impleverat. Nec jam contineri Macedones poterant, 
quin cursu quoque ad hostem contenderent.] Melius 
adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, vallum 
jaci jussit : strenueque opere perfecto, in tabernaculum, 
ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit. 

XLIX. 13. Tum vero universa fiituri discriminis 
facies in oculis erat : armis insignibus eqai virique 
splendebant : et omnia intentiore cura praeparari apud 
hostem, sollicitudo praetorum agmina sua interequitan- 
tium ostendebat. Ac pleraque inania, sicut fremitus 
hominum, equorum hinnitus, armorum internitentium 



LIBER QUARTUS. 63 

fulgor, sollicitam exspectatione mentem turbaverant. 
Igitur, sive dubius animi, sive ut suos experiretur, con- 
silium adhibet; quid optimum faetu esset, exquirens. 
Parmenio, peritissimus inter duces artium belli, furto 
non praelio opus esse censebat ; intempesta nocte op- 
primi posse hostes : discordes moribus, linguis, ad haec 
soumo et iraproviso periculo territos, quando in nocturna 
trepidatione coituros ? At interdiu primum terribiles 
occursuras facies Scytharum Bactrianorumque : hirta 
illis ora, et intonsas comas esse ; praeterea eximiam 
vastorum magnitudinem corporum ; vanis et inanibus 
railitem magis quam justis formidinis causis moveri : 
Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus 
posse : non in Ciliciae angustiis, et inviis callibus, sed 
in aperta et lata planitie dimicandum fore. Omnes 
ferme Parmenioni assentiebant : Polypercon haud 
dubie in eo consilio positam victoriam arbitrabatur. 
Quem intuens rex (namque Parmenionem nuper acrius 
qu.am vellet iucrepitum, rursus castigare non sustine- 
bat), ' Latrunculorum,' inquit, ' et furum ista solertia 
est, quam praecipitis mihi : quippe illorum votum uni- 
cum est fallere. Meae vero gloriae semper aut absen- 
tiam Darii, aut angustias loeorum, aut furtum noctis 
obstare non patiar : palam luce aggredi certum est ; 
malo me fortunae poeniteat quam victoriae pudeat. 
Ad haec illud quoque accedit ; vigilias agere barbaros, 
et in armis stare, ut ne decipi quidem possint, comper- 
tum habeo. Itaque ad praelium vos parate.' Sic in- 
citatos ad corpora curanda dimisit. 

L. Darius illud, quod Parmenio suaserat, hostem fac- 
turum esse conjectans, fraenatos equos stare, magnam- 
que exercitus partem in armis esse, ac vigilias intentiore 
cura servari jusserat. Ergo ignibus tota ejus castra 
fulgebant. Ipse cum ducibus propinquisque agmina in 
arnns stantium circumibat ; Solem Mithren, sacrumque 
et aeternum invocans ignem, ut illis dignam vetere glo- 
ria, majorumque monimentis fortitudinem inspirarent : 
Et profecto, si qua divinae opis auguria humana mente 
concipi possent, deos stare secum ; illos nuper Macedo- 
nura animis subitam incussisse formidinem : adhuc lym- 
phatos ferri agique, arma jacientes : expetere praesides 



64 QUINTI CURTII RUFI 

Persarum imperii deos debitas a vecordibus poenas : Nec 
ipsum ducem saniorem esse ; quippe ritu ferarum prae- 
dam modo, quam expeteret, intuentem, in perniciem, 
quae ante praedam posita esset, incurrere. Similis apud 
Macedones quoque soUicitudo erat : noctemque, velut in 
eam certamine edicto, metu egerunt. Alexander non 
alias magis territus, ad vota et preces Aristandrum vo- 
cari jubet. Ille in candida veste, verbenas manu prae- 
ferens, capite velato praeibat preces regi, Jovem Miner- 
vam Victoriamque propitianti. Tunc quidem sacrificio 
rite perpetrato, reliquum noctis adquieturus in taberna- 
culuni rediit. Sed nec somnum capere nec quietera pati 
poterat. Modo e jugo montis aciem in dextrum Persa- 
rum cornu demittere agitabat, modo recta fronte con- 
curre hosti : interdum haesitare, an potius in laevum 
torqueret agmen. Tandem gravatum animi anxietate 
corpus altior somnus oppressit. 

LI. Jamque luee orta duces ad aecipienda imperia 
convenerant, insolito circa praetorium silentio attoniti. 
Quippe alias arcessere ipsos, et interdum morantes casti- 
gare assueverat : tunc ne ultimo qviidem rerum discri- 
mine excitatum esse mirabantur ; et non somno quies- 
cere, sed pavore marcere 'credebant. Non tamen quis- 
quam e eustodibus corporis intrare tabernaculum aude- 
bat : et jam tempus instabat ; nec miles injussu ducis aut 
arma capere poterat, aut in oi"dines ire. Diu Parmenio 
cunctatus, cibum ut caperent, ipse pronunciat. Jamque 
exire necesse erat : tunc demum intrat tabernaculum ; 
saepiusque nomine compellatum, quum voce non posset, 
tactu excitavit. ' Multa lux,' inquit, ' est ; instructam 
aciem hostis admovit : tuus miles adhuc inermis exspec- 
tat imperium. Ubi est vigor ille animi tui ? nempe ex- 
citare vigiles soles.' Ad haec Alexander ; ' Credisne, 
rae prius somnum capere potuisse, quam exonerarem 
animum sollicitudine, quae quietem morabatur ?' sig- 
numque [pugnae] tuba dari jussit. Et quum in eadem 
admiratione Parmenio perseveraret [quod securus som- 
num cepisset ;] ' Minime,' inquit, ' mirum est. Ego 
enim, quum Darius terras m-eret, vicos excideret, ali- 
menta corrumperet, potens mei non eram : nunc vero 
quid metuam, quum acie decernere paret? Hercule 



LIBER QUARTUS. 65 

votum meum implevit. Sed hujus quoque eonsilii ratio 
postea reddetur : vos ite ad copias, quibus quisque prae- 
est. Ego jam adero, et quid fieri velim, exponam.' 
Raro admodum admonitu amicorum, quum metus dis- 
criminis aderat, uti solebat. Tunc quoque, raunimento 
corporis sumpto, processit ad milites. Haud aliks tam 
alacrem viderant regem : et, vultu ejus interrito, certam 
spem victoriae augurabantur. Atque ille proruto vallo 
exire copias jubet, aciemque disponit. 

LII. In dextro cornu locati sunt equites, quos agema 
appellant : praeerat his Clitus, cui junxit Philotae tur- 
mas, ceterosque praefectos equitum lateri ejus applicuit. 
Ultima Meleagri ala stabat : quam phalanx sequebatur, 
Post phalangem Argyraspides erant : his Nicanor Par- 
menionis filius praeerat. In subsidiis cum manu sua 
Coenos : post eum Orestes Lyncestesque. Post illos 
Polypercon, dux peregrini militis. Hujus agminis 
Amyntas princeps erat. Pliilagus Balacros regebat, in 
societatem nuper ascitos. Haec dextri cornu facies erat. 
In laevo, Craterus Peloponnensium equites habebat 
Achaeorumque; et Locrensium et Malieon turmis sibi 
adjunctis. Hos Thessali equites claudebant, Philippo 
duce. Peditum acies equitatu tegebatur. Frons laevi 
cornu haec erat. Sed ne circumiri posset a multitudine, 
ultimum agmen valida manu cinxerat : cornua quoque 
subsidiis firmavit, non recta fronte, sed a latere positis : 
ut, si hostis circumvenire aciem tentasset, parata pugnae 
forent. Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat ; 
adjunctis sagittariis Cretensibus. Ultimos ordines aver- 
tit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic 
erant, adjuncto milite mercede conducto. Thracas quo- 
que simul objecerat leviter armatos : adeoque aciem 
versatilem posuit, ut qui ultimi stabant ne circumirentur, 
verti tamen et in frontem circumagi possent. Itaque 
non prima quam latera, non latera munitiora foere quam 
terga. 

LIII. His ita ordinatis, ])raecipit, ut, si falcatos cur- 
rus eum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordini- 
bus impetum incurrentium silentio exciperent : haud 
dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret. 
Sin autem sine fremitu immisissent, eos ipsi clamore 
F 2 



66 QUINTI CURTII RUFI 

terrerent, pavidosque equos telis utrimque suffoderent. 
Qui cornibua praeerant, extendere ea jussi, ita ut nec 
oircumvenirentur, si arctius starent ; nec tamen mediam 
aciem exinanirent. Impedimenta cum captivis, inter 
quos mater liberique Darii custodiebantur, haud procul 
acie in edito colle constituit ; modico praesidio relicto, 
Laevum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum.' 
Ipse in dextro stabat. Nondum ad teli jactum pervene- 
rant ; quum Bion quidam transfuga, quanto maximo 
cursu potuerat, ad regem pervenit nuncians, murices 
ferreos in terram defodisse Darium, qua hostem eqxiites 
emissurum essecredebat : notatumquecerto signolocum, 
ut fraus evitari a suis posset. Asservari transfuga jusso, 
duces convocat : expositoque quod nunciatum erat, 
monet, ut regionem monstratam deelinent, equitemque 
periculum edoceant. Ceterum hoc tantus exercitus ex- 
audire non poterat, usum aurium intercipiente fremitu 
duorum agminum ; sed in conspectu omnium duces et 
proximum quemque interequitans alloquebatur. 

LIV. 14. Emensis tot terras in spem victoriae, de qua 
dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen ; Gra- 
nicum hic amnem, Ciliciaeque montes, et Syriam Ae- 
gyptumque praeeuntibus raptas, ingentia spei gloriaeque 
incitamenta, referebat : Reprehensos ex fuga Persas 
pugnaturos, quia fugere non possent : tertium diem jam 
inetu exsangues, armis suis oneratos, in eodera vestigio 
haerere : Nullum desperationis illorum majus indicium 
esse, quam quod urbes, quod agros suos urerent ; quid- 
quid non corrupissent, hostium esse confessi : N.omina 
modo vana gentium ignotarum ne extimescerent : neque 
enim ad belli discrimen pertinere, qui ab his Seythae, 
quive Cadusii appellentur : Ob id ipsum, quod ignoti 
essent, ignobiles esse : Nunquam ignorari viros fortes : 
at imbelles ex latebris suis erutos, nihil praeter nomina 
afferre : Macedones virtute assequutos, ne quis toto orbe 
locus esset, qui tales viros ignoraret : Intuerentur bar- 
barorum inconditum agmen : alium nihil praeter jacu- 
lum habere ; alium funda saxa librare : paucis justa ar- 
ma esse ; Itaque illinc plures stare : hinc plures dimi- 
eaturos : Nec postulare se, ut fortiter capesserent proe- 
lium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum ; se 



LIBER QUARTUS. 67 

ante prima signa diraicaturum : spondere pro se quot 
cicatrices, totidem corporia decora : seire ipsos, unum 
paene se praedae communis exsortem in illis colendis or- 
nandisque usurpare victoriae praemia : Haec se fortibus 
viris dicere : Si qui dissimiles eorum essent, illa fuisse 
dicturum : pervenisse eo, unde fugere non ])ossent. Tot 
terrarum spatia emensis, tot amnibus montibusque post 
tergum objectis, iter in patriam et penates manu esse 
faciendum. Sic duces, sic proximi militum instincti 
sunt. 

LV. Darius in laevo cornu erat ; magno suorum ag- 
mine, delectis cquitum peditumque stipatus : contempse- 
i'atque paucitatem hostis ; vanam aciem esse, extentis 
cornibus, ratus. Ceterum, sicut curru eminebat, dextra 
laevaque ad circumstantium agmina oculos manusque 
eircumferens : ' Terrarum,' inquit, ' quas Oceanus liinc 
alluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante domini, jam 
non de gloria, sed de salute, et, quod saluti praeponitis, 
de libertate pugnandum est. Hic dies imperiura, quo 
nullaamplius vidit aetas, aut constituet,aut finiet. Apud 
Granieum minima virium parte cum hoste cerlavimus : 
in Cilicia victos Syria poterat excipere : magna muni- 
raenta regni Tigris atque Euphrates erant. Ventuni est 
eo, unde pulsis ne fugae quidem locus est. Omnia tam 
diutino bello exhausta post tergum sunt ; non incolas 
suos urbes ; non cultores habent terrae. Conjuges quo- 
que et liberi sequuntur hanc aeiem, parata hostibus 
praeda, nisi pro carissirais pignoribus corpora opponi- 
raus. Quod mearum fuit partium, exercitura, quem 
paene immensa planities vix caperet, comparavi : equos, 
arma distribui : commeatus, ne tantae multitudini dees- 
sent, providi : locum, in quo acies explicari posset, elegi. 
Cetera in vestra potestate sunt : audete modo vincere, 
famamque, infirmissimum adversus fortes viros telum, 
contemnite. Temeritas est, quam adhuc pro virtute 
timuistis, quae ubi primum impetum eiFudit, velut quae- 
dam animalia amisso aculeo, torpet. Hi vero campi de- 
prehendere paucitatem, quam Ciliciae montes absconde- 
rant : videtis ordines raros, cornua extenta, niediani 
aciem vanam et exhaustam ; nam ultimi, quos locavit 
aversos, terga jam praebent. Obteri mehercule equo- 



68 QUINTI CURTII RUFI 

rum ungulis possuut, etiamsi nil praeter falcatos currus 
emisero. Et bello vicerimus, si vincimus praelio ; nam 
ne illis quidera ad fugam locus est : hinc Euphrates. 
illinc Tigris prohibet inehisos. Et quae antea pro illis 
orant, in contrarium versa sunt. Nostrum mobile et 
expeditum agmen est, iUud piaeda grave ; implicatos 
ergo spohis nostris trueidabimus ; eademque res et causa 
victoriae erit et fructus. Quod si quem e vobis nomeu 
gentis movet ; cogitet, Macedonum illic arma esse, non 
corpora ; multum enim sanguinis invicem hausimus, et 
semper gravior in paucitate jactura est. Nam Alexan- 
der, quantuscumque ignavis et timidis videri potest, 
unum animal est ; et, si quid mihi creditis, temerarium 
et vecors, adhuc nostro pavore, quam sua virtute feli- 
cius. Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest 
ratio. Licet fehcitas adspirare videatur, tamen ad ulti- 
mum temeritati non suffieit. Praeterea breves et mu- 
tabiles vices rerum sunt, et fortuna nunquam simphciter 
indulget. Forsitan ita dii fata ordinaverunt, ut Persa- 
rum imperium, quod secundo cursu per ducentos triginta 
annos ad summum fastigium evexerant, magno motu 
concuterent magis, quam adfligerent ; admonerentque 
nos fragilitatis humanae, cujus nimia in prosperis rebus 
oblivio est. Modo Graecis ultro bellum inferebamus : 
nunc in sedibus nostris propulsamus illatum : jactamur 
invicem varietato fortunae. Videlicet imperium, quod 
mutuo adfectamus, una gens non capit. Ceterum, eti- 
amsi spes non subesset, necessitas tamen stimulare debe- 
ret : ad extrema perventum est ; matrem meam, duas 
tilias, Ochum in spem hujus imperii genitum princi- 
pem, illam sobolem regiae stirpis, duces vestros regum 
instar, vinctos habet ; nisi quod in vobis est, ipse ego 
majore parte mei captivus sum. Eripite viscera mea ex 
vinculis ; restituite mihi pignora, pro quibus ipse mori 
non recuso, parentem, liberos ; nam conjugera in illo 
carcere amisi. Credite, nunc omnes tendere ad vos 
manus, implorare patrios deos, opem vestram, miseri- 
cordiam, fidem exposcere, ut servitute, ut compedibus, 
ut precario victu ipsos liberetis. An creditis, aequo 
anirao iis servire, quorum reges esse fastidiunt ? Video 
adraoveri hostium aciem : sed quo propius discrimen 



LIBER QUARTUS. 69 

accedo, hoc minus iis, quae dixi, possum esse contentus. 
Per ego vos deos patrios, aeternumque ignem, qui prae- 
fertur altaribus, fulgoremque solis intra fines regni mei 
orientis, per aeternam memoriam Cyri, qui ademptum 
Medis Lydisque imperium primus in Persidem intulit, 
vindicate ab ultimo dedecore nomen gentemque Persa- 
rum. Ite alaeres et spe pleni, ut, quam gloriam aecepis- 
tis a majoribus vestris, posteris relinquatis, In dextris 
vestris jam libertatem, opem, spem futuri temporis geri- 
tis. EfFugit mortem, quisquis contempserit ; timidissi- 
mum quemque consequitur. Ipse non patrio more so- 
lum, sed etiam ut conspici possim, curru vehor : nec 
recuso, quo minus imitemini me, sive fortitudinis exem- 
plum, sive ignaviae fuero.' 

LVI. 15. Interim Alexander, ut et demonstratum a 
transfuga insidiarum locum circumiret, et Dario, qui 
laevum cornu tuebatur, occurreret, agmen obliquum in- 
cedere jubet. Darius quoque eodem suum obvertit ; 
Besso admonito, ut Massagetas equites in laevum Alex- 
andri cornu a latere invehi juberet. Ipse ante se falca- 
tos currus habebat ; quos signo dato universos in hostem 
efFudit : ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures non- 
dum satis proviso impetu obtererent. Alios ergo hastae 
multum ultra temones eminentes, alios ab utroque latere 
dimissae falces laeeravere : nec sensim Macedones ce- 
debant, sed efFusa fuga turbaverant ordines. Mazaeus 
qiioque perculsis metum incussit, mille equitibus ad di- 
ripienda hostis impedimenta circumvehi jussis : ratus 
captivos quoque, qui simul adservabantur, rupturos vin- 
cula, quum suos adpropinquantes vidissent. Non fefel- 
lerat Parmenionem, qui in laevo cornu erat : propere 
igitur Polydamanta mittit ad regem, qui et periculum 
ostenderet, et, quid fieri juberet, consuleret. Ille audito 
Polydamante, 'Abi, nuncia,' inquit, 'Parmenioni, si acie 
vicerimus, non nostra solum nos recuperaturos, sed 
etiam, quae hostium sunt, occupaturos. Proinde non 
est quod quidquam virium subdueat ex acie, sed, ut me, 
ut Philippo patre dignum est, contempto sarcinarum 
damno, fortiter dimicet.' Interim barbari impedimenta 
turbaverant : caesisque plerisque custodum, captivi, 
vinculis ruptis, quidquid obvium erat, quo armari pos- 



70 QUINTI CURTII RUFI 

sent, rapiunt; et adgregati suorun) equitibus Maeedonas, 
ancipiti circumventos nialo, invadunt ; laetique circa 
Sisygambini, vicisse Dariura, ingenti caede prostratos 
hostes, ad ultimum etiam inipedimentis exutos esse, 
nunciant ; quippe eandem fortunam ubique esse crede- 
bant^ et victores Persas ad praedam discurrisse. Sisy- 
gambis, hortantibus captivis ut animum a moerore adle- 
varet, in eodem, quo antea fuit, perseveravit : non vox 
uUa exeidit ei ; non oris eolor, vultusve mutatus est ; 
sedit immobilis, (credo, praeeoce gaudio verita fortunam 
irritare,) adeo ut, quid mallet, intuentibus fuerit incer- 
tum. 

LVII. Inter haec Menidas, praefectus equitutn Alex- 
andri, cum paucis turmis opem impediraentis laturus 
advenerat ; incertum suone consilio, an regis imperio. 
Sed non sustinuit Cadusiorura Scytharumque impetum : 
quippe vix tentato eertamine refugit ad regem, amisso- 
rum impedimentorum testis niagis, quam vindex. Jam 
eonsilium Alexandri dolor vicerat ; et, ne cura recupe- 
randi sua militem a praelio averteret, non immerito ve- 
rebatur. Itaque Areten, ducem hastatorum {sarisso- 
phoros vocabant), adversus Scythas mittit. Inter haec 
currus, qui circa prima signa turbaverant aciem, in 
phalangem invecti erant. Macedones confirmatis animis 
in medium agmen accipiunt. Vallo similis acies erat : 
junxerant hastas ; et ab utroque latere temere incurren- 
tium ilia subfodiebant ; circumire deinde currus, et pro- 
pugnatores praecipitare eoeperunt. Ingens ruina equo- 
rum aurigarumque aciem compleverat : hi territos re- 
gere non poterant : equi crebra jactatione cervicum non 
jugum modo excusserant, sed etiam currus everterant ; 
vulnerati interfectos trahebant : nec eonsistere territi 
nec progredi debiles poterant. Paueae tamen evasere 
quadrigae in ultimam aciem, iis, quibus ineiderunt. mi- 
serabili morte consumptis : quippe amputata virorum 
membra humi jacebant ; et quia calidis adhuc vulneri- 
bus aberat dolor, trunci quoque et debiles arma non 
omittebant ; donec, multo sanguine elFuso, exanimati 
procumberent. 

LVIII. Interim Aretes, Scytharum, qui impedimenta 
'liripiebant, duce oeciso, gravius territis instabat, Su- 



LIBER QUARTUS. 71 

])ervenere deinde missi a Dario Bactriani, pugnaeque 
vertere fortunam. Multi ergo Macedonum primo im- 
petu obtriti sunt : plures ad Alexandrum refugerunt. 
Tum Persae, clamore sublato, qualem victores solent 
edere, ferociter in hostem, quasi ubique profligatum, 
incurrunt. Alexander territos castigare, adliortari ; 
proelium, quod jam elanguerat, solus accendere ; eon- 
firmatisque tandem animis, irein hostem jubet. Rarior 
acies erat in dextro cornu Persarum ; namque inde 
Bactriani decesserant ad opprimenda impedimenta ; 
itaque Alexander laxatos ordines invadit, et multa caede 
liostium invehitur. At qui in laevo cornu erant Persae, 
spe posse eum includi, agmen suum a tergo dimicantis 
opponunt ; ingensque periculum in medio haerens adis- 
set, ni equites Agriani calcaribus subditis circumfusos 
regi barbaros adorti essent, aversosque caedendo in se 
obverti coegissent. Turbata erat utraque acies. Alex- 
ander et a fronte et a tergo hostem habebat : qui averso 
ei instabant, ab Agrianis equitibus premebantur : Bac- 
triani, impedimentis hostium direptis, reversi, ordines 
suos recuperare non poterant ; plura simul abrupta a 
ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat, 
dimicabant. Duo reges junctis prope agminibus proe- 
lium accendebant ; plures Persae cadebant ; par fernie 
utrimque numerus vulnerabatur : curru Darius, Alex- 
ander equo vehebatur : utrumque delecti tuebantur,sui 
immemores; quippe amisso rege nec volebant salvi esse 
nec poterant : ante oculos sui quisque regis mortem oc- 
cumbere ducebant egregium. Maximum tamen perieu- 
lum adibant, qui maxime tuebantur ; quippe sibi quisque 
caesi regis expetebat decus. 

LIX. Ceterum, sive ludibrium oculorum, sive vera 
species fuit, qui circa Alexandrum erant, vidisse se cre- 
diderunt paululum super caput regis placide volanteni 
aquilam, non sonitu armorum, non gemitu morientium 
territam : diuquecirca equum Alexandri pendenti magis 
quam volanti similis, apparuit. Certe vates Aristander, 
alba veste indutus et dextra praeferens lauream, militi- 
bus in pugnam intentis avem monstravit, haud dubium 
victoriae auspicium. Ingens ergo alacritas ac fiducia 
paulo ante territos accendit ad pugnam ; utique post- 



72 QUINTI CURTII RUFI 

quam auriga Darii, qui ante ipsum sedens equos regebat^ 
hasta transfixus est ; nec aut Persae aut Macedones du- 
bitavere, quin ipse rex esset occisus. Lugubri ergo 
ululatu et incondito clamore gemituque totam fereaciem 
adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darii 
ot armigeri ; laevoque cornu in fugam efFuso, destitue- 
rant currum ; quem a dextra parte stipati in mediuin 
agmen receperunt. Dicitur acinace stricto Darius du- 
bitasse; an fugae dedecus honesta morte vitaret. Sed 
eminens curru nondum omnem suorum aciem praelio 
excedentem destituere erubescebat. Dum inter spem 
et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant, et 
laxaverant ordines. Alexander mutato equo, quippe 
})lures fatigaverat, resistentium adversa ora fodiebat, 
fugientium terga. Jamque non pugn a, sed caedes erat ; 
qT.ium Darius quoque currum suum in fugam vertit. 
Haerebat in tergis fugientium victor : sed prospectum 
oculorum nubes pulveris, quae ad coelum ferebatur, ab- 
stulerat : ergo haud secus quam in tenebi'is errabant, ad 
sonitum notae vocis, utsignuin, subinde coeuntes. Ex- 
audiebantur tantum strepitus Iiabenarum, quibus equi 
currum traheutes identidem verberabantur ; haec sola 
fugientis vestigia excepta sunt. 

LX. 16. At in laevo Macedonum cornu, quod Par- 
menio, sicut ante dictum est, tuebatur, longe alia fortuna 
utriusque partis res gerebatur. Mazaeus, cum omni 
suorum equitatu vehementer invectus, urgebat Macedo- 
num alas : jamque abundans multitudine aciem circum- 
vehi coeperat, quum Parmenio equites nunciare jubet 
Alexandro, in quo discriuiine ipsi essent ; nisi mature 
subveniretur, non posse sisti fugam. Jam multum viae 
praeceperat rex, imminens fugientium tergis, quum a 
Parmenione tristis nuncius venit; refrenare equos jussi, 
qui vehebantur, agmenque constitit ; frendente Alexan- 
dro, eripi sibi victoriam e manibus, et Darium felicius 
fugere, quam se sequi. Interim ad Mazaeum superati 
regis fama pervenerat. Itaque, quamquam validior 
erat, fortunatamenpartium territus, perculsis languidiu? 
instabat. Parmenioignorabat quidem causam suasponte 
pugnae remissae ; sed occasione vincendi strenue est 
usus. Thessalos equites ad se vocari jubet. ' Ecquid,' 



LIBKR QUARTUS. 73 

inquit, ' videtis istos, qui ferociter modo instabant, pedem 
referre, subito pavore perterritos ? Nimirum nobis quo- 
que regis nostri fortuna vicit ; omnia Persarum caede 
strata sunt. Quid cessatis ? an ne fugientibus quidem 
pares estis V Vera dicere videbatur, et spes languentes 
quoque erexerat: subditis calcaribus proruere in hostem; 
et illi jam non sensim, sed citato gradu recedebant ; nec 
quidquam fugae, nisi quod terga nondum verterant, deerat. 
Parmenio tamen ignarus, quaenam in dextro cornu for- 
tuna regis esset, repressit suos ; Mazaeus, dato fugae 
spatio, non recto itinere, sed majore et ob id tutiore cir- 
cumitu Tigrin superat, et Babylona cum reliquiis devicti 
exercitus intrat. 

LXI. Darius paucis fugae comitibus ad Lycum am- 
nem contenderat, quo trajecto, dubitavit an solveret 
pontem, quippe hostem jam adfore nunciabatur. Sed 
tot millia suorum, quae nondum ad amnem pervenerant, 
ponte reciso, praedam hostis fore videbat. Abeuntem, 
quum intactum sineret pontem, dixisse constat, Malle 
insequentibus iter dare, quam auferre fugientibus. Ipse 
ingens spatium fuga emensus, media fere nocte Arbela 
pervenit. Quis tot ludibria fortunae, ducuni agminum- 
que caedem multiplicem, devictorum fugam, clades nunc 
singulorum, nunc universorum, aut animo assequi queat, 
aut oratione complecti ? Propemodum seculi res in 
unum illum diem fortuna cumulavit. Alii, qua brevis- 
simum patebat iter, alii diversos saltus, et ignotos se- 
quentibus calles petebant. Eques pedesque confusi sine 
duce, armatis inermes, integris debiles implicabantur. 
Deinde, misericordia in metum versa, qui sequi non 
poterant, inter mutuos gemitus deserebantur. Sitis praeci- 
pue fatigatos et saucios perurebat, passimque omnibus rivis 
prostraverant corpora, praeterfluentem aquam hianti ore 
captantes: quam quum avidi turbidam hausissent, tende- 
bantur extemplo praecordia premente limo ; resolutisque et 
torpentibus membris, quum supervenisset hostis, novis 
vulneribus excitabantur- Quidam, occupatis proxinriis rivis, 
diverterant longius, ut quidquid occulti humoris usquam 
manaret, exciperent : nec ulla adeo avia et sicca lacuna 
erat, quac vestigantium sitim falleret. E proximis vero 
itineri vicis senum ululatus leminarumque exaudiebantur, 
barbaro ritu Darium adhuc regem clamantium, 
G 



74 QUINTI CURTII RUFI 

LXIl. Alexander, ut supra dicluni est, iiiJiibilo auo- 
rum cui*su, ad Lycum amnem pervenerat ; ubi ingens 
multitudo fugientium oneraverat pontem, et plerique, quum 
hostis urgeret, in flumen se praecipitaverant, gravesque 
armis, et proelio ac fugadefatigati, gurgitibus bauriebantur. 
Jamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem ca- 
piebat, agmina sua improvide subinde cumulantes: quippe, 
ubiintravit animos pavor, id solum metuunt, quodprimum 
formidare coejjerunt. Alexander, instantibus suis, impune 
abeuntem hostem sequi permitteret, liebetia tela esse et 
manus fatigatas, tantoque cursu coipora exhausta, et 
praeceps in noctem diei tempus, causatus esl. Re vera 
de laevo cornu,quod adhuc in acie stare credebat,soUicitus, 
reverti ad ferendam opem suis statuit. Jamque signa con- 
verterat, quum equites, a Parmenione missi, iliius quOque 
partis victoriam nunciant. Sed iiullum eo die majus per- 
iculum adiit, quam dum copias reducit in castra. Pauci 
euin et incompositi sequebantur ovantes victoria : quippe 
omnes hostes aut in fugam effusos, aut in acie credebant 
cecidisse ; quum repente ex adverso apparuit agmen 
equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde, Macedo- 
num paucitate conspecta, turmas in obvios concitaverunt. 
Ante signa rex ibat dissimulato magis periculo, quam 
spreto ; nec defuit ei perpetua in dubiis rebus felicitas. 
Namque praefectum equitatus avidum certaminis, et ob 
id ipsum incautius in se ruentem, hasta transfixit : quo ex 
equo lapso, proximum ac deinde plures eodem telo con- 
fodit. Invasere turbatos amici quoque ; nec Persae inulti 
cadebant : quippe non universae acies, quam hae tumul- 
tuariae manus, vehementius iniere certamen. Tandem 
barbari, quum obscura luce fuga tutior videretur esse 
quam pugna, diversis agminibus abiere. Rex, extraor- 
dinario periculo defunctus, incolumes suos reduxit in 
castra. 

LXIII. Cecidere Persarum, quorum numerum victores 
finire potuerunt, millia xl : Macedonum minus quam 
ecc desiderati sunt. Celenim hanc victoriam rex majore 
ex parte virtuti quam fortunae suae debuit : animo, noii 
ut antea loco, vicit. Nam et aciem j)eritissime instruxit ; 
et promptissime ipse pugnavit ; et magno consilio jacturam 
sarcinarum impedimentorumque contempsit, quum in 
jpsa acie sunimum rei videret esse discrimen ; dubioque 



LIBEK QUARTUS. 75 

adliuc pugnae eveiitii, pro victore se gessit ; perculsos 
deinde hostes fudit : fugientes, quod in illo ardore animi 
vix credi potest, prudeniius, quam avidius persequutus 
est, Nam si, parte exercitus adhuc in acie stante, instare 
cedentibus perseverasset, aut sua culpa victus esset, aut 
aliena virtute vicisset. Jam si multitudinem equitum oc- 
currentium estimuisset, victori aut foede fugiendum, aut 
miserabiliter cadendum fuit. Ne duces quidem copiarum 
sua lautle fraudandi sunt ; quippe vulnera, quae quisque 
excepit, indicia virtutis sunt. Hephaestionis brachium 
hasta ictum est ; Perdiccas ae Coenos et Menidas sagittis 
prope occisi. Et si vere aestimare Macedonas, qui tunc 
erant, volumus, fatebinuir, et regem talibus minislris, et 
illos tanto rege fuisse dignissimos. 



LATIN CLASSlCtS. 



C H F. A P (■; O L O N 1 A L K D nM O N S 

KOR 

' COLLEGES AND SCHOOLS. 



Although the great improvements in the Printing Art have 
done so much to add to the uppearance of Books, and also to 
Jimiuish the cost, yet the price still forms rather a serious item in 
the expense of education. This is particularly the case in editions 
of the Greek and Latin Classics. Tliere is no want of excellence in 
many of Ihese, but they are generaily eitlier so comprehensive or so 
extended by annotations, that the price is an obstacle to those who, 
entertaining enlarged views of the advantages of educaiion, have not 
means commensurate with their wishes. It is, therefore, the inten- 
tion of the Subscribers, to publish neat and correct editious of such 
detached portious of the Classic authors as are usually read in 
.Schools and Colleges. Thisplan has beenlried in England, and has 
been attended with marked success. 

To those Avho are obliged to study economy iii education, these 
editions will be recommended by their clieapness, their accuracy, and 
their being limited in their extent to that which is absolutely 
necessary. 

To those, who either possess, or can afford to possess more 
expensive editions, these littie copies will be offered as a means of 
saving the others from that speedy injury or destruction which 
befals books in the daily transit between home and schooL The) 
will be more portable and convenient, more fair and scholar-like in 
the class-room — not open to the just and reasonable objection which 
Tutors make to editions so charged with notes, that they almosl 
amount to a translation. 

Some years ago, the Subscribers made the attempt to introduce 
a uniform series of Books into the Common Schoois of Canada. 
Their design was heartily seconded by the Board of Education in 
Ireland, who promptly and with the utmost iiberality placed the 
copyright of their valuable Text Books at their disposal. At a very 
• considerable expence of labour and money, the Subscribers, in a 
shorter period than they anticipated, succeeded in introducing the 
Books into almost every section of the Province. Since then the 
indefatigable and intelligent Superintendent of Education in Canada 
VVest, who, at an early period, expressed to the Subscribers his 
favourable opinion of these Books, having himself obtained per- 
mission to reprint them. delegated the right to other Booksellers in 
Canada, by wliom, and by the Sub.scribers under their original 
grant from the Irish Board, the Province is now abundantly .Mip- 
plied with these exceilent Books. 



LATIN CLASSrCS. 

The success which attended Ihis expeiimeiit to improve and 
render uniform the Books used in the Common Schools of Canada, 
has emboldened the Subscribers to undertake the publication of the 
Classical series now announced for the use of Colleges, High Schools, 
District and Grammar Schools. 

The first numbers of the series will consist of tlie following : — 
Excerpts from Cornelius Nepos. 
The First Four Books of Csesar. 
The Georgics of V irgil. 
The Fasti of Ovid. 

The Third and Fourth Books of Quintus Curtius. 
Cicero de Amicitia. 
Cicero de Senectute. 
Taciti Agricola. 
Excerpts from Horace. 
To be followed in rapid succession by Sallusfs History of 
Cataline's Conspiracy, The Four First Books of Virgil's ^neid, and 
other Standard Text Books. 

The price of each will vary from 9d. to Is. 9d. currency, ac- 
cording to the quantity of printed matter in each. 

Orders for copies will be executed by the Booksellers through- 
out Cana'da, br by the Publishers. 

ARMOUR & RAMSAY. 



NATIONAL SCHOOL BOOKS. 



Since the Subscribers published this valuable series oiily a few 
years ago, the demand has so steadily encreased, as to require the 
issue of several large editions. The present have been carefully 
revised and freed from typographical errors. The Iiitroduction to 
Geography has been greatly improved, and the Sequel to the Second 
Book has been lately added to thc series. Teachers will find this 
last liamed book of great servicp to them in preparing the %vay for 
thc use of the Third Book. 



Genera! Lessoiis, to be hung up 

in Schools. 
First Book of Lcssons. 
Second Book of Lessons. 
Sequel to the Secoiid Book. 
Third Book of Lessons. 
Fourth Book of Lessons. 
Fifth Book of Lessons. 
Truth of Christianity. 
First Book of Arithmetic and Key, 



English Grammar and Key. 
Book-kecping and Key. 
Treatise on Mensuration, for the 

use of Teachers. 
Elements of Geometry. 
Introduction to Geography and 

History, with Maps, Plates, 

&c., iiew edition, much im- 

proved. 



The Subscribers also publish editions of the following popular 

SCHOOL BOOKS: 



The Canadiiin Primer, by Peter 

Parley. 
Manson's Primer. 
First Reading Book. 
Second ditto. 
Third ditto. 
Mavor's Spelling Book. 
Carpenter's ditto. 
Webster's ditto. 

Murray's English Reader. 

Ditto Large Grammar. 



Murray's English Small Grammar 
The Shorter Catechism. 
Ditto. with Proofs. 
Catecliism of Universal History. 

Ditto History of England. 

Ditto Geography. 
Walkingame's Arithmeiic. 
Walker's Dictionary. 
Canadian School Atlas. 
Ewing's Canadian School Geo- 
graphy. 



OUTLINED MAPS FOR SCHOOL ROOMS. 

By an arrangement with Ihc Edinburgh Publishers, the Sub* 
scribers are enabled to sell at the rcmarkably low price of 6s 3d 
each, a series of outlined Maps lately produced for the use of 
Schools and Colleges in Scotland. 

ARMOUR Si KAMSAY. 



C. JULIl CiESARIS 



COMMENTARIORUM 



DE BELLO GALLICO; 



LIBRI IV, 



FROM THE TEXT OF HERZOG, 

CAEEFOLLT REVISED, 



MONTREAL: 

ASMOUR AND RAMSAY 



1849. 



C, JULII MSARIS COMMENTARII 



BELLO GALLICO. 



LIBER PRIMUS. 

GallicB descriptio c. 1. Eam Helvetii invadere ten- 
tant : sed duobus prceliis a CiBsare projligantur, et re~ 
liqidcB iiipatriam, quam deseruerant, repelluntur c. 2 — 
29. Galli apud Ccesarem de Ariovisto, Germanorum 
rege, Sequanorum agrum insidente, conqueruntur, ille 
componendce rei legatos ad Ariovistum mittit, sedfrus- 
tra 30 — 36. Copias adversus eum educit primum pa- 
vidas, post tamen hortatu svo confirmatas. Colloquun- 
tur partium duces, sed nullo effectu. Proin armis res 
geritur ; et clade accepta, e Gallia profugiunt Germa- 
ni 37—54. 

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam 
incolunt Belgaj, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum 
lingua Celtas, nostra Galli appellantur. Hi omnes lin- 
gua, institutis, legibus inter se dilFerunt. Gallos ab 
Aquitanis Garumna ilumeu, a Belgis Matrona et Se- 
quana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belga^, 
propterea quod a cultu atque huraanitate Provincia^ lon- 
gissime absunt, minimeque ad eos mercatores S£Bpe 
commeant, atque ea qu£e ad effeminandos animos perti- 
nent, important: proximique sunt Germanis, qui trans 
Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum ge- 
runt: qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos 
virtute praecedunt, quod fere quotidianis prosliis cum 
Germanis contendunt^quum aut suis finibus eos prohibent 



4 C. JULII C^SARIS 

aut ipsi in eonim finibus bellum gerunt. Eorum una 
pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a 
flumine Rhodanojcontinetur Garumnaflumine, Oceano, 
finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et Hel- 
vetiisflumen Rhenura; vergit ad septentriones. Belgae 
ab extremis Gallias finibus oriuntur, pertinent ad infe- 
riorera partem fluminis Rheni, spectaut in septentriones 
et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad 
Pyrena3os montes et eam partem Oceani, qucC est ad 
Hispaniam, pertinet, spectat inter occasum solis et sep- 
tentriones. 

II. Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus 
fuit Orgetorix. Is M. Messala et M. Pisone, Coss. 
regni cupiditate inductus conjurationem nobilitatis 
fecit, et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omni- 
bus copiis exirent: perfacile esse, quum virtute omnibus 
prfEstarent, totius Galliaj imperio potiri. Id hoc faci- 
lius eis persuaslt, quod undlque loci naturi Helvetii 
continentur ; una ex parte flumine Rheno, latissimo 
atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis divi- 
dit; altera ex parte monte Jura altissimo, qui est inter 
Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine 
Rhodano, qui Provinciam nostram ab Helvetiis dividit. 
His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur, et minus 
facile finitimis bellum inferre possent: qua de causa 
homines bellandi cupidi magno dolore aflliciebantur. 
Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli at- 
que fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, 
qui in longitudinem millia passuum CCXL, in latitu- 
dinem CLXXX patebant. 

III. His rebus adducti, et auctoritate Orgetorigis 
permoti, constituerunt ea quae ad proficiscendum perti- 
nerent, comparare; jumentorum et carrorum quam 
maximum numerum coemere; sementes quam maximas 
facere. ut in itinere copia frumenti suppeteret : cum 
proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. 
Ad eas i"es conficiendas biennium sibi satis esse duxe- 
runt, in tertium annum profectionem lege confirmant. 
Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is ubi 
legationem ad civitates suscepit, in eo itinere persuadet 
Castico, Cataraantaledis filio, Sequano, cujus pater reg- 



DE BELLO GALLICO LIB. L 5 

num in Sequanis multos annos obtinuerat, et a S. P. 
Q. R. amicus appellatus erat, ut regnum in civitate 
sua occuparet, quodpater antehabuerat: itemqueDum- 
norigi ^duo, fratri Divitiaci, qui eo tempore principa- 
tum in civitate obtinebat, ac maxime plebi acceptus 
erat, ut idem conaretur persuadet, eique filiam suam in 
matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat, 
conata perficere, propterea quod ipse suse civitatis im- 
perium obtenturus esset: non esse dubium, quin totius 
Galli^ plurimum Helvetii possent: se suis copiis suoque 
exercitu illis regna conciliaturura confirmat. Htic 
oratione adducti inter se fidem et jusjurandum dant, et 
regno occupato, per tres potentissimos ac firmissimos 
populos totius Gallife sese potiri posse sperant. 

IV. Ea res ut est Helvetiis per indicium enunciata, 
moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere 
coegerunt: damnatum pcenam sequi oportebat, ut igni 
cremaretur. Die constituta causaj dictionis, Orgetorix 
ad judicium omnem suam familiam, ad hominum millia 
decem, undique coegit, et omnes clientes obseratosque 
suos, quorum magnum numerum habebat, eodem con- 
duxit: per eos, ne causam diceret, se eripuit. Quum 
civitas, ob eam rem incitata, armis jus suuai exsequi 
conaretur, multitudinemque hominum ex agris magis- 
tratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest 
suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem 
consciverit. 

V. Post ejus mortem nihilo minus Helvetii id quod 
constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant. 
Ubi jam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, op- 
pida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadrin- 
gentos, reKqua privata aedificia incendunt, frumentum 
omne praeter quod secum portaturi erant, comburunt, 
ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia 
pericula subeunda essent: trium mensium molita ciba- 
ria sibi quemque domo efferre jubent. Persuadent 
Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem 
usi consilio oppidis suis vicisque exustis, una cum iis 
proficiscantur: Boiosque, qui trans Rhenura incolue- 
rant, et in agrum Noricum transierant Noreiamque 
oppugnarant, receptos ad se socios sibi assciscunt. 



6 C. JULII CiESARIS 

VI. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus 
domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et 
difficile, inter montem Juram et flumen Rhodanum, vix 
qua singuli carri ducerentur; mons autem altissimus 
impendebat, ut facile perpauci prohibere possent: alte- 
rura per Provinciam nostram, multo facilius atque ex- 
peditius, propterea quod Helvetiorum inter fines et 
Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit, 
isque nonnullis locis vado transitur. Extremum oppi- 
dum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus, 
Geneva. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. 
Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono 
animo in populum Romanum viderentur, existimabant; 
vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. 
Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem di- 
cunt qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant: is 
dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone et A. Gabinio 
Coss. 

VII. Coesari quum id nunciatum esset, eos per Pro- 
vinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe 
proficisci, et quam maximis itineribus potest, in Gal- 
liam ulteriorem contendit et ad Genevam pervenit: 
Provincife toti quam maximum potest militum nume- 
rum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio 
una); pontem, qui erat ad Genevam, jubet rescindi. 
Ubi de ejus adventu Helvetii certiores facti sunt, lega- 
tos ad eum mittunt, nobilissimos civitatis, cujus lega- 
tionis Nameius et Verudoctius principem locum obti- 
nebant, qui dicerent sibi esse in animo, sine uUo male- 
ficio iter per Provinciam facere, propterea quod aliud 
iter haberent nullum: rogare, ut ejus voluntate id sibi 
facere liceat. Csesar, quod memoria teneUat L. Cas- 
sium conaulem occisum exercitumque ejus ab Helvetiis 
pulsum et sub jugum missum, concedendum non puta- 
bat: neque homines inimico animo, data facultate per 
Provinciam itineris faciundi, temperaturos ab injuria et 
maleficio existimabat: tamen, ut spatium intercedere 
posset, dum milites quos imperaverat convenirent, lega- 
tis respondit, diem se ad deliberandum suraturura; si 
quid vellent, a. d. Idus Apr. reverterentur. 



DE BELLO GALLICO LIB. L 7 

VIII. Interea ea legione, quam secum habebat, mili- 
tibusque qui ex Provincia convenerant, a lacu Lemanno, 
qui in flumen Rliodanura influit, ad montem Juram, 
<jui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, millia pas- 
suum decem novem murum, in altitudinem pedum 
sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto, 
praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se 
invito transire conarentur, prohibere possit. Ubi ea 
dies, quam constituerat cum legatis, venit, et legati ad 
eum reverterunt, negat se more et exemplo populi 
Komani posse iter ulli per Provinciam dare ; et si vim 
facere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii, ea 
spe dejecti, navibus junctis ratibusque compluribus 
factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis 
erat, nonnunquam interdiu, sjEpius noctu, si perrumpere 
possent conati, operis munitione et militum concursu 
et telis repulsi, hoc conatu destiterunt. 

IX. Relinquebatur una per Sequanos via, qua, Se- 
quanis invitis, propter angustias ire non poterant. His 
quum sua sponte persuadere non possent, legatos ad 
Dumnorigem jEduum mittunt, ut eo deprecatore a Se- 
quanis impetrarent. Dumnorix gratiS, et largitione 
apud Sequanos plurimum poterat, et Helvetiis erat 
amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in mat- 
rimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis 
rebus studebat, et quam plurimas civitates suo beneficio 
habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit, et a 
Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire pati- 
antur, obsidesque uti inter sese dent, perficit: Sequani, 
ne itinere Helvetios prohibeant; Helvetii, ut sine 
maleficio et injuria transeant. 

X. Caesari renunciatur Helvetiis esse in animo, per 
agrum Sequanorum et -^ilduorum iter in Santonum 
fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, 
quae civitas est in Provincia. Id si fieret, intelligebat 
magno cum Provincise periculo futurum, ut homines 
bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus 
maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas 
causas ei munitioni, quam fecerat, T. Labienum legatum 
prsefecit: ipse in Italiam magnis itineribus contendit, 
duasque ibi legiones conscribit, et tres, qu^e circum 



8 C. JULII C^SARIS 

Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit, et qua proxi- 
mum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cuna 
his quinque legionibus ire contendit. Ibi Centrones et 
Graioceli et Caturiges, locis superioribus occupatis, 
itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus 
his prceliis pulsis, ab Ocelo, quod est citerioris Pro- 
rinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris 
Provinciae die septimo pervenit: inde in Allobrogum 
fines, ab Allobrogibus in Segusianos exercitum ducit. 
Hi sunt extra Provinciam trans Rhodanum primi. 

XI. Helvetii jam per angustias et fines Sequanorum 
suas copias transduxerant, et in -Sduorum fines per- 
venerant eorumque agros populabantur. .^Edui, quum 
se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad 
Caesarem mittunt rogatum auxilium : ita se omni tem- 
pore de populo Romano meritos esse, ut ptene in 
conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi eorum in 
servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. 
Eodem tempore -3^dui Ambarri, necessarii et consan- 
guinei ^duorum, Caesarem certiorem faciunt sese, 
depopulatis agris, non facile ab oppidis vim hostium 
prohibere: item AUobroges, qui trans Rhodanum vicos 
possessionesque habebant, fuga se ad Ca^sarem recipi- 
unt, et demonstrant sibi prseter agri solum nihil esse 
reliqui. Quibus rebus adductus C^esar non expectan- 
dum sibi statuit, dum omnibus fortunis sociorum con- 
sumtis in Santones Helvetii pervenirent. 

XII. Flumen est Arar, quod per fines .S^uorum et 
Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate, 
ita ut oculis in utram partem fluat judicari non possit. 
Id Helvetii ratibus ac lintribus junctis transibant. Ubi 
per exploratores Ceesar certior factus est tres jam 
copiarum partes Helvetios id flumen transduxisse, 
quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam 
esse : de tertia vigiliu cum legionibus tribus e castris 
profectus, ad eam partem pervenit, qufe nondum flumeu 
transierat. Eos impeditos et inopinantes aggressus, 
magnam eorum partem concidit: reliqui fugae sese 
mandarunt atqe in proximas silvas abdiderunt. Is 
pagus appellabatur Tigurinus: nam omnis civitas 
Helvetia in quatuor pagos divisa est. Hic pagus imus. 



DE BELLO GALLICO LIB. 1. 9 

quum domo exisset, patrum nostrorum memoria, L. 
Cassium consulem iuterfecerat, et ejus exercitum sub 
jugum miserat. Ita, sive casu, sive consilio Deorum 
immortalium, quse pars civitatis Helvetife insignem 
calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps 
poenas persolvit. Qua in reCa^sarnon solum publicas, 
sed etiam privatas injurias ultus est, quod ejus soceri 
L. Pisonis avum, L. Pisonera legatum, Tigurini eodem 
proelio quo Cassium interfecerant. 

XIII. Hoc prcDlio facto, reliquascopias Hclvetiorum 
ut consequi posset, pontera in Arai'i faciendum curat, 
atque ita exercitum transducit. Helvetii, repentino 
ejus adveutu commoti, quum id quod ipsi diebus viginti 
£Bgerrime confecerant, ut flumen transirent, uno illum 
die fecisse intelligerent, legatos ad eum mittunt: cujus 
legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux 
Helvetiorum fuerat. Is ita cum Cassare agit: Si pacera 
populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem 
ituros atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Ca3sar con- 
stituisset atque esse voluisset: sin bello persequi perse- 
veraret, reminiseeretur et veteris incommodi populi Ro- 
mani, et pristimevirtutis Helvetiorum. Quod improviso 
unum pagum adortus esset, quum ii qui flumen transis- 
sent, suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem 
aut suce magno opere virtuti tribueret, aut ipsos despi- 
ceret: se ita a patribus majoribusque suis didicisse, ut 
magis virtute quam dolo contenderent, aut insidiis nite- 
rentur. Quare ne committeret, ut is locus, ubi consti- 
tissent, ex calamitate populi Romani et internecione 
exercitus nomen caperet, aut memoriam proderet. 

XIV. His Cajsar ita respondit: Eo sibi minus dubi- 
tationis dari, quod eas res quas legati Helvetii comme- 
morassent, memoria teneret: atque eo gravius ferre, 
quo minus merito populi Roraani accidissent: qui si 
alicujus injurias sibi conscius fuisset, non fuisse dilficile 
cavere; sed eo deceptum, quod neque coramissum a se 
intelligeret, quare timeret: neque sine causa timendum 
putaret. Quod si veteris contumelii3e oblivisci vellet; 
num etiam recentium injuriarum, quod eo invito iter 
per Provinciam per vim tentasseut, quod -3^duos, quod 
Ambarros, quod AUobrogas vexassent, memoriam de- 



10 C. JULII C^SARIS 

ponere posse? Quod sua victoria tam insolenter gloria- 
rentur, quodque tam diu se impune injurias tulisse 
admirareutur, eodem pertinere: consuesse enim Deos 
immortales, quo gravius homines ex commutatione 
rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, 
his secundiores interdum res et diuturniorem impuni- 
tatem concedere. Quum ea ita sint, tamen, si obsides 
ab iis sibi dentur, uti ea, qute poUiceantur, facturos in- 
telligat ; et si ^duis de injuriis, quas ipsis sociisque 
eorum intulerint, item si AUobrogibus satisftaciant. sese 
cum ipsis pacem esse facturum. Divico respondit: Ita 
Helvetios a majoribus suis institutos esse, uti obsides 
accipere, non dare consuerint: ejus rei populum Ro- 
raanum testem esse. 

XV. Hoc responso dato, discessit. Postero die 
castra ex eo loco movent: idem Caesar facit, equitatum- 
que omnem, ad numerum quatuor millium, quem ex 
omni Provincia et -^duis atque eorum sociis coactum 
habebat, prremittit, qui videant, quas in partes hostes 
iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecuti, 
alieno loco cum equitatu Helvetiorura proelium cora- 
mittunt: et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati 
Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudi- 
nem equitum propulerant, audacius subsistere, non- 
nunquara et novissirao agmine proelio nostros lacessere 
coeperunt. Cjesar suos a prcelio continebat, ac satis 
habebat in praesentia hostem rapinis (pabulationibus) 
populationibusque prohibere. Ita dies circiter quin- 
decim iter fecerunt, uti inter novissimnm hostium 
agmen et nostram priraum non amplius quinis aut senis 
raillibus passuum interesset. 

XVI. Interim quotidie Caesar ^duos frumentum, 
quod essent publice polliciti, flagitare: nam propter 
frigora, quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum 
est, posita est, non modo frumenta in agris matura non 
erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppe- 
tebat: eo autem frumento, quod flumine Arari navi- 
bus subvexerat, propterea uti minus poterat, quod iter 
ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. 
Diera ex die ducere iEdui; conferri, comportari, adesse 
dicere. Ubi se diutius duci intellexit, et diem instare, 



DE BELLO GALLICO LIB. I. 11 

quo die frumentura militibus metiri oporteret: convo- 
catis eorum principibus, quorum magnam copiam in 
castris habebat, in his Divitiaco et Lisco, qui siiramo 
magistratu pra^erat (quera Vergobreturaappellant-ZEdui, 
qui creatur annuus, et vita3 necisque in suos habet 
potestatem), graviter eos accusat, quod, quum neque 
emi, neque ex agris sumi posset, tara necessario tera- 
pore, tara propinquis hostibus, ab iis non sublevetur: 
prassertim quura magna ex parte eorum precibus ad- 
ductus bellum susceperit, multo etiam gravius quod 
sit destitutus queritur. 

XVII. Tum demum Liscus, oratione Caesaris adduc- 
tus, quod antea tacuerat proponit: Esse nonnullos, 
quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat; qui 
privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos 
seditiosa atque improba oratione multitudinem deter- 
rere, ne frumentum conferant, quod pra3Stare debeant. 
Si jam principatum Gallife obtinere non possint, Gal- 
lorum quam Roraanorum imperiaperferre: neque dubi- 
tare debeant quin, si Helvetios superaverint Romani, 
una cum reliqua Gallia ^duis libertatem sint erepturi. 
Ab iisdem nostra consilia, qufeque in castris gerantur, 
hostibus enunciari: hos a se coerceri non posse: quin 
etiam, quod necessario rem coactus Ctesari enunciarit, 
intelligere sese quanto id cum periculo fecerit; et ob 
eam causam quam diu potuerit tacuisse. 

XVIII. Cassar hac oratione Lisci Dumnorigem, 
Divitiaci fratrem, designari sentiebat: sed, quod pluri- 
bus pr^esentibus eas res jactari nolebat, celeriter con- 
cilium dimittit, Liscum retinet: quserit ex solo ea, quse 
in conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. 
Eadem secreto ab aliis quterit; repei-it esse vera: ipsum 
esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem 
propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum: 
complures annos portoria reliquaque omnia -3ilduorum 
vectigalia parvo pretio redemta habere, propterea quod 
illo licente contra liceri audeat nemo. His rebus et 
suam rem familiarem auxisse, et facultates ad largien- 
dum magnas compai'asse: magnura numerum equitatus 
suo sumtu semper alere et circum se habere: neque 
solum domi, sed etiam apnd fiaitimas civitates largiter 



12 C. JULII C^SARIS 

posse: atque hujus potenti« causa matrem in Bituri- 
gibus homini illic nobilissimo ac potentissimo collo- 
casse: ipsum ex Helvetiis uxorem habere: sororem ex 
matre et propinquas suas nuptura in alias civitates col- 
locasse: favere et cupere Helvetiis propter eam affini- 
tatem: odisse etiam suo nomine Cajsarem et Romanos, 
quod eorum adventu potentia ejus diminuta et Divitia- 
cus fratei" in antiquum locum gratiae atque honoris sit 
restitutus. Si quid accidat Romanis, sumraam in spem 
regni obtinendi per Helvetios venire; imperio populi 
Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam 
habeat gratia, desperare. Reperiebat etiam inqui- 
rendo Cassar, quod prajlium equestre adversura paucis 
ante diebus esset factum, initium ejus fugje factum a 
Dumnorige atque ejus equitibus (nam equitatui, quem 
auxilio Cjesari ^dui miserant, Dumnorix praeerat); 
eorum fuga rehquum esse equitatum perterritum. 

XIX. Quibus rebus cognitis, quum ad has suspi- 
ciones certissimaj res accederent, quod per fines Se- 
quanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos 
dandos curasset, quod ea omnia non modo injussu suo 
et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a 
raagistratu ^duorum accusaretur: satis esse causae 
arbitrabatur, quare in eum aut ipse animadverteret, aut 
civitatera aniraadvertere juberet. His omnibus rebus 
unum repugnabat, quod Divitiaci fratris summum in 
populum Roraanum studium, summam in se volunta- 
tem, egregiam fidera, justitiam, temperantiam cognove- 
rat: nam ne ejus supplicio Divitiaci animumoffenderet, 
verebatur. Itaque priusquam quidquam conaretur, 
Divitiacum ad se vocari jubet: et quotidianis interpre- 
tibus remotis, per C. Valerium Procillum, principem 
Gallise provincifB, familiarera suum, cui summara rerum 
oranium fidem habebat, cura eo colloquitur: siraul com- 
monefacit, quag ipso prfesente in concilio Gallorum de 
Dumnorige sint dicta, et ostendit, qua3 separatim quis- 
que de eo apud se dixerit: petit atque hortatur, ut sine 
ejus oifensione anirai vel ipse de eo, causa cognita, stat- 
uat, vel civitatem statuere jubeat. 

XX. Divitiacus raultis cum lacrimis, Coesarem com- 
plexus, obsecrare coepit, ne quid gravius in fratrem 



DE BELLO GALLICO LIB. I. 13 

statueret; scire se illa esse vera, nec quemquara ex eo 
plus quam se doloris capere, propterea quod, quum ipse 
gratia plurimum domi atque in reliqua G-allia, ille mini- 
mum propter adolescentiam posset, per se crevisset: 
quibus opibus ac nervis non solum ad minuendara grati- 
am, sed pjene ad perniciem suam uteretur: sese taraen et 
amore fraterno et existimatione vulgi commoveri. 
Quod si quid ei a Csesare gravius accidisset, quum ipse 
eum locum amicitite apud eumteneret, nerainem existi- 
maturum, non sua voluntate factum: qua ex re futurum, 
uti totius Gallife animi a se averterentur. Hgec quum 
pluribus verbis flens a Cfesare peteret, CEesar ejus dex- 
tram prendit: consolatus rogat, finem orandi faciat: tanti 
ejus apud se gratiara esse ostendit, uti et reipublicae 
injuriara et suura dolorem ejus voluntati ac precibus 
condonet. Dumnorigem ad se vocat; fratrem adhi- 
bet; quas in eo reprehendat, ostendit; qute ipse intelli- 
gat, qucB civitas queratur, proponit; monet, ut in reli- 
quum tempus omnes suspiciones vitet; preeterita se 
Divitiaco fratri condonare dicit. Duranorigi custodes 
ponit, ut quse agat, quibuscum loquatur, scire possit. 

XXI. Eodem die ab exploratoribus certior factus, 
hostes sub monte consedisse millia passuum ab ipsius 
castris octo: qualis esset natura montis et qualis in cir- 
cuitu adscensus, qui cognoscerent misit. Renunciatum 
est, facilem esse. De tertia vigilia T. Labienum, lega- 
tum pro prtetore, cum duabus legionibus et iis ducibus, 
qui iter cognoverant, summum jugum montis adscen- 
dere jubet; quid sui consilii sit, ostendit. Ipse de 
quarta vigilia eodem itinere, quo hostes ierant, ad eos 
contendit equitatumque omnem ante se mittit. P. 
Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur, et in 
exercitu L. Sullge et postea in M. Crassi fuerat, cum 
exploratoribus pra^mittitur. 

XXII. Prima luce, quura summus mons a T. Labieao 
teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et 
quingentis passibus abesset, neque ut postea ex captivis 
comperit, aut ipsius adventus, aut Labieni cognitus 
esset: Considius equo admisso ad eum accurrit; dicit 
montem, quera a Labieno occupari voluerit, ab hostibus 
teneri; id se a Gallicis armis atque insignibus cogno- 



14 C. JULII C^ESARIS 

visse. Cajsar suas copias in proximuin collem subducit, 
aciem instruit. Labienus, ut erat ei pra^ceptum a 
CcEsare, ne proelium committeret, nisi ipsius copiEe 
prope liostium castra visaj essent, ut undique uno tem- 
pore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros 
exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die 
per exploratores Cajsar cognovit, et montem a suis 
teneri,et Helvetios castra movisse, et Considium, timore 
perterritum, quod non vidisset pro viso sibi renunciasse. 
Eo die, quo consuerat intervallo hostes sequitur, et 
millia passuum tria ab eorum castris castra ponit. 

XXIII. Postridie ejus diei, quod omnino biduum 
supererat, quum exercitui frumentum metiri oporteret 
et quod a Bibracte, oppido ^duorum longe maximo ac 
copiosissimo, non amplius millibus passum XVIII 
aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit, iter 
ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. Ea res 
per fugitivos L. -S^milii, decurionis equitum Gallorum, 
hostibus nunciatur. Helvetii, seu quod timore perter- 
ritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis, 
quod pridie, superioribus locis occupatis, proelium non 
commisissent; sive eo, quod re frumentaria intercludi 
posse confiderent : coramutato consilio atque itinere 
converso, nostros a novissimo agmine insequi ac laces- 
sere coeperunt. 

XXIV. Postquam id animum advertit, copias suas 
Caesar in proximum collem subducit, equitatumque, qui 
sustineret hostium impetum, misit. Ipse interim in 
colle medio triplicem aciem instruxit legionum quatuor 
veteranarum, ita, uti supra se insummojugo duaslegi- 
ones, quas in Gallia citeriore proxime conscripserat, et 
omnia auxilia collocaret: ac totum montem hominibus 
compleri, et interea sarcinas in unum locum conferri, 
et eum ab his, qui in superiore acie constiterant, mu- 
nirijussit. Helvetii, cum omnibus suis carris secuti, 
impedimenta in unum locum contulerunt: ipsi, confer- 
tissima acie rejecto nostro equitatu, phalange facta sub 
primam nostram aciem successerunt. 

XXV. C^esar, primum suo, deinde omnium ex con- 
spectu remotis equis, ut a^quato omnium periculo spem 
fugse toUeret, cohortatus suos, proelium commisit. 



DE BELLO GALLICO LIB. I. 15 

Milites, e loco superiore pilis missis, facile hostium 
phalangera perfregerunt. £a disjecta, gladiis destric- 
tis in eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pug- 
nam erat impedimento, quod pluribus eorum scutis uno 
ictu pilorum transfixis et coUigatis, quum ferrum se 
inflexisset, neque evellere, neque sinistra impedita satis 
commode pugnare poterantj multi ut diu jactato bra- 
chio pr^optarent scutum manu emittere, et nudo cor- 
pore pugnare. Tandem vulneribus defessi, et pedem 
referre et, quod mons suberat circitermille passuura, eo 
se recipere cceperunt. Capto monto et succedentibus 
nostris, Boii et Tulingi, qui hominum milibus circiter 
XV agmen hostium claudebant et novissimis prajsidio 
erant, ex itinere nostros latere aperto aggressi circum- 
venere: et id conspicati Helvetii, qui in montem sese 
receperant, rursus instare et prcelium redintegrare cce- 
perunt. Romani conversa signa bipartito intulerunt: 
prima ac secunda acies, ut victis ac submotis resisteret; 
tertia, ut venientes exciperet. 

XXVI. Ita ancipiti prcclio diu atque acriter pugna- 
tum est. Diutius quum nostrorum impetus sustinere 
non possent, alteri se, ut coeperunt, in montem recepe- 
runt; alteri ad impedimenta et caxTos suos se contule- 
runt. Nam hoc toto prcelio, quum ab hora septima ad 
vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo 
potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pug- 
natum est, propterea quod pro vallo carros objecerant, 
et e loco superiore in nostros venientes tela conjiciebant, 
et nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas 
subjiciebunt nostrosque vulnerabant. Diu quum esset 
pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. 
Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex 
eo prcelio circiter millia hominum CXXX superfue- 
runt, eaque tota nocte continenter ieruut; nullam par- 
tem noctis itinere intermisso, in fines Lingonum die 
quarto pervenerunt, quum et propter vulnera militum 
et propter sepulturam occisorum nostri,triduummorati, 
eos sequi non potuissent. Cffisar ad Lingonas literas 
nunciosque misit, ne eos frumento neve alia re juva- 
rent: qui si juvissent, se eodem loco quo Helvetios 
habiturum. Ipse, triduo intermisso, cum omnibus 
copiis eos sequi coepit. 



16 C. JULII C^SARIS 

XXVII. Helvetii, omnium rerum inopia adductij 
legatos de deditione ad eum miserunt. Qui quum eum 
in itinere convenissent, seque ad pedes projecissent 
suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos 
in eo loco, quo tum essent, suum adventum exspectare 
jussisset, paruerunt. Eo postquam Csesav pervenit, 
obsides, arma, servos, qui ad eos perfugissent, poposcit. 
Dum ea conquiruntur et conferuntur, nocte intermissa, 
circiter hominum millia VI ejus pagi, qui Urbigenus 
appellatur, sive timore perterritti, ne armis traditis 
supplicio afficerentur, sive spe salutis inducti, quod in 
tanta multitudine dedititiorum suam fugam aut occul- 
tari, aut omnino ignorari posse existimarent, prima 
nocte ex castris Helvetiorum egressi, ad Rhenum fines- 
que Germanorum contenderunt. 

XXVIII. Quod ubi Cfesar resciit, quorum per fines 
ierant, his uti conquirerent et reducerent, si sibi pur- 
gati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero 
habuit: reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis tra- 
ditis, in deditionem accepit. Helvetios, Tulingos, 
Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti 
jussit, et quod omnibus fructibus amissis domi nihil 
erat, quo famen tolerarent, Allobrogibus imperavit, ut 
his frumenti copiam facerent: ipsos oppida vicosque, 
quos incenderant, restituere jussit. Id e^ maxime ra- 
tione fecit, quod noluit eum locum, unde Helvetii dis- 
cesserant, vacare; ne propter bonitatem agrorum Ger- 
mani, qui trans Rhenum incolunt, e suis finibus in 
Helvetiorum fines transirent et finitimi Gallige provin- 
ciee Allobrogibusque essent. Boios, petentibus -/J^duis, 
quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis 
collocavent, concessit: quibus illi agros dederunt, quos- 
que postea in parem juris libertatisque conditionem, 
atque ipsi erant, receperunt. 

XXIX. In castris Helvetiorum tabulre repertre sunt 
literis Grsecis confectfe, et ad Caesai'em relatae, quibus 
in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus 
domo exisset eorum, qui arma ferre possent: et item 
separatim pueri, senes, mulieresque. Quarum om- 
nium rerum summa erat, capitum Helvetiorum millia 
CCLXm, Tulingorum millia XXXVI, Latobrigorum 



DE BELLO GALLICO LIB. I. 17 

XIV, Eauracorura XXIII, Boiorura XXXII: ex his, 
qui arma ferre possent, ad millia XCII. Summa om- 
nium fuerunt acl millia CCCLXVIII. Eorum, qui do- 
mum redierunt, censu habito, ut Caisar imperaverat, 
repertus est numerus millium C et X. 

XXX. Bello Helvetiorum confecto, totius fere Gal- 
liae legati, principes civitatum, ad C^sarem gratulatum 
convenerunt ; intelligere sese, taraetsi pro vetei"ibus 
Helvetiorum injuriis populi Romani ab iis poenas bello 
repetisset, tamen eam rem non minus ex usu terrte 
Galliffi, quam populi Romani accidisse: propterea quod 
€0 consilio fiorentissimis rebus domos suas Helvetii 
reliquissent, ut toti Galliaj bellum inferrent imperioque 
potirentur, locumque domicilio ex magna copia delige- 
rent, quem ex omni Gallia. opportunissimum ac fruc- 
tuosissimum judicassent. reliquasque civitates stipendi- 
arias haberent. Petierunt, uti sibi concilium totius 
Galliae in diem certam indicere, idque Csesaris voluntate 
facere liceret: sese habere quasdam res, quas ex com- 
muni consensu ab eo petere vellent. Ea re permissa, 
diem coucilio constituerunt, et jurejurando, ne quis 
enunciaret, nisi quibus communi consilio mandatum 
esset, inter se sanxerunt. 

XXXI. Eo eoncilio dimisso, iidem principes civita- 
tum, qui ante fuerant ad Cajsarem, reverterunt, petie- 
runtque, uti sibi secreto in occulto de sua omniumque 
salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata, sese 
omnes flentes Ctesari ad pedes projecerunt: non minus 
se id contendere et laborare, ne ea, quce dixissent, 
enunciarentur, quara uti ea, quje vellent, impetrarent; 
propterea quod, si enunciatum esset, summum in cru- 
ciatum se venturos viderent. Locutus est pro his Di- 
vitiacus -lEduus: Gallia? totius factiones esse duas: ha- 
rum alterius principatum tenere ^duos, alterius Ar- 
vernos. Hi quum tantopere de potentatu inter se 
niultos annos contenderent, factum esse, uti ab Arvernis 
Sequanisque Germani mercede arcesserentur. Horura 
primo circiter millia XV Rhenum transisse: poste- 
aquara agros et cultum et copias Gallorum homines 
feri ac barbari adamas?ent, transductos plures: nunc 
esse in Gallia ad C et XX miilium numerum: cura his 

B 



18 C. JULII CiESAEIS 

-^duos eorumque clientes semel atque iterum armis 
contendisse ; magnam calamitatem pulsos accepissCy 
omnem nobiiitatem, omnem senatum, omnem equitatum 
amisisse. Quibus prosliis calamitatibusque fractos, qui 
et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia 
plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Se- 
quanis obsides dare, nobilissimos civitatis, et jureju- 
rando civitatem obstringere, sese neque obsides repeti- 
turos, neque auxilium a populo Romano imploraturos, 
neque recusaturos, quo minus perpetuo sub illorum 
ditione atque imperio essent. Unum se esse ex omni 
civitate -^duorum, qui adduci non potuerit, ut juraret 
aut suos liberos obsides daret. Ob eam rem se ex civi- 
tate profugisse et Roraam ad senatum venisse, auxilium 
postulatum, quod solus neque jurejurando neque obsi- 
dibus teneretur. Sed pejus victoribus Sequanis, quam 
-S^duis victis accidisse: propterea quod Ariovistus, rex 
Germanorum, in eorum linibus consedisset, tertiamque 
partem agri Sequani, qui esset optimus totius GallifB, 
occupavisset, et nunc de altera parte tertia Sequanos 
decedere juberet, propterea quod paucis mensibus ante 
Harudum millia hominum XXIV ad eum venissent, 
quibus locus ac sedes pararentur. Futurum esse pau- 
cis annis, uti oranes ex Gallia^ finibus pellerentur, atque 
omnes Germani Rhenum transirent: neque enim con- 
ferendum esse Gallicum cum Germanorum agro, neque 
hancconsuetudinem victuscumillacomparandam. Ario- 
vistum autem, ut semel Gallorum copias prcelio vicerit, 
quod proeliura factum sit ad Magetobviam, superbe et 
crudeliter imperare, obsides nobilissimi cujusque liberos 
poscere, et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si 
qua res non ad nutum aut ad voluntatem ejusfacta sit: 
hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non 
posse ejus imperia diutius sustineri. Nisi si quid in 
CiEsare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis 
idem esse faciundum, quod Helvetii fecerint, ut domo 
emigrent, aliud doraicilium, alias sedes, remotas a Ger- 
manis, petant, fortunamque, qua^cumque accidat, expe- 
riantur. Htec si enunciata Ariovisto sint, non dubl- 
tare, quin de omnibus cbsidibus, qui apud eum §int, 
gravissimum supplieium sumat. Ciesarera vel auctO' 



DE BELLO GALLICO LIB. L 19 

ritate su^ atque exercitus, vel recenti victoria, vel no- 
raine populi Romani deterrere posse, ne major raultitudo 
Germanorum Rhenum transducatur,Galliamque omnem 
ab Ariovisti injuria posse defendere. 

XXXII. Hac oratione ab Divitiaco habita, omnes 
qui aderant magno fletu auxilium a Cajsare petere coe- 
perunt. Animadvertit Coesar unos ex omnibus Sequa- 
nos nihil earum rerura facere, quas ceteri facerent; sed 
tristes, capite demisso, terram intueri. Ejus rei qute 
causa esset, rairatus ex ipsis quoesiit. Nihil Sequani 
respondere, sed in eadera tristitia taciti permanere. 
Quum ab iis sfepius qusereret, neque ullam omnino vo- 
cem exprimere posset, idem Divitiacus -ZEduus respon- 
dit: Hoc esse raiseriorera gravioreraque foi'tunam 
Sequanorum prae reliquorura, quod soli ne in occulto 
quidem queri, nec auxilium implorare auderent, absen- 
tisque Ariovisti crudelitatera, velut si corara adesset, 
horrerent: propterea quod reliquis taraen fugaj facultas 
daretur; Sequanis vero, qui iutra fines suos Ariovis- 
tum recepissent, quorum oppida omnia in ejus potestate 
essent, omnes cruciatus essent perferendi. 

XXXIII. His rebus cognitis, Caesar Gallorum ani- 
mos veibis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem 
curfB futuram: raagnam se habere spem, et beneficio 
suo et auctoritate adductum Ariovistum finem injuriis 
facturum. Hac oratione babita concilium diraisit, et 
secundum ea multoe res eura hortabantur, quare sibi 
eam rem cogitandam et suscipiendam putaret; imprimis 
quod ^duos, fratres consanguineosque sfepeuumero ab 
senatu appellatos, in servitute atque in ditione videbat 
Germanorum teneri, eorumque obsides esse apud Ario- 
vistura ac Sequanos intelligebat: quod in tanto imperio 
populi Romani turpissiraum sibi et reipublicse esse ar- 
bitrabatur. Paullatim autem Germanos consuescere 
Rhenum transire et in Galliara magnara eorura raulti- 
tudinera venire, populo Romano periculosum videbat: 
neque sibi bomines feros ac barbaros teraperaturos ex- 
istimabat, quin, quura omnem Galliam occupassent, ut 
ante Cirabri Teutoniquefecissent,inProvinciaraexirent 
atque inde in Italiam contenderent; prEesertim quum 
Sequnnos a Pi-ovinoia nostra Rhodanns dividerft. 



20 C. JULII C^SARIS 

Quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat. 
Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arro- 
gantiara sumserat, ut ferendus non videretur. 

XXXIV. Quamobrem placuit ei, ut ad Ariovistum 
legatos mitteret, qui ab eo postularent, uti aliquem 
locum medium utriusque coUoquio diceret: velle sese 
de republica et summis utriusque rebus cum eo agere. 
Ei legationi Ariovistus respondit: Si quid ipsi a Cassare 
opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se 
velit, illura ad se venire oportere. PrsBterea se neque 
sine exercitu in eas partes Gallije venire audere, quas 
Caesar possideret, neque exercitum sine magno com- 
meatu atque eraolimento in unum locum contrahere 
posse: sibi autem mirum videri, quid in su4 Gallia 
quam bello vicisset, aut Cajsari aut omnino populo 
Eomano negotii esset. 

XXXV. His responsis ad Cgesarem relatis, iterum 
ad eum Csesar legatos cum his mandatis mittit: Quo- 
niam tanto suo populique Romani beneficio afFectus, 
quum in consulatu suo rex atque amicus a senatu ap- 
pellatus esset, hanc sibi populoque Roraano gratiam 
referret, ut in coUoquiura venire invitatus gravaretur, 
neque de communi re dicendum sibi et cognoscendura 
putaret; hfec esse, qu£e ab eo postularet: primum, ne 
quam hominura multitudinera amplius trans Rhenum 
in Galliam transduceret: deinde obsides, quos haberet 
ab -Siduis, reddei-et, Sequanisque permitteret, ut quos 
illi haberent, voluntate ejus reddere illis liceret; neve 
JEduos injuria lacesseret, neve his sociisque eorum 
bellum inferret: si id ita fecisset, sibi populoque 
Romano pei-petuam gratiam atque amicitiam cum eo 
futuram: si non impetraret, sese, quoniam M. Messala, 
M. Pisone Coss, senatus censuisset, uti quicumque 
Galliam provinciam obtineret, quod coramodo reipub- 
lica3 facere posset, ^duos ceterosque amicos populi 
Romani defenderet, ^duorum injurias non neglec- 
turum. 

XXXVI- Ad 'ha3C Ariovistus respondit: Jus esse 
belli, ut qui vicissent iis quos vicissent, quemadmodum 
vellent, imperarent: item populum Romanum victis 
non ad alterius proescriptum, sed ad suum arbitrium 



DE BELLO GALLICO LIB. L 21 

imperare consuesse. Si ipse populo Romano non proc- 
scriberet, quemadmodum suo jure uteretur; nou opor- 
tere sese a pcpulo Romano in suojure impediri. JEduos 
sibi, quoniam belli fortunam tentassent, et armis con- 
gressi ac superati essent, stipendiarios csse factos. Mag- 
nam CiEsarem injuriam fsicei^e, qui suo adventu vecti- 
galia sibi, deteriora faceret. ^duis se obsides 
redditurum non esse, neque iis neque eorum sociis 
injuria bellum illaturum, si in eo manerent quod con- 
venisset, stipendiumque quotannis penderent: siidnon 
fecissent, longe iis fraternura nomen populi Romani 
abfuturum. Quod sibi CtEsar denunciaret se -ZEduorum 
injurias non neglecturum; neminem secum sine sua 
pernicie conteudisse. Quura vellet, congrederetur; 
intellecturura, quid invicti Germani, exercitatissimi in 
armis, qui inter annos XIV tectum non subissent, 
virtute possent. 

XXXVII. Hfec eodem tempore Cassari mandata 
referebantur, et legati ab JEduis et a Treviris veniebant: 
^dui questum, quod Harudes, qui nuper in Galliam 
transportati essent, fines eorura popularentur; sese ne 
obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere po- 
tuisse: Treviri autem, pagos centum Suevorum ad 
ripasRheni consedisse, qui Rhenum transire conai-entur; 
iis prasesse Nasuam et Cimberiura fratres. Quibus 
rebus Cajsar vehementer commotus, maturandum sibi 
existimavit, ne, si nova manus Suevorum cum veteribus 
copiis Ariovisti sese conjunxisset, rainus facile resisti 
posset. Itaque re frumentaria quam celerrime potuit 
comparata, magnis itineribus ad Ariovistum contendit. 

XXXVIII. Quum tridui viara perfecisset, nuncia- 
tura est ei, Ariovistum cum suis omnibus copiis ad 
occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum 
Sequanorum, contendere triduique viam a suis iinibus 
processisse. Id ne aceideret magno opere sibi praica- 
vendum Cassar existimabat: namque oranium rerura. 
quae ad bellum usui erant, surama erat in eo oppido 
facultas; idque natura loci sic muniebatur, ut magnam 
ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod 
flumen Dubis, ut circino circuraductum, piBne totum 
oppidumcingit: reliquum spatium, quod est non amplius 



22 C. JULII C^SARIS 

pedum DC, qua flumen intermittit, mons continet 
raagna altitudine, ita ut radices montis ex utraque 
parte ripje fluminis contingant. Huuc murus circum- 
datus arceni efficit et cum oppido conjungit. Huc 
Ca3sar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit, 
occupatoque oppido ibi pr£esidium collocat. 

XXXIX. Dum paucos dies ad Vesontionem rei fru- 
mentarias commeatusque causa moratur, ex percuncta- 
tione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, 
qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredi- 
bili virtute atque exercitatione in armis esse prsedicabant, 
ScBpenumero sese cum eis congressos ne vultum quidem 
atque aciem oculorum ferre potuisse, tantus subito 
timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter 
omnium mentes animosque perturbaret. Hic primum 
ortus est a tribunis militum, prsefectis, reliquisque qui 
ex urbe amicitice causa Ctesarem secuti, magnum peri- 
culum miserabantur, quod non raagnum in re militari 
usum habebant, quorum alius alia causa illata, quam 
sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat, 
ut ejus voluntate discedere liceret: nonnulli, pudore 
adducti, ut tiraoris suspicionem vitarent, remanebant. 
Hi neque vultum fingere, neque interdum lacrimas 
tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum 
querebantur, aut cum familiaribus suis commune peri- 
culum miserabantur. Vulgo totis castris testaraenta 
obsignabantur. Horum vocibus ac timore pauUatim 
etiam ii, qui magnura incastris usum habebant, milites 
centurionesque, quique equitatui prgeerant, perturba- 
bantur. Qui se ex his minus tiraidos existimari vole- 
bant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et 
magnitudinem silvarum, qua; intercederent inter ipsos 
atque Ariovistum, aut rem frumentariam,, ut satis 
coraraode supportari posset, timere dicebant. Nonnulli 
etiam Cassari renunciabant, quura castra moveri ac 
signa ferri jussisset, non fore dicto audientes milites 
nec propter timorem signa laturos. 

XL. Hsec quura animadvertisset, convocato consilio 
omniumque ordiuura ad id consilium adhibitis centu- 
rionibus, vehementer eos incusavit: primum, quod aut 
quam in partem, aiit quo eonsilio ducerentnr, sibi quav 



DE BELLO GALLICO LIB. I. 23 

rendura aut cogitandum putarent. Ariovistum, secon- 
sule, cupidissime populi liomani aniicitiam appetisse; 
cur hunc tam temere quisquam ab otficio discessurum 
judicaret? Sibi quidem persuaderi, cognitis suis postu- 
latis atque a^quitate conditionum perspecta, eum neque 
suam, neque populi Romani gratiam repudiaturum. 
Quod si furoreatqueamentia impulsus bellum intulisset, 
quid tandem vererentur? aut cur de sua virtute autde 
ipsius diligentia desperarent? Factum ejus bostis peri- 
culum patrum nostrorum memoria, quum, Cimbris et 
Teutonis a C. Mario pulsis, non minorem laudem exer- 
citus quam ipse iniperator meritus videbatur: factum 
etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid 
usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, subleva- 
rent. Ex quo judicari posset, quantum haberet in se 
boni constantia; propterea quod quos aliquamdiu iner- 
mos sine causa timuissent, hos postea armatos ac vic- 
tores superassent. Denique hos esse eosdem, quibus- 
cum sospenumero Ilelvetii congressi non solum in suis, 
sed etiam in illorum finibus plerumque supei"arint, qui 
tamen pares esse nosti'o exercitui non potuerint. Si 
quos adversum prcelium et fuga Gallorum commoveret, 
hos, si qua^rerent, reperire posse, diuturnitate belli de- 
fatigatis Gallis, Ariovistum, quum multos menses cas- 
tris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem 
fecisset, desperantes jam de pugna et dispersos subito 
adortum, magis ratione et consilio quam virtute vicisse. 
Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos 
locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros ex- 
ercitus capi posse. Qui suum timorem in rei frumen- 
tariaj simulationem angustiasque itineris conierrent, 
facere arroganter, quum aut de officio imperatoris des- 
perare aut prEescribeie viderentur. Haic sibi .esse 
curte; frumentum Sequanos, Leucos, Lingonassubmin- 
istrare, jamque esse in agris frumenta matiira: de 
itinere ipsos brevi tempore judicaturos. Quod non 
fore dicto audientes miUtes neque signa laturi dicantur, 
nihil se ea re commoveri: scire euim, quibuscunique 
exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta, 
fortunam defuisse, aut aliquo facinore comperto, avari- 
tiani ef-sp conviotam. Suam innopentinni pprpetua 



24 C. JULII C^SARIS 

vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam. 
Itaque se quod in longiorem diem coUaturus esset, re- 
praesentaturum, et proxima nocte de quarta vigiliS, 
castra moturum, ut quam primum intelligere posset, 
utrum apud eos pudor atque officium, an timor valeret. 
Quod si priBterea nerao sequatur, tamen se cum sola, 
decima legione iturum, de qua non dubitaret; sibique 
eam prastoriam cohortem futiiram. Huic legioni Coesar 
et indulserat pragcipue et propter virtutem confidebat 
maxime. 

XLI. Hac oratione babita, mirum in modum con- 
verses sunt omnium mentes, summaque alacritas et cupi- 
ditas belli gerendi innata est, princepsque decima legio 
per tribunos militum ei gratias egit, qucd de se opti- 
mum judicium fecisset, seque esse ad bellura gerendum 
paratissimam confirmavit. Deinde reliquce legiones 
per tribunos militum et primorum ordinum centuriones 
egerunt, uti Cassari satisfacerent : se neque unquam 
dubitasse, neque timuisse, neque de summa belli suum 
judicium, sed iraperatoris esse cxistimavisse. Eorum 
satisfactione accepta, et itinere exquisito per Divitia- 
cum, quod ex aliis ei maximam fidem habebat, ut mil- 
lium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exer- 
citum duceret, de quarta vigilia, ut dixerat, profectus 
est. Septimo die, quum iter non intermitteret, ab 
exploraturibus certior factus est, Ariovisti copias a 
nostris millibus passuum quatuor et viginti abesse. 

XLII. Cognito Cffisaris adventu, Ariovistus legatos 
ad eum mittit: qood antea de colloquio postulasset, id 
per se fieri licere, quoniam propius accessisset: seque id 
sine periculo facere posse existimare. Non respuit 
conditionem Caesar: jamque eum ad sanitatem reverti 
arbitrabatur, quum id quod antea petenti denegasset, 
ultro poUiceretur; raagnamque in spem veniebat, pro 
suis tantis populique Romani in eum beneficiis, cog- 
nitis suis postulatis, fore uti pertinacia. desisteret. 
Dies colloquio dictus est ex eo die quintus. Interim 
quum stepe ultro citroque legati inter eos mitterentur, 
Ariovistus postulavit, ne quem peditem ad coUoquium 
Cfesar adduceret: vereri se, ne per insidias ab eo cir- 
cumveniretur: uterque cum equitatu veniret: alia 



DE BELLO GALLICO LIB. 1. 25 

ffatione se noa esse veuturum. Cassar, quod neque 
colloquium interposita causa tolli volebat, neque 
salutem suam Gallorum equitatui committere aude- 
bat, commodissimum esse statuit, omnibus equis 
Gallis equitibus detractis, eo legionarios milites 
legionis decimse, cui quam maxirae confidebat, irapo- 
nere, ut pr?ssidium quam amicissimum, si quid facto 
opus esset, haberet. Quod quum fieret, non irridicule 
quidam ex militibus decimse legionis dixit, plus quam 
pollicitus esset, Csesarem ei facere: poUicitum, se ia 
cohortis practorias loco decimam legionem habiturum, 
nunc ad equum rescribere. 

XLTIL Planicies erat magna, et in ek tumulus terre • 
nus satis grandis. Hic locus Eequo fere spatio ab castris 
utrisque aberat. Eo, ut erat dictum, ad colloquium 
venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat, 
passibus ducentis ab eo tumulo constituit. Item equites 
Ariovisti pari intervallo constiterunt. Ariovistus, ex- 
equis ut coUoquerentur, et praeter se denos ut ad collo- 
quium adducerent, postulavit. Ubi eo ventum est, 
Caesar initio orationis sua senatiisque in eum beneficia 
commemoravit, quod munera amplissima raissa: quam 
rem et paucis contigisse, et pro magnis hominum officiis 
consuesse tribui docebat: illum, quum neque aditum, 
neque causam postulandi justam haberet, beneficio ac 
liberalitate sua ac senatus ea prsemia con^iecutum. 
Docebat etiam, quam veteres quamque justic causae 
necessitudinis ipsis cum -ZEduis intercederent, quie 
senatus consulta, quoties quamque honorifica iu eos 
facta essent: ut omni tempore totius Gallite priucipa- 
tum iEdui tenuissent, prius etiam quam nostram 
amicitiam appetissent: populi Romani hanc esse con- 
suetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil 
deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit 
esse: quod vero ad amicitiam populi Romani attalissent, 
id iis eripi quis pati posset? Postulavit deinde eadem, 
qute legatis in maudatis dederat, ne aut ^duis a,ut 
eorum sociis bellum inferret; obsides redderet: si nul- 
lam partem Germanorum domum remittere posset, at 
ne quos amplius Ehenum transire pateretur. 
c 



26 C. JCTLII C^SARIS 

XLIV. Ariovistus ad postulata Ccesaris pauca reS-' 
pondit; de suis virtutibas raulta praedicavit: Transisse 
Rlienum sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum 
a Gallis: non sine magna spe magnisque prtemiis 
domum propinquosque reliquisse; sedes habere in 
Gallia ab ipsis concessas; obsides ipsorum voluntate 
datos; stipendiura capere jure belli, quod victores victis 
imponere consuerint; non sese GalliSj sed Gallos sibr 
bellum intulisse; omnes Gallice civitates ad se oppug- 
nandum venisse ac contra se castra habuisse; eas omnes 
copias a se uno proelio fusas ac superatas esse; si iterum 
experiri veliut, iterum paratum sese decertare; si pace 
uti velint, iniquum esse de stipeudio recusare, quod 
sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam 
populi Romani sibi ornamento et prcesidio, non detri- 
mento esse oportei'e, idque se ea spe petisse. Si per 
populum Romanum stipeudium remittatur et dedititii 
subtrahantUr, non minus libenter sese recusaturum 
populi Romani amicitiam, quam appetierit. Quod 
multitudinem Germanorum in Galliam transducat, id 
se sui muniendi, non Gallise impugnandas causa facere; 
ejus rei testimonium esse, quod nisi rogntus non venerit, 
et quod bellum non intulerit, sed defenderit. Se prius 
in Galliam venisse, quam populum Romanum. Num- 
quam ante hoc tempusexercitum populiRomani Galliae 
provincicE fines egressum. Quid sibi vellet? Cur in 
suas possessiones veniret? Provinciam suam esse hanc 
Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non 
oporteret, si in nostros fines impetura faceret, sic item 
nos esse iniquos, qui in suo jure se interpellaremus. 
Quod fratres a senatu ^duos appellatos diceret, non 
se tam barbarum neque tara imperitura esse rerum, ut 
non sciret, neque bello Allobrogum proximo ^duos 
Romanis auxiiium tulisse, neque ipsos in his conten- 
tionibus, quas^dui secum et cura Sequanishabuissent, 
auxilio populi Romani usos esse. Debere se suspicari, 
simulata Csesarem amicitia, quod exercitum in Gallia 
habeat, sui opprimendi causa habere. Qui nisi decedat 
atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum 
non pro amico, sed pro hoste habiturum: quod si eum in- 
terfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi 



DE BELLO GALLICO LIB. L 27 

Homani gratum esse facturum ; id se ab ipsis per eorum 
nuncios compertum habere, quorum omnium gratiam 
atque amicitiam ejus morte redimere posset. Quod si 
decessisset et liberam posessionem Galliie sibi tradidis- 
set, magno se illum praimio remuneraturum, et qute- 
cumque bella geri vellet, sine ullo ejus labore et peri- 
culo confecturum. 

XLV. Multa ab Ca^sare in eam sententiam dicta 
sunt, quare negotio desistere non posset, et neque suam 
neque populi Roraani consuetudinem pati, uti optime 
meritos socios desereret: neque se judicare Galliam 
potius esse Ariovisti, quam populi llomani. Bello 
superatos esse Arvernos et Eutenos ab Q. Fabio Max= 
imo, quibus populus Romanus ignovisset, neque ia 
provinciam redegisset, neque stipendium imposuisset. 
Quod si antiquissimum quodque tempus spectari opor- 
teret, populi Romaui justissimum esse in Gallia im- 
perium: sijudicium seuatus observarioporteret, liberam 
debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus 
uti voluisset. 

XLVI. Dum hcec in colloquio geruntur, Cassari 
nunciatura est, equites Ariovisti propius tumulum 
accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in 
nostros conjicere. CoBsar loquendi finem fecit, seque 
ad suos recepit suisque imperavit, ne quod oranino 
telum in hostes rejicerent. Nam etsi sine uUo periculo 
legionis deiecta^ cum equitatu proelium fore videbat: 
tamen committendum non putabat, ut, pulsis hostibus, 
dici posset eos ab se per fidem in colloquio circumven- 
tos. Posteaquam in vulgus militum elatum est, qua 
arrogantia in coUoquio Ariovistus usus omni Gallii 
Romanis interdixisset impetumque in nostros ejus 
equites fecissent, eaque res coUoquium ut diremisset: 
multo major alacritas studiumque pugnandi majus ex- 
ercitui injectum est. 

XLVII. Biduo post Ariovistus ad Cajsarem legatos 
mittit, velle se de his rebus, qua; inter eos agi coeptse 
neque perfecta^ essent, agere cum eo: uti aut iterum 
colloquio diem constitueret, aut, si id minus vellet, ex 
suis legatis aliquem ad se mitteret. Colloquendi Cassari 
causa visa non est, et eo magis, quod pridie ejusdiei 



28 C. JULII CESARIS 

Germani retineri non poterantj quin in nostros tela 
conjicerent. Legatum ex suis sese raagno cum periculo 
ad eum raissurum et homiuibus feris objecturum existi- 
mabat. Commodissimum visum est C. Valerium 
Procillum, C. Valerii Cabui'i filium, summa virtute et 
humanitate adolescentem (cujus pater a C. Valerio 
Flacco civitate donatus erat), et propter fidem, et 
propter linguoe Gallica3 scientiam, qua multa jam Ari- 
ovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo 
peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere, 
et M. Mettium, qui hospitio Ariovisti usus erat. His 
mandavit, ut quaj diceret Ariovistus, cognoscerent et 
ad se referrent. Quos quum apud se in castris Ario- 
vistus conspexisset, exercitu suo prsesente, conclama- 
vit: Quid ad se venirent? An speculandi causa? 
Conantes dicere prohibuit et in catenas conjecit. 

XLVIII. Eodem die castra promovit, et millibus 
passuum sex a Ca^saris castris sub monte consedit. 
Postridie ejus diei prseter castra Csesaris suas copias 
transduxit, et millibus passuum duobus ultra eum 
castra fecit, eo consilio, uti frumento commeatuque, 
qui ex Sequanis et -.JEduis supportaretur, Caesarem 
intercluderet. Ex eo die dies continuos quinque Csesar 
pro castris suas copias produxit, et aciem instructam 
habuit, ut si vellet Ariovistus proelio contendere, ei 
potestas non deesset. Ariovistus his oranibus diebus 
exercitum castris continuit: equestri prcelio quotidie 
contendit. Genus hoc erat pugnre, quo se Gerraani 
exercuerant. Equitum millia erant sex; totidem 
numero pedites velocissimi ac fortissimi; quos ex omni 
copia singuli singulos sua? salutis causa delegerant. 
Cum his in proeliis versabantur, ad hos se equites re- 
cipiebant: hi, si quid erat durius, concurrebant: si qui 
graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsiste- 
bant: si quo erat longius prodeundum aut celerius re- 
cipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas, ut 
jubis equorum sublevati cursum adffiquarent. 

XLIX. Ubi eum castris se tenere Csesar intellexit, 
ne diutius commeatu prohiberetur, ultra eum locura, 
quo in loco Germani consederant, circiter passus sex- 
centos ab eis castris idoneura locum delegit, acieque 



DE BELLO GALLICO LIB. I. 29 

triplici instructa, ad eum locum venit. Primam et 
secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire 
jussit. Hic locus ab hoste circiter passus sexcentos, 
uti dictum est, aberat. Eo circiter hominum numero 
XVI millia expedita cum omni equitatu Ariovistus 
misit, quae copise nostros perterrerent et munitione 
prohiberent. Nihilo secius Cajsar, ut ante constituerat, 
duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficex'e 
jussit. Munitis castris, duas ibi legiones reliquit et 
partem auxiliorum; quatuor reliquas in castra majora 
reduxit. 

L. Proximo die instituto suo Ca^sar e castris utris- 
que copias suas eduxit, paullumque a majoribus pro- 
gressus, aciem instruxit, hostibusque pugnandi potesta- 
tem fecit, Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, 
circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum 
demum Ariovistus partem suarum copiarum, qufe 
castra minora oppugnaret, misit; acriter utrimqueusque 
ad vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias 
Ariovistus, multis et illatis et acceptis vuhieribus, in 
castra reduxit. Quum ex captivis qujereret Csesar, 
quam ob rem Ariovistus pro^lio non decertaret, hanc 
reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo 
esset, ut matres familise eorum sortibus et vaticination- 
ibus declararent, utrum prcelium committi ex usu esset, 
nec ne: eas ita dicere: Non esse fas Germanos super- 
are, si ante novam lunam proelio contendissent. 

LI. Postridie ejus diei Csesar, praesidio utrisque cas- 
tris, quod satis esse visum est, relicto, omnes alarios in 
conspectu hostium pro castris minoribus constituit, 
quod minus multitudine mihtum legionariorum pro 
hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur. 
Ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium 
accessit. Tum demum necessario Germani suas copias 
castris eduxerunt, generatimque constituerunt paribus- 
que intervallis Harudes, Marcomannos, Triboccos, 
Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suevos, omnemque 
aciem suam rhedis et carris circumdederunt, ne qua 
spes in fuga relinqueretur. Eo muliei*es imposuerunt, 
quse in prcehum proficiscentes milites passis manibus 
flentes implorabant, ne se in servitutem Romanis tra- 
derent. 



30 C. JULII C^SARIS 

LII. Csesar singulis legionibus singulos legatos et 
qusBstorem praefecit, uti eos testes suse quisque virtutis 
haberet. Ipse a dextro cornu, quod eam partem 
minime firmam liostium esse animadverterat, prjElium 
commisit. Ita nostri acriter in hostes signo dato im- 
petum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque pro- 
currerunt, ut spatium pila in hostes conjiciendi non 
daretur. Rejectis pilis, comminus gladiis pugnatura 
est: at Germani, celeriter ex consuetudine sua phal- 
ange facta, impetus gladiorum exceperunt. Reperti 
sunt comphires nostri milites, qui in phalangas insili- 
rentet scuta manibus revellerent etdesupervulnerarent. 
Quum hostiura acies a sinistro cornu pulsa atque in 
fugam conversa esset, a dextro cornu vehementer mul- 
titudine suorum nostram aciem premebant. Id quum 
animadvertisset P. Crassus adolescens, qui equitatui 
prseerat, quod expeditior erat quam hi, qui inter aciem 
versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris sub- 
sidio misit. 

LIII. Ita proelium restitutum est, atque omnes 
hostes terga verterunt, neque prius fugere destiterunt, 
quam ad flumen Rhenum millia passuum ex eo loco 
circiter quinquaginta pervenerint. Ibi perpauci aut 
viiibus confisi trar.snatare contenderunt, aut lintribus 
inventis sibi sahitem repererunt. In his fuit Ariovis- 
tus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus, ea pro- 
fugit; rehquos omnes consecuti equites nostri inter- 
fecerunt. Dufe fuerunt Ariovisti uxores, una Sueva 
natione, quam ab domo secum eduxerat; altera Norica, 
regis Vocionis soror^ quam in Galha duxerat a fratre 
missam: utrseque in ea fuga perierunt. Duae filise 
harum, altera occisa, altera capta est. C. Valerius 
Procillus, quum a custodibus in fuga trinis catenis 
vinctus traheretur, in ipsum Csesarem, hostes equitatu 
persequentem, incidit. Quse quidem res Caesari non 
minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod 
hominem honestissimum provincitS Gallise, suum 
familiarem et hospitem, ereptum e manibus hostium, 
sibi restitutum videbat, neque ejus calamitate de tant^ 
voluptate etgratulatione quidquam fortuna deminuerat. 
Is se praesente de se ter sortibiis consultum dicebat. 



DE BELLO GALLICO LIB. I. 31 

y.ti'uin igni statini uecaretur, an in aliud tempus reser- 
%'aretur: sortium beneficio se esse incolumem. Iteni 
M. Mettius repertus et ad eum reductus est. 

LIV. Hoc prdio trans Rhenum nunciato, Suevi, 
<iui ad ripas Rheni venerant, domum reverti cceperunt: 
-quos Ubii, qui proximi Rhenum incohmt, perterritos 
insecnti, magnum ex his nuraerum occiderunt. Ca^sar, 
una ajstate duobus maximis bellis confectis, maturius 
paullo quam tempus anni postulabat, in hiberna in 
Sequanos exercitum deduxit : hibernis Labienum pree- 
posuit: ipse in citeriorem Galliam ad conventus agen- 
dos profectus est. 



LIBER SECUNDUS. 

Copjuratio Belgarum c. L Deditio Remorum, ad- 
neniente Ccesare 2. 3. Origo et copice Belganim 4. 
Iter et castra Ccesaris ad jiamen Axonam 5. Oppiig- 
natio oppidi nomine Bibrax soluta, misso a Ccesare 
contra Belgas subsidio 6. 7. Casf.ra Ccesaris idoneo 
loco contra Belgas 8. Discessus Belgarum ad tuendos 
Jines contra jSduos, Titurio legato frustra impugnato. 
Clades. 9 — H. Dcditio Suessionum et Bellovacorum 
12 — 14. Ambiatiorwn. Mores Nerviorum 15. Bel- 
lum Nervicum. Clades. Deditio 16 — 28. Bellum 
Aduatucorum. Obsessio. Perfidia. Calamitas 29 — 
53. Expeditio P. Crossiin Armoricam ; pha-es civltates 
maritimcB ab eo sidiactce 34. Opinio hujns belli apud 
Germanos ; legali Gerinanorum ad CcBsarem ; iter 
CcEsaris in Italiam et lilgricam ; hiberna ; supplicatio 
Romce 35. 

QuuM esset Caesar in citeriore Gallia in hibernis, 
ita uti supra deraonstravimus, crebri ad eum rumores 
:afferebantur, literisque item Labieni certior fiebat, 
oranes Belgas, quam tertiam esse Gallise partem dixer- 
amus, contra populum Romanum conjurare obsidesque 
inter se dare. Conjurandi has esse causas: primum, 
.^uod vererentur, ne omni pacata Gallia ad eos exercitus 



32 C. JULII C^SARIS 

noster adduceretur: deinde, quod ab nonnullis Galiis 
sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius iu 
Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercituns 
hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant;. 
partim qui mobilitate et levltate animi novis imperiis 
studebant: ab nonnuUis etiam, quod in Galliu, a poten- 
tioribus atque his, qui ad conducendos homines facul- 
tates habebant, vulgo regna occupabantur, qni minus 
facile eam rem in imperio nostro consequi poterant. 

II. lis nunciis literisque commotus Ca:-sar duas legi- 
ones in citeriore Gallia novas conscripsit, et inita 
restate, in interiorem Galliam qui deduceret, Q. Pedium 
legatum misit. Ipse quum primum pabuli copia esse 
inciperet, ad exercitum venit: dat negotium Senoni- 
bus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant, uti ea 
quse apud eos gerantur, cognoscant seque de his rebus 
eertiorem faciant. Hi constanter omnes nunciaverunt, 
manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum 
vero dubitandum non existimavit, quin ad eos [XII 
die] proficisceretur. Re frumentaria provisa, castra 
movet diebusque circiter quindecim ad fines Belgaruni 
pervenit. 

III. Eo quum de improviso celeriusque omni opini- 
one venisset, Remi, qui proximi GalliEe ex Belgis sunt, 
ad eum legatos Iccium et Antebrogium, primos civita- 
tis, miserunt, qui dicei*ent, se suaque omnia in fideni 
atque potestatem populi Romani permittere: neque se 
cum Belgis reliquis consensisse, neque contra populum 
Romanum omnino conjurasse: paratosque esse et 
obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et 
frumento ceterisque rebus juvare: reliquos omnes 
Belgas in armis esse: Germanosque, qui cis Rhenum 
incolunt, sese cum his conjunxisse: tantumque esse 
eorum omnium furorem, ut ne Suessiones quidem, 
fratres consanguineosque suos, qui eodem jure, iisdem 
legibus utantur, unum imperium unumque magistra- 
tum cum ipsis habeant, deterrere potuerint, quin cum 
his consentirent. 

IV. Quum ab his qusereret, qu£8 civitates quanta^que 
in armis essent, et quid in bello possent, sic reperiebat: 
plerosque Belgas esse ortos ab Germanis; Rbenumaue 



DE BELLO GALLICO LIB. IL 33 

antiquitus transductos, propter loci fertilitatem ibi con- 
sedisse, Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse; 
solosque esse, qui patrum nostrorum memoria, omni 
Gallia vexatji, Teutonos Cimbrosque intra fines suos 
ingredi prohibuerint. Qua ex re fieri, uti earum 
rerum memoritl magnam sibi anctoritatem magnosque 
spiritus in re militari sumerent. De numcro eorum 
omnia se babere explorata Ilemi dicebant, propterea 
quod propinquitatibus affinitatibusque conjuncti, quan- 
tam quisque multitudinem in communi Belgarum con- 
cilio ad id bellum polliticus sit, cognoverint. Plurimum 
inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et homi- 
num numero valere: hos posse conficere armata millia 
centum: pollicitos ex eo numero electa LX, totiusque 
belli imperium sibi postulare. Suessiones suos esse 
finitimos, latissimos feracissimosque agros possidere. 
Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Divitia- 
cum, totius Gallia3 potentissimum, qui quum magnaj 
partis harum regionum, tum etiam BritannicB imperium 
obtinuerit: nunc esse regem Galbam: ad hunc propter 
justitiam prudentiamque summam totius belli omnium 
voluntate deferri: oppida habere numero XII, poUi- 
ceri millia armata quinquaginta: totidem Nervios, qui 
maxime feri inter ipsoshabeanturlongissimequeabsint; 
XV millia Atrebates: Ambianos X millia: Morinos 
XXV millia: Menapios IX millia: Calatos X millia: 
Velocasses et Veroraanduos totidem: Aduatucos 
XXIX millia, Condrusos, Eburones, Cosrajsos, 
Paemanos, qui uno nomine Germani appellantur, arbi- 
trari ad XL millia. 

V. Cassar Remos cohortatus liberaliterque oratione 
prosecutus, omnem senatum ad se convenire principum- 
que liberos obsides ad se adduci jussit. Quro omnia 
ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Divitiacura 
^duum magno opere cohortatus, docet, quanto opere 
rei publica; communisque salutis intersit manus hostium 
distineri, ne cum tantix multitudine uno tempore con- 
fligendum sit. Id fieri posse, si suas copias JEdui in 
fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros po- 
pulari coeperint. His mandatis, eum ab se dimittit. 
Postquam omnes Belgarum copias in unum locum 



34 C. JULir C^SARIS 

coactas ad se venire vidit, neque jam longe abesse ab 
his qi.103 miserat exploratoribus et ab Remis cognovit; 
flumen Axonara, quod est in extremis Remorum fini- 
bus exercitum transducere maturavit, atque ibi castra 
posuit. Qua3 res et latus unum castruruin ripis flura- 
iuis muniebat, et post eum qu?e essent, tuta ab hostibus 
reddebat, et commeatus ab Kemis reliquisque civitati- 
bus ut sine periculo ad eum portari posset, efficiebat. 
In eo fluraine pons erat. Ibi prsesidium ponit, et in 
altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum 
cum sex cohortibus relinquit: castra in altitudinem 
pedum duodecim vallo fossaque duodeviginti pedum 
munire jubet. 

VI. Ab his castris oppidum Remorum, nomine 
Bibrax, aberat millia passuura VIII. Id ex itinere 
magno impetu Belga? oppugnare cceperunt. ^gre eo 
die sustentatum est. Gallorum eadem atque Belgarum 
oppugnatio est hcec. Ubi circumjecta riiultitudine 
hominum totis mcenibus, undique lapides in murum 
jaci coepti sunt murusquc defensoribus nudatus est, 
testudine facta portas succedunt murumque subruunt. 
Quod tum facile fiebat. Nara quum tanta multitudb 
lapides ac tela conjicerent, in muro consistendi potestas 
erat nuUi. Quum finem oppugnandi nox fecisset, 
Iccius Remus, summa nobilitate et gratia iuter suos, 
qui tum oppido pra;erat, unus ex iis qui legati de pace 
ad Cajsarera venerant, nuncios ad eum mittit, nisi sub- 
sidium sibi subraittatur, sese diutius sustinere non 
posse. 

VII. Eo de media nocte Cfesar, iisdem ducibus usus, 
qui nuncii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagit- 
tarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit: 
quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium 
propugnandi accessit, et hostibus eadem de causa spes 
potiundi oppidi discessit. Itaque paullisper apud oppi- 
dum morati agrosque Remorum depopulati, omnibus 
vicis sedificiisque, quos adire poterant, incensis, ad 
castra Cajsaris omnibus copiis contenderunt, et ab 
millibus passuum minus II castra posuerunt, quse cas- 
tra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius 
millibus passuum VIII. in latitudinem patebant. 



DE BELLO GALLICO LIB. II. 35 

VIII. Csesar primo et propter raultituJinem hostium, 
et propter eximiam opinionem virtutis, prcelio superse- 
dere statuit; quotidie tamen equestribus prceliis, quid 
hostis virtute posset, et quid nostri auderent, [solieita- 
tionibus] periclitabatur. Ubi nostros non esse infa- 
riores iutellexit, loco pro castris ad aciem instruendam 
natura opportuno atque idoneo (quod is collis, ubi 
castra posita erant, pauUulam ex planitie editus, tantum 
adversus in latitudinem patebat, qunntum loci acies 
instructa occupare poterat, atquc ex utrdque parte 
lateris dejectus habebat, et frontem leniter fastigatus 
paullatim ad planitiem redibat,) ab utroque latero ejus 
coUis transversam fossam obduxit circiter passuum CD, 
et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta 
collocavit, ne, quum aciem instruxisset, liostes, quod 
tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes 
suos circumvenire possent. Hoc facto, duabus legioni- 
bus quas proxime conscripserat, in castris relictis, ut 
si qua opus esset, subsidio duci possent, reliquas sex 
legiones pro castris in acie constituit. Hostes item 
suas copias ex castris eductas instruxerant. 

IX. Palus erat non magna inter nostrum atque hos- 
tiura exercitum. Hanc si nostri transirent, hostes ex- 
spectabant: nostri autem, si ab illis initium transeundi 
fieret, ut impeditos aggrederentur parati in armis erant. 
Interim proslio equestri intev duas acies contendebatur. 
Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equi- 
tum prcelio nostris, Csesar suos in castra reduxit. 
Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam conten- 
derunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. 
Ibi vadisrepertis, partem suarum copiarum transducere 
conati sunt eo consilio, ut si possent castellura, cui prse- 
erat Q. Titurius legatus, expugnarent pontemque in- 
terscinderent; si minus potuissent, agros Remorum 
popularentur, qui magno nobis usui ad bellum geren- 
dum erant, comraeatuque nostros prohiberent. 

X. Ccesar certior factus ab Titurio, omnem equita- 
tum et levis armaturse Numidas, funditores sagittarios- 
que pontera transducit atque ad eos contendit. Acriter 
in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in 
fluniine aggressi, magnum eorum numerura occiderunt. 



36 C. JULII C^SARIS 

Per eorum corpora reliquos audacissime transire con- 
antes multitudine telorum repulerunt; primos, qui 
transierant, equitatu circumventos interfecerunt. Hos- 
tes ubi et de expugnando oppido et de flumine transe- 
undo spem se fefelHsse intellexerunt, neque nostros in 
locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt, 
atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio 
convocato constituerunt optimum esse, domum suam 
quemque reverti, et quorum in fines primum Romani 
exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique 
convenirent; ut potius in suis quam in alienis finibus 
decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uter- 
entur. Ad eam sententiam cum reliquis causis hsec 
quoque ratio eos deduxit, quod Divitiacum atque 
^duos finibus Bellovacorum appropinquare cogno- 
verant. His persuaderi, ut diutius morarentur neque 
suis auxilium ferrent, non poterat. 

XI. lui re constituta, secunda vigilia magno cum 
strepitu ac tumultu castris egressi, nuUo certo ordine 
neque imperio, quum sibi quisque primum itineris 
locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt, 
ut consimilis fugEB profectio videretur. Hac re statim 
Caesar per speculatores cognita, insidias veritus, quod 
qua de causa discederent, nondum perspexerat, exerci- 
tum equitatumque castris continuit. Prima luce, con- 
firmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui 
novissimum agmen moraretur, prsemisit. His Q. 
Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos prsefecit : 
T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi 
jussit. Hi novissimos adorti et multa millia passuum 
prosecuti, magnam multitudinem eorum fugientium con- 
ciderunt, quum ab extremo agmine, ad quos ventum 
erat, consisterent fortiterque impetum nostrorum mili- 
tum sustinerent; priores (quod abesse a periculo vider- 
entur, neque ulla necessitate neque imperio contineren- 
tur), exaudito clamore, perturbatis ordinibus, omnes in 
fuga sibi pra^sidium ponerent. Ita sine ullo periculo 
tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt, quan- 
tum fuit diei spatium : sub occasumque solis sequi 
destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, 
receperunt. 



DE BELLO GALLICO LIB. IL 37 

XII. Postridie ejus diei Ca^sar, prius quam se 
hostes ex pavore ac fuga reciperent, in fines Suessi- 
onum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit, et 
magno itinere confecto ad oppidum Noviodunum con- 
tendit. Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacu- 
um ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem 
fossffi murique altitudinem, paucis defendentibus, ex- 
pugnare non potuit. Casti"is munitis, vineas agere, 
quteque ad oppugnandum usui erant, comparare cffipit. 
Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in op- 
pidum proxima nocte convenit. Celeriter vineis ad 
oppidum actis, aggere jacto turribusque constitutis, 
magnitudine operum, quse neque viderant ante Galli 
neque audierant, et celeritate Romanorum permoti, 
legatos ad Ca^sarem dededitione mittunt; et petentibus 
Remis, ut conservarentur, impetrant. 

XIII. Ccesar, obsidibus acceptis prirais civitatis at- 
que ipsius Galbaj regis duobus filiis, armisque omnibus 
ex oppido traditis, in deditionem Suessiones accepit 
exercitumque in Bellovacos ducit. Qui quum se sua- 
que omnia in oppidum Bratuspantium contulissent, 
atque ab eo oppido Ccesar cum exercitu circiter millia 
passuum quinque abesset, omnes majores natu, ex op- 
pido egressi, manus ad CaBsarem tendere et voce signi- 
ficare cseperunt, sese in ejus fidem ac potestatem venire, 
neque contra populum Romanum armis contendere. 
Item quum ad oppidum accessisset castraque ibi pone- 
ret, pueri mulieresque ex muro passis manibus suo 
more pacem ab Romanis petierunt. 

XIV. Pro his Divitiacus (nam post discessum Belga- 
rum, dimissis -S^duorum copiis, ad eum reverterat) 
facit verba: Bellovacos omni tempore in fide atque 
amicitia civitatis JEducC fuisse; impulsos ab suis princi- 
pibus, qui dicerent, ^duos a Coesare in servitutem 
redactos omnes indignitates contumeliasque perferre, 
et ab -ZEduis defecisse et populo Romano bellum intul- 
isse. Qui hujus consilii principes fuissent, quod intel- 
ligerent, quantam calamitatem civitati intulissent, in 
Britanniam profugisse. Petere non solum Bellovacos, 
sed etiam pro his iEduos, ut sua clementia ac mansue- 
tudine in eos utatur. Quod si fecerit, jEduorum auc- 



38 C. JULII CiESARIS 

toritatern apud omnes Belgas araplificatururri : quoruin 
auxiliis atqae opibus, si qua bella incideriut, sustentare 
consuerint. 

XV. Csesar honoris Divitiaci atque -32duorum causa 
sese eos in fidem recepturuni et conservaturuui dixit: 
sed quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate 
atque bominum multitudine preestabat, DC obsidea 
poposcit. His traditis omnibusque armis ex oppido 
coliatis, ab eo loco in fines Ambiauorum pervenit, qui 
se suaque omnia sine mora dediderunt. Eorum fines 
Nervii attingebant: quoruni de uatura moribusque 
Csesar quum quffireret, sic reperiebat: Nullum aditum 
esse ad eos mercatoribus: nihil pati vini reliquarumque 
rerum ad luxuriam pertineutium inferri: quodiisrebus 
relanguescere animos eorum et remitti virtutem existi- 
marent; esse homines feros magnfeque virtutis: incre- 
pitare atque incusare reHquos Belgas, qui se populo 
Romano dedidissent patriamque vii-tutem projecissent: 
confirmare, sese neque legatos missuros, neque ullam 
conditionem pacis accepturos. 

XVI. Quum per eorum fines triduum iter fecisset, 
inveniebat ex captivis, Sabim flumen ab castris suis 
non amplius millia passuum decem abesse: trans id 
flumen omnes Nervios consedisse adventumque ibi 
Romanorum exspectare, una cum Atrebatibus et Vero- 
manduis, finitimis suis: (nam his utrisque persuaseranfc, 
ut eandem belli fortunam experirentur :) exspectari 
etiam ab his Aduatucorum copias atque esse in itinere: 
mulieres quique per ajtatem ad pugnam inutiles vide- 
rentur, in eum locum conjecisse, quo propter paludes 
exercitui aditus non esset. 

XVII. His i-ebus cognitis, exploratores centurio- 
nesque praemittit, qui locura idoneum castris deligant. 
Quumque ex dedititiis Belgis rehquisque Gallis com- 
plures, Ccesarem secuti, una iter facerent, quidam ex 
his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum 
consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte 
ad Nervios perveuerunt atque iis demonstrarunt, inter 
singulas legiones impedimentorum magnum numerum 
intercedere, neque esse quidquam negotii, quura prima 
legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum 



DE BELLO GALLICO LIB. II. S9 

spatiutn abessent, lianc sub sarcinis adoriri: qua pulsS. 
impedimentisque direptis, futurum, ut reliquaj contra 
consistere non auderent. Adjuvabat etiam eorumcon- 
siiiuni, qui rem deferebant, quod Nervii antiquitus, 
quum equitatu niliil possent (neque enim ad hoc tem- 
pus ei rei student, sed quidquid possunt, pedestribus 
valent copiis), quo facilius finitimorum equitatum, si 
praedandi causa ad eos venisset, impedirent, teneris 
arboribus incisis atque inflexis crebris in latitudinem 
ramis enatis, et rubis sentibusque interjectis efFecerant, 
ut instar muri hfe sepes munimenta praeberent; quo 
non modo intrari, sed ne perspici quidem posset. His 
rsbus quum iter agminis nostri impediretur, non omit- 
tendum sibi consilium Nervii existimaverunt. 

XVIII. Loci natui-a erat hffic, quem locum nostri 
castris delegerant. Collis, ab summo aequaliter declivis 
ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. 
Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur, adver- 
sus huic et contrarius, passus circiter ducentos, infima 
apertus, ab superiore parte silvestris, ut non facile 
introrsus perspici posset. Intra eas silvas hostes in 
occulto sese continebant: in aperto loco secundum 
flumen paucas stationesequitum videbantur. Fiuminis 
erat altitudo pedum circiter trium. 

XIX. Csesar, equitatu prsemisso, subsequebatur ora- 
nibus copiis: sed ratio ordoque agminis aliter se habe- 
bat, ac Belgaj ad Nervios detulerant. Nam quod ad 
hostes appropinquabat, consuetudine sua Cajsar sex 
legiones expeditas ducebat: post eas totius exercitus 
impedimenta collocarat: inde duae legiones, quse prox- 
ime couscriptae erant, totum agmen claudebant prsesi- 
dioque impedimentis erant. Equites nostri, cum fun- 
ditoi'ibus sagittariisque flumentransgressi, cum hostium 
equitatu prcelium commiserunt. Quum se illi identi- 
dem in silvas ad suos reciperent, ac rui'sus ex silva in 
nostros impetum facerent, neque nostri longius quam 
quem ad finem porrecta loca aperta pertinebant, ceden- 
tes insequi auderent, intei"im legiones sex, quaj primae 
venerant, opere diraenso, castra munire ca^perunt. 
Ubi prima irapedimenta nostri exercitiis ab his, qui in 
silvis abditi latebant, vita sunt (quod tempus inter eos 



40 C. JULII C.ESARIS 

committendi pvselii convenerat), ita ut intra silvas 
aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirma- 
verant, subito omnibus copiis provolaverunt impetum- 
que in nostros equites fecerunt. His facile pulsis ac 
proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decur- 
i'erunt, ut psene urio tempore et ad silvas et in flumine 
et jam in manibus nostris hostes viderentur. Eadem 
autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque 
eos, qui ia opere occupati erant, contenderunt. 

XX. Coesari orania uno tempore erant agenda: vex- 
illum proponendum, quod erat insigne, quum ad arma 
concurri oporteret: signum tuba dandum: ab opere 
revocandi milites: qui paullo longius aggeris petendi 
causa processerant, arcessendi: acies instruenda, milites 
cohoriandi, signum dandum: quarum rerum magnam 
partera temporis brevitas, et successus et incursus hos- 
tium impediebat. His dilficultatibus duce res erant 
subsidio, scientia atque usus militum, quod superioribus 
prseliis exercitati, quid fieri oporteret, non minus com- 
mode ipsi sibi praiscribere quam ab aliis doceri pote- 
rant; et quod ab opere singulisque legionibus singulos 
legatos Ca;sar discedere, nisi munitis castris, vetuerat. 
Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium nihil 
jam Ca^saris imperium spectabant, sed per se quse vide- 
bantur administrabant. 

XXL Csesarj necessariis rebus imperatis, ad cohor 
tandos milites, quam in partem fors obtulit, decurrit, 
et ad lcgionem decimam devenit. Milites non longiore 
oratione cohortatus, quam uti sua? pristina? virtutis 
memoriam retinerent, neu perturbarentur animo hosti- 
nmque impetum fortiter sustinerent, quod non longius 
hostes aberant, quam quo telum adjici posset, prailii 
committendi signum dedit. Atque in alteram partem 
item coliortandi causa profectus, pugnantibus occurrit. 
Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus 
ad dimicandum animus, ut non modo ad insignia ac- 
commodanda, sed etiam ad galeas inducendas scutisque 
tegimenta detrahenda tempus defuerit. Quam quisque 
in partem ab opere casu devenit, quseque prima signa 
conspexit, ad hsec constifit, ne in quserendis suis pug- 
nandi terapus diraitteret. 



DE BELLO GALLICO LIB. IL 41 

XXII. Instructo exercitn, magls ut loci natura de- 
jeetusque collis et necessitas temporis, quam ut rei 
militaris ratio atque ordo postulabat, quum diversis 
locis legiones, alia^ alia in parte, hostibus resisterent, 
sepibusque densissirais, ut ante demonstravimus, inter- 
jectis prospectus impediretur: neque certa subsidia, 
collocari, neque quid in quaque parte opus esset pro- 
videri, neque ab uno omnia imperia administrari pote- 
rant. Itaquein tanta i-erum iniquitate fortunir; quoque 
eventus varii sequebantur. 

XXIII. Legionis nonae etdecimrc milites, ut sinistra 
parte acie constiterant, pilis emissis, cursu ac lassitu- 
dine exanimatos vuineribusque confectos Atrebates, 
nam his ea pars obvenerat, celeriter ex loco superiore 
in flumen compulerunt, et transire conantes insecuti 
gladiis rnagnam partem eorum impeditam interfecerunt. 
Ipsi transire flumen non dubitaverunt, et in locura 
iniquura progressi, rursus regressos ac resistentes lios- 
tes redintegrato prcelio in fugam dederunt. Itera alia 
in parte diversE duae legiones, undecima et octava, 
profligatis Veromanduis, quibuscum erant congressi, 
ex loco supenore iu ipsis fluminis ripis proeliabantur. 
At tum totis fere a fronte et ab sinistra parte nudatis 
castris, quum in dextro cornu legio duodecima et non 
magno ab ea, intervallo septima constitisset, omues 
Nervii confertissimo agmine, duce Boduognato, qui 
summara imperii tenebat, ad eum locum contenderunt: 
quorum pars aperto latere legiones circumvenire, pars 
summum locum castrorum petere ccepit. 

XXIV. Eodem terapore eqnites nostri levisque ar- 
maturo3 pedites, qui eum iis una fuerant, quos primo 
hostium impetu pulsos dixeram, quum se in castra 
reciperent, adversis hostibus occurrebant, ac rursus 
aliam in partem fugara petebant: et calones, qui ab 
decumana porta ac summojugo collis nostros victores 
flumen transisse conspexerant, preedandi causa egressi, 
quum respexissent et hostes in nostris castris versari 
vidissent, prajcipites fugte sese mandabant. Simul 
eorum, qui cum impedimentis veniebant, clamor fre- 
raitusque oriebatur, aliique aliam in partem perterriti 
ferebantur. Quibus omnibus rebiis permoti equites 

D 



42 C. JULII CiESARIS 

Treviri, quorum inter Gallos virtutis opinio est srngu- 
laris, qui jiuxilii causa ab civitate missi ad Csesarem 
venerant, quum multitucline liostium castra nos;ra 
compleri, logiones premi et pa?ne circumventas teneri, 
caloues, equites, funditores, Numidas, diversos dissipa- 
tosque in oranes partes fugei'e vidissent, desperatis 
nostiis rebus, domum contenderunt: Romanos pulsos 
superatosque, castris impedimentisque eorum hostes 
potitos, civitati renunciaverunt. 

XXV. Ca^sar, ab decima; legionis cohortatione ad 
dextrum cornu profeetus, ubi suos urgeri signisque in 
unum locum collatis duodecimas legionis coniertos 
milites sibi ipsos ad pugna.m esse irapedimentoj quarti» 
coliortis omr.ibus centurionibus occisis, signiferoquo 
interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omni- 
bus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis, 
in liis primopilo, P. Sextio Baculo, fortissimo viro, 
multis gravibusque vuhieribus confeeto, ut jam se 
sustinere non posset; reliquos esse tardiores; et non- 
nullos Jib novissimis desertos proelio excedere ac tela 
vitare; laostes neque a fronte ex inferiore loco subeun- 
tes intermittere, et ab utroque hitere instare, et rem 
esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidiam, quod 
submitti posset: i?cuto ab novissimis uni miUti detracto> 
quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem pro- 
cessit, centurionibusque nominatim appellatis, reliquos 
cohortatus mihtes, signa inferre et manipulos laxare 
jussit, quo facilius gladiis uti possent. Cujus adventu 
spe illata militibus ac redintegrato animo, quum pro se 
quisque in conspectu iraperatoris et jam in extremis 
suis rebus operam navare cuperet, paullum hostium 
impetus tardatus est, 

XXVI. Cresar, quum septimam legionem, quiejuxta 
constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos luili- 
tum monuit, ut paullatim sese legiones conjungerent 
et conversa signa in hostes inferrent. Quo facto, 
quum alius alii subsidium ferrent, neque timerent, ne 
aversi ab hoste circumveuirentur, audacius resistere ac 
fortius pugnare coeperunt. Interim milites legionum 
duarum, quse in novissimo agmine prajsidio impedi- 
mentis iuerant, pnTelio nunciato, cursn incitato in sum- 



DE BELLO GALLICO LIB. 11. 43 

mo coUe ab liostibus conspiciebantnr. Et T. Labienus, 
castris boetiuDL) potitus et ex loco superiore, qua3 res in 
nostris castris gererentur, conspicatus, decimam leg- 
ionem subsidio nostrismisit. Qui quum ex equitum et 
calonum fuga quo in loco res esset quantoque in peri- 
culo et castra et legiones et imperator versaretur, cog- 
novissent, nibil ad celeritatem sibi reliqui lecerunt. 

XXVII. Ilorum adventu tanta rerum commutatio 
est facta, ut nostri, etiam qui vulneribus confecti prc- 
cubuissent, scutis innixi, proclium redintegrarent; tum 
calones, perterritos hostes conspicati, etiam inermes 
arraatis occurrerent; equites vero, ut turpitudinem 
fugai virtute delerent, omnibus in locis pugna^ se leg- 
ionariis militibus praiferrent. At hostes etiam in ex- 
trema spe salutis tantam virtutem prffistiterunt, ut, 
quum primi eorum cecidisseiit, proximi jacentibus 
insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent; his 
dejectis et coacervatis cadaveribus, qui superessent, ut 
ex tumulo tela in nostros conjicerent et pila intei'cepta 
remitterent: ut non nequidquam tanto3 virtutis liomines 
judicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, 
adscendere altissimasripas, subire iniquissimum locum: 
quaj facilia ex ditficillimis animi magnitudo redegerat. 

XXVIII. IIoc praslio facto et prope ad internecio- 
nem gente ac nominem Nerviorum redacto, majores 
natu, quos una cum pueris mulieribusque in ffistuaria 
ac paludes collectos dixeramus, hac pugna nunciata 
quum victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum ar- 
bitrarentur, omnium qui supererant consensu legatos ad 
CfBsarem raiserunt seque ei dediderunt, et in commemo- 
randa civitatis calamitate ex DG ad III senatores ex 
hominum milHbus LX vix ad D, qui arraa ferre pos- 
sent, sese redactos esse dixerunt. Quos Ca^sar, ut in 
niisei'os ac supplices usus misericordia videretur, dili- 
gentissime conservavit suisque fmibus atque oppidis uti 
jussit. et finitimis imperavit, ut ab injuria et maleficio 
se suosque prohiberent. 

XXIX. Aduatuci, de quibus supra scripsimus, quum 
omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna 
nunciata ex itinere domum reverterunt ; cunctis oppi- 
dis castellisque desertis, sua omnia in unum oppidum, 



44 C. JULII C.ESARIS 

egregie natura munitum contulerunt. Quod quum ex 
omnibusin circuitu partibus altissimas rupes despectus- 
que haberet, una ex parte leniter acclivis aditus, in la- 
titudinemnon amplius CC pedum, relinquebatur ; quem 
locum duplici altissimo muro munierant : tum magni 
ponderis saxa et prieacutas trabes in muro coUocarant. 
Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati ; qui quura 
iter in provinciam nostram atque Italiam facerent, iis 
impedimentis, qufe secum agere ac portare non poterant, 
citra fluraen Rhenum depositis, custodise ex suis ac 
pri3esidio sex millia hominum una reliquerunt. Hi post 
eorura obitum multos annos a finitimis exagitati, quum 
alias bellum inferrent, alias illatum defenderent, con- 
sensu eorum omnium pace facta, hunc sibi domicilio 
locum delegerunt. 

XXX. Ac primo adventu exercitiis nostri crebras 
ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cuni 
nostris contendebant ; postea vallo pedum XII, in cir- 
cuitu XV. millium, crebrisque castellis circumrauniti, 
oppido sese continebant. Ubi vineis actis, aggere ex- 
structo, turi'ira procul constitui viderunt, primum irri- 
dere ex muro atque increpitare vocibus, quo tanta ma- 
chinatio ab tanto spatio institueretur ? quibusnam ma- 
nibus aut quibus viribus, prcesertim homines tantulaj 
staturaj (nam plerumque homiuibus GalUs pra3 magni- 
tudine coi porum suorum brevitas nostra contemtui est) 
tanti oneris turrim in muros sese coUocare confiderent ? 

XXXI. Ubi vero moveri et appropinquare moenibus 
viderunt, nova atque inusitata specie commoti, legatos 
ad Coesarem de pace miserunt, qui ad Iiunc modum lo- 
cuti ; non se existimare, Romanos sine ope divina bel- 
lum gerere, qui tantcB altitudinis machinationes tanta 
celeritate promovere et ex propinquitate pugnare pos- 
sent : se suaque omnia eorum potestati permittere dixe- 
runt. Unum petere ac deprecari : si forte, pro sua 
clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, 
statuisset Aduatucos esse conservandos, ne se armis 
despoliaret ; sibi omnes fere fmitimos esse inimicos ao 
suce virtuti invidere ; a quibus se defendere, traditis 
armis, non possent. Sibi prasstare, si in eum casum 
deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati, 



DE BELLO GALLICO LIB. IL 45 

quam ab liis per cruciatum interfici, inter quos domi- 
nari consuessent. 

XXXII. Ad hajc Cfesar respondit : se magis con- 
suetudine sua quam merito eorum civitatem conserva- 
turum, si prius quam aries murum attigisset, se dedi- 
dissent : sed deditionis nullam esse conditionem, nisi 
armis traditis : se id, quod in Nerviis fr(is.^et, facturum 
finitimisque imperaturum, ne quam dedititiispopuli Ro- 
mani injuriam inferrent. Re nunciata ad suos, qua^ 
iraperarentur, facere dixerunt. Armorum magnamul- 
titudine de muro in fossam, qua3 ei'at ante oppidum 
jacta, sic ut prope summam muri aggerisque altitudi- 
nem acervi armorum ada;quarent, et tamen circiter 
parte tertia ut postea perspectum est, celata, atque in 
oppido retenta, portis patefactis, eo die pace sunt usi. 

XXXIII. Sub vesperum Ca^sar portas claudi mili- 
tesque ex oppido exire jussit, ne quam noctu cppidani 
ab militibus injuriam acciperent. Illi ante inito, ut 
intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros 
praisidia deducturos, aut denique indiligentius serva- 
turos crediderant, pai'tim cum liis quai retinuerant et 
celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut 
viminibus intextis, qua3 subito, ut temporis exiguitas 
postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua mi- 
nime arduus ad nostras munitiones adscensus videbatur, 
omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt. 
Celeriter, ut ante Ca^sar imperarat, ignibus significa- 
tione facta, ex proximis castellis eo concursum est, 
pugnatumque ab hostibus ita acriter, ut a viris fortibus 
in extrema spe salutis, iniquo loco, contra eos, qui ex 
vallo turribusque tela jacerent, pugnari debuit, quum 
in una virtute oranis spes salutis consisteret. Occisis 
adhominum millibus quatuor, reliqui in oppidum rejecti 
sunt. Postridie ejus diei, refractis portis quum jam 
defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, 
sectionem ejus oppidi universam Ca^sar vendidit. Ab 
his, qui emerant, capitum numerus ad eum relatus est 
millium LIII. 

XXXIV. Eodem tempore a P. Crasso, quem cum 
legione una miserat ad Venetos, Unelios, Osisraios, 
Curiosolitas, Sesuvios Aulercos, Rhedones, qua? sunt 



46 C. JULII C^SARIS 

maritimse civitates Oceanumque nttingunt, certior fac- 
tus est, omnes eas civitates in ditionem potestatemque 
populi Romani esse redactas. 

XXXV. His rebus gestis omni Gallia pacata, tanta 
hujus belli ad barbaros opinio perlata est, uti ab bis 
nationibus, quas trans Rhenum incolerent, mitterentur 
legati ad CfBsarem, qufe se obsides daturas, imperata 
facturas poUicerentur: quas legationes Csesar, quod in 
Italiam Iliyricumque properabat, inita proxima a^state 
ad se reverti jussit. Ipse in Carnutes, Andes, Turon- 
esque, qua? civitates propinqufe his locis erant, ubi 
bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis, in 
Italiam profectus est, ob easque res ex literis CiEsaris 
dies XV supplicatio decreta est, quod ante id tempus 
accidit nuUi. 



LIBER TERTIUS. 

Hiherna Seivii Galbce in Veragris et Nanhiatihus 
cap. l. Motus Gallorum 2. Periculum Romaiice 
legionis. Victoria. Iterin Provinciam 3-6. JVovum 
hellum in Armorica auctorihus lenetis conjlatum. Ap- 
paratus ad id hellum 7 — 11. Situs Vetietorum et 
armatura chissis 12, 13. Pradium navale, clades 

Venetorum 14 — 16. Iter Q. Tituriiiri UneUos. Cas- 
tra 17. Unelli ratione et consilio superati 18, 19. 

Soliates a P. Crasso victi. Soldurii 20 — 22. Deditio 
waximce partis Aquitanicc 23 — 27. Iter Cccsaris ad 
Morinos et JMenapios. Receptus Morinorum in silvas. 
Impetus in Roniciiws 28. Consilia Ccesaris tcmpesta- 
tihus iinpedita. Iliberna 29. 

QuuM in Ttaliam proficisceretur Cajsar, Servium Gal- 
bam cum legioneduodecima ct parte equitatus in Nan- 
tuates, Veragros, Sedunosque misit, qui ab finibus 
AUobrogum et lacu Lemanno et fiuraine Rliodano ad 
summas Alpes pertinent. Causa mittendi fuit, quod 
iter per Alpes, quomagnocum periculoraagnisque cum 
portoriis mercatorcs ire consuerant, patcfieri volebat. 



DE BELLO GALLICO LIB. IIL 47 

lluic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in eis locis 
legionem hiemandi causa collocaret. Galba, secundis 
aliquot proeliis factis castellisque compluribus eorum 
expugnatis, missis ad eum undique legatis, obsidibusque 
datis et [jace facta, constituit coliortes duas in Nantua- 
tibus coUocare, et ipse cum reliquis ejus legionis cohor- 
tibus in vico Veragroi-um, qui appellatur Octodurus, 
hiemare: qui vicus, positus in valle, non magna adjecta 
planicie, altissirais montibus undique continetur. Quum 
hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem 
ejus vici Gallis concessit, alteram, vacuam ab illis relic- 
tam, cohortibus ad hiemandum attribuit. Eum locum 
vallo fossaque munivit. 

II. Quum dies hibernorum coraplures transissent, 
frumentumque eo comporturi jussisset, subito per ex- 
ploratores certior factusest,exea parte vici,quam Gallis 
concesserat, omnes noctu discessisse, montesque. qui 
impenderent, a maxima multitudine Sedunorum et 
Veragrorum teneri. Id aliquot de causis acciderat, ut 
subito Galli belli renovandi legionisque opprimendte 
consilium caperent: primum, quod legionem, neque eam 
plenissimam, detractis cohortibus duabus et comphiri- 
bus singillatim, qui comraeatus petendi causa miss-i 
erant, absentibus, propter paucitatem despiciebant: tum 
etiam, quod propter iniquitatem loci, quura ipsi ex 
montibus in vallem decurrerent et tela conjicerent, ne 
primum quidem posse impetum suura sustineri existi- 
mabant. Accedebat, quod suos ab se liberos abstractos 
obsidum nomine dolebaat: et Romanos non sohjm iti- 
nerum causa sed etiam perpelua? possessionis, culmina 
Alpium occupare conari et ea loca finitira£e provincice 
adjungere, sibi persuasum habebant. 

III. His nunciis acceptis, Galba, quum ueque opus 
hibernorummunitionesque plene essent perfecta?, neciue 
de frumento reliquoque commeatu satis esset provisum, 
quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de 
bcllo timendum existimaverat, consiiio celeriter convo- 
cato, sententias exquirere ccepit. Quo in consilio, quum 
tantum repentini periculi prteter opinionem accidisset, 
ac jam omniafere superiora loca multitudine armatorum 
completa conspicerentur, neqne subsidio veniri, neque 



48 C. JULII C^SARIS 

comraeatus supportari interclusis itineribus possent, 
prope jam desperata salute, nonnuUai bujusmodi sen- 
tentiaj dicebantur, ut impedimentis relictis, eruptione 
facta, iisdem itineribus quibus eo pervenissent, ad salu- 
tem contenderent. INIajori tamen parti placuit, hoc 
reservato ad exlremum consilio, interim rei eventum 
cxperiri, et castra defendere. 

IV. Brevi spatio interjecto, vix ut his rebus, quas 
constituissent, coUocandis atque administrandis tempus 
daretur, hostes ex omnibus partibus, signo dato, decur- 
rere, lapides ga^saque in vallum conjicere: nostri primo 
integris viribus fortiter repugnare, neque uUum frustra 
telum ex loco superiore mittere: ut qua^que pars castro- 
rum nudata defensoribus prerai videbatur, eo occurrere 
et auxilium ferre: sed hoc superari, quod diuturnitate 
pugnaa hostes defessi proalio excedebant, alii integris 
viribus succedebant: quarum rerum a nostris propter 
paucitatem fieri nihil poterat, ac noa modo defesso es 
pugna excedendi, sed ne saucio quidem ejus loci, 
ubi constiterat, relinquendi ac sui i"ecipiendi facultas 
dabatur. 

V. Quum jam araplius horis sex continenter pugna- 
retur, ac non solum vii'es, sed etiam tela nosti'is defi- 
cerent atque hostes acrius instarent, languidioribusque 
nostris vallum scindere et fossas complere coepissent, 
resque esset jam ad extremura perducta casum, P, 
Sextius Bacuhis, primipili centurio, quem Nervico 
prcelio compkiribus confectum vulueribus diximus, ct 
item C. Volusenus, tribunus mihtum, vir et consilii 
magni et virtutis, ad Galbam accurrunt, atque unam 
esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum 
auxilium expei'irentur. Itaque convocatis centurioni- 
bus, celeriter milites certiores facit, paullisper intermit- 
terent proeh'um, ac tantummodo tela missa exciperent 
seque ex labore reficerent: post dato signo ex castris 
erumperent atque omnem spem salutis in virtute 
ponerent. 

VI. Quod j ussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis 
eruptione facta neque cognoscendi, quid fieret, neque 
sui coUigendi hostibus facultatem relinquunt. Ita 
commutata fortuna, eos, qui in spem potiundorum cas- 



DE BELLO GALLICO LIB. III. 49 

trorum venerant, undique circuinventos interficiunt, et 
ex hominuni millibus amplius triginta, quem numerum 
barbarorura ad castra venisse constabat, plus tertia 
parte interfecta, reliquos perterritos in fugam conjiciunt, 
ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. 
Sic omnium hostium copiis fusis armisque exutis, se in 
castra munitionesque suas recipiunt. Quo proslio facto, 
quod saspius fortunam tentare Galba nolebat atque alio 
sese in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occur- 
risse rebus viderat, maxime frumenti commeatiisque 
anopia permotus, postero die omnibusejus vici a^dificiis 
incensis, in provinciara reverti contendit; ac nuUo hoste 
prohibente, aut iter demorante, incolumem legionem in 
Nantuates, inde in AUobrogas perduxit ibique hiemavit. 

VII. His rebus gestis, quum omnibus de causis 
C£e.«ar pacatara Galliam existimaret, superatis Belgis, 
■expulsis Germanis, victis in Alpibus Sedunis, atque ita 
inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas 
quoque nationes adire et regiones cognoscere volebat, 
subitum bellum in Gallia coortum est. Ejus belli hiBC 
fuit causa. P. Crassus adolescens cum legione septim^ 
proximus mare Oceanum in Andibus hiemarat. Is, 
quod in his locis inopia frumenti erat, prtefectos tribu- 
nosque militum complures in finitimas civitates fru- 
menti commeatusque petendi causa dimisit: quo in 
numero erat T. Terrasidius, missus in Unellos, M. 
Trebius Gallus in Curiosolitas, Q. Yelanius cum T. 
Silio in Venetos. 

VIII. Hujus civitatis est longe amplissima auctori- 
tas omnis or<B maritimte regionum earum, quod et naves 
habent Veneti plurimas, quibus in Britanniara navigare 
consuerunt, et scientia atque usu nauticarum rerumre- 
liquos antecedunt, et in magno impetu raaris atque 
aperto, paucis portibus interjectis, quos tenent ipsi, 
omnes fere, qui eo mari uti consuerunt, habent vecti- 
gales. Ab iis fuit initiura retinendi Silii atque Velanii, 
quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, 
recuperaturos existiraabant. Horura auctoritate tinitimi 
adducti (ut sunt Gallorum subita et repentina consib'a) 
eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent, et 
celeriter missis legatis per suos principes inter se conju- 



5'0 C. JULII C^SARIS 

rant, nihil nisi communi consilio acturos eunclemqtfe' 
omnisfortuno3 exitum esse laturos: reliquasque civitates 
sollicitant, ut in ea, libertate, quam a majoribus acce- 
perant, permanere quam Romanorum servitutem per- 
ferre mallent. Omni ora maritima celeriter atl suam^ 
sententiam perducta, communem legationem ad P. 
Crassum mittunt: si velit suos reeipere, obsides sibr 
remittat. 

IX. Quibus de rebus Ca;sar ab Crasso certior factus, 
quofl ipse aberat longius, naves interim longas a^dificari 
in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges ex 
provincia institui, nautas gubernatoresque comparari 
jubet. Ilis rebus celeriter administratis, ipse quum 
primum per anni tempus potuit, ad exercitum conten- 
dit, Veneti reliqua^que item civitates, cognito Ceesaris 
adventu, simul quod quantum in se facinusadmisissent, 
intelligebaui;, (legatoS; quod noraen apud omnesnationes 
sancium inviolatumque semper fuisset, retentos ab se 
etin vincula conjectos) pro magnitudine periculi bellum 
parare et maxime ea, qua^ ad usum navium pertinent, 
providere instituunt ; hoc majore spe, quod multum 
natura loci confidebant. Pedestria esse itinera concisa 
aistuariis, navigationem inipeditam propter inscientiam 
locorum paucitatemque portuum sciebant: neque nos- 
tros exercitus propter frumenti inopiam diutius apud 
se morari posse confidebant: ac jara ut omnia contra 
opinionem acciderent,taraen se plurimum navibus posse; 
Ivnuianos neque uHam facultatem habere navium, neque 
eorum locorura, ubi bellum gesturi essent, vada, portus 
insulasque novisse: ac longe aham esse navigationem 
in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo 
Oceano perspiciebant. His initis consiliis, oppida mu- 
niunt, frumenta ex agi'is in oppida comportant, naves 
in Venetiam, ubi Ca?sarem primum bellum gesturum 
constabat, quam plurimas possunt, cogunt. Sociossibi 
ad id belUim Osismios, Lexovios, Nannetes, Ambiliatos, 
Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt: auxilia ex 
Britannia, quascontra eas regiones posita est, arcessunt. 

X. Erant hx difficultates belli gerendi, quas supra 
ostendimus; sed multa Cti^sarem tamen ad id bellum 
incitabant: injuriae retentorum equitum Romanorum; 



DE BELLO GALLICO LIB. IIL 51 

rebellio facta post deditioncm; dcfectio datis obsidibus; 
tot civitatum conjuratio; in prirais, ne huc parte negle- 
cta reliquie nationes idem sibi licere arbitrarentur. Ita- 
que quura intelligeret omnes fere Gallos novis rebu3 
studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, 
omnes autem homines natura libertati studere et con- 
ditiouem servitutis odisse, prius quam plures civitates 
conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum 
exercitum putavit. 

XI. Itaque T. Labienum legatura in Treviros, qui 
proximi Rheno flumini sunt, cura equitatu mittit. 
Huic mandat, Remos reliquosque Belgas adeat atque in 
oflicio contineat, Germanosque, qui auxilio a Belgis ar- 
cessiti dicebantur, si per vim navibus flumen transire 
conentur, prohibeat. P. Crassum cum cohortibus legio- 
nariis duodecim et magno numero equitatus in Aquita- 
niam proficisci jubet, ne ex his nationibus auxilia in 
Galliam mittantur ac tantaj nationes coujungautur. Q. 
Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in 
Unellos, Curiosolitas, Lexoviosque mittit, qui eam 
manum distinendam curet. D. Brutum ad;.lescentem 
classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et San- 
tonis reliquisque pacatis regionibus convenire jusserat, 
praeficit, et quum primum possit, in Venetos proficisci 
jubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit. 

XII. Erant ejusmodi fere situs oppidorum, ut posita 
in extremis lingulis promontoriisque, neque pedibus 
aditum haberent, quum ex alto se ajstus incitavisset, 
quod bis accidit semper horarum XII spatio, neque 
navibus, quod rursus minuente restu, naves in vadis 
adflictarentur. Ita utraque re oppidorum oppugnatio 
impediebatur; ac si quando magnitudine opei'is forte 
superati, extruso mari aggere ac molibus, atque his 
ferme oppidi mcenibus adajquatis, suis fortunis desperare 
cceperant, magno numero navium appulso, cujus rei 
suramara facultatem habebant, sua deportabant omnia 
seque in proxima oppida recipiebant. Ibi se rursus 
iisdem opportunitatibus loci defeudebant. Ha^c eo 
facilius magnam partem a^statis faciebant, quod nostrze 
naves tempestatibus detinebantur, summaque eratvasto 
atque aperto mari, magnis a3stibus, raris ac prope nullis 
portibus, difiicultas navigandi. 



52 C. JULII C^SARIS 

XIII Namque ipsorum naves ad huncmodura factas 
arraat£eque erant. Carinag aliquanto planiores, quam 
nostrarum navium, quo f;icilius vada ac decessum cestus 
excipere possent : proraa admodura erectce atque item 
puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque ac- 
comodatfe; naves totse factoeex robore, ad quamvis vim et 
contumeliam perferendam ; transtra pedalibus in latitu- 
dinem trabibus coufixa clavis ferreis, digiti poUicis 
crassitudine ; ancorce, pro funibus, ferreis catenis re- 
vinctse ; pelles pro velis, alutseque tenuiter confect^, 
sive propter lini inopiam atque ejus usus inscientiam, 
sive eo, quod est magis verisimils, quod tantas tempes- 
tates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri, ac 
tanta onera navium regi velis non satis commode arbi- 
trabantur. Cum his navibus nostrae classi ejusmodi 
congressus erat, ut una celeritate et pulsu remorum 
prfestaret, reliqua, pro loci natura, pro vi tempestatum, 
illis essent aptiora et accomodatiora ; neque enim his 
nostrgerostro nocere poterant; tantain eis erat firmitudo: 
neque propter altitudinera facile telum adjiciebatur, et 
eadem de causa minus comraode copulis contineban- 
tur. Accedebat ut, quum saevire ventus coepisset et 
se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius, et 
in vadis consisterent tutius, et ab aestu derelictas, nihil 
saxa et cautes tiinerent : quarum rerum oranium nos- 
tris navibus casus erant extimescendi. 

XIV. Compluribus expugnatis oppidis, Coesar ubi 
intellexit, frustra tantum laborem sumi, neque hostium 
fugam captis oppidis reprimi, neque his noceri posse, 
statuit exspectandam classera. Quae ubi convenit ac 
primura ab hostibus visa est : circiter CCXX naves 
eorum paratissimae atque orani genere armorum orna- 
tissimae, profectasex portunostris adversaeconstiterunt ; 
neque satis Bruto, qui classi pr^erat, vel tribunis mil- 
itum centurionibusque, quibus singulas naves erant at- 
tributiB, constabat, quid agerent aut quara rationera 
pugnse insisterent. Rostro enim noceri non posse cog- 
noverant ; turribus autem excitatis, tamen has altitudo 
puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex in- 
feriore loco satis commode tela adjiiei possent, et missa 
ab Gallis gravius acciderent. Una erat magno usui 



DE BELLO GALLICO LIB. III. 53 

res prfcparata a nostris, falces prceaciitfe, insertai affix- 
jeque longuriis, non absimili fornia muralium falcium. 
His quum funes, qui antennas ad malos destinabant, 
compreliensi ad luctique erant, uavigio rerais incitato 
pr£erurapebantur, Quibus abscissis, antenna^ neces- 
sario concidebant, ut, quum omnis Gallicis navibus spes 
iu velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis 
usus navium uuo tempore eriperetur. Reliquum erat 
certamen positum in virtute, qua nostri milites facile 
superabant, atque eo magis, quod in conspectu Cajsaris 
atque oranis exercitus res gerebatur, ut nuUum pauUo 
fortius factum latere posset ; omnes enim coUes ac loca 
superiora, unde erat propinquus despectus in mare, ab 
exercitu tenebantur. 

XV. Dejectis, ut diximus, antennis, quum singulas 
bin£B ac ternaj naves circumsteterant, milites sumraa 
vi transcendere in hostium naves contendebant. Quod 
postquam barbari fieri animadverterunt expugnatis 
compluribus navibus quum ei rei nuUum reperiretur 
auxilium, fuga saUitem petere contenderunt ; ac jam 
conversis in eam partem navibus, quo ventus ferebat, 
tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit, ut se ex 
loeo movere non possent. Quse quidem res ad negoti- 
um conficiendum maxime fuit opportuna ; nam singulas 
nostri consectati expugnaverunt, ut perpauciB ex omni 
numero, noctis interventu, ad terram pervenerint, quum 
ab hora fere quarta usque ad solis occasum pugnaretur. 

XVI Quo praelio bellum Venetorum totiusque orae 
maritimaas confectum est. Nam, quum omnis juventus, 
omnes etiam gravioris astatis, in quibus aliquid consilii 
aut dignitatis fuit, eo convenerant, tum navium quod 
ubique fuerat, in unum locum coegerant ; quibus amis- 
sis, reliqui neque quo se recipei'ent, neque quemdmo- 
dum oppida defenderent, habebant. Itaque se suaque 
omnia Ca^sari dediderunt. In quos eo gravius Ctesar 
. vindicandum statuit, quo diligentius in reliquum tem- 
pus a barbaris jus legatorum conservaretur. Itaque, 
omni senatu necato, reliquos sub corona vendidit. 

XVII. Dum htec in Venetis geruntur, Q. Titurius 
Sabinus cum iis copiis, quas a Coesare acceperat, in 
fines Unellorura pervenit. His prceerat Viridovix, ac 



54 C. JULII C^SARIS 

summam imperii tenebat earum omnium civitatum, 
quK defecerant, ex quibus exercitum magnasque 
copias coegerat. Atque his paucis diebus Aulerci 
Eburovices Lexoviique, senatu suo interfecto, quod 
auctores belli esse nolebant, portas claujerunt seque 
cum Viridovice conjunxerunt; magnaque prseterea 
multitudo undique ex Gallia perditorum hominum 
latronumque convenerant, quos spes pra^dandi studi- 
umqe bellandi ab agi'icultura et quotidiano laboi'e re- 
vocabat. Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris 
sese tenebat, quum Viridovix contra eum duum millium 
spatio consedisset, quotidieque productis copiis pug- 
nandi potestatem faceret; ut jam non solum hostibus 
in contemtionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum 
militum vocibus non nihil carperetur: tantaraque 
opinionem timoris prrebuit, ut jamad vallum castrorum 
hostes accedere auderent. Id ea de causa faciebat, 
quod cum tanta multitudine hostium, prfesertira eo 
absente, qui summam imperii teneret, nisi ajquo loco 
aut opportunitate aliqua data, legato dimicandum non 
existimabat. 

XVIII. Hac confifmata opinione timoris, idoneum 
quendam hominem et callidum delegit, Gallum ex his, 
quos auxilii causa secum habebat. Huic magnis prce- 
miis pollicitationibusque persuadet, uti ad hostes tran- 
seat, et quid fieri velit, edocet. Qui ubi pro perfuga 
ad eos veuit, timorem Romanorum proponit: quibus 
angustiis ipse Ca^sar a Venetis prematur, docet: neque 
longius abesse, quin proxima nocte Sabinus clam ex 
castris exercitum educat et ad Cffisarem auxilii ferendi 
causa proficiscatur. Quod ubi auditura est, conclamant 
omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam 
non esse, ad castra iri oportere. Multaj res ad hoc 
consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum 
Sabini cunctatio, perfuga^ confirmatio, inopia eibariorum 
cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes. 
Venetici belli, et quod fere libenter homines id, quod 
voiunt, credunt. His rebus adducti, non prius Virido- 
vicem reliquosque duces ex concilio dimittunt, quam 
ab his sit concessum, arma uti capiant et ad castra 
contendant. Qua re concessa, loeti, ut explorata vic- 



DE BELLO GALLICO LIB. IIL 53 

toria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas 
Romanorum compleaut, ad castra pergunt. 

XIX. Locus erat castroruin editus et pauUatim ab 
imo acclivis, circiter passus mille. Huc niagno cursu 
contenderunt, ut quana minimum spatii ad se colligen- 
dos armandosque Ilomanis daretur, exanimatique per- 
venerunt. Sabinus, suos bortatus, cupientibus signutu 
•dat. Impeditis bostibus propter ea quaj ferebant onera, 
subito duabus portis eruptionem fieri jubet. Factum 
€st opportunitate loci, hostium inscientia ac defatiga- 
tione, virtute militum, superiorum pugnarum exerci- 
tatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferren-t 
«,c statim terga verterent, Quos impeditos integris 
viribus milites nosti'i consecuti, magnum numerura 
€oi'um occiderunt; reliquos equites consectati, paucos, 
qui ex fuga evaserant, reliquerunt. Sic uno tempore 
€t de navalipugna, Sabinus, et de Sabini victoi-ia. CiBsar 
certior factus, civitatesquc omnes se statim Titurio de- 
diderunt. Nam ut ad bella suscipienda Gallorum 
alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime 
resistens ad calamitates perferendas raens eorum est. 

XX. Eodem fere tempcre P. Crassus, quum in 
Aquitaniam pervenisset, quje pars, ut ante dictum est, 
€t regionum latitudine et multitudine hominum ex 
tertia parte Gallice est oestimanda, quum intelligeret in 
his locis sibi bellum gerendum, ubi paucis ante annis 
L. Valerius Pra3coninus Legatus exercitu pulso inter- 
fectus esset, atque unde L Manilius Proconsul impedi- 
mentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligen- 
tiam adhibendam intelligebat. Itaque re frumentari^ 
provisa, auxiliis equitatuque comparato, multisprreterea 
viris fortibus Tolosa, Carcasoue et Narbone, qu£B sunt 
■civitates Gallife provincire, finitimaj his regionibus, 
nominatim evocatis, in Sotiatium fines exercitum in- 
troduxit. Cujus adventu cognito, Sotiates, magnis 
•copiis coactis equitatuque, quo plurimum valebant, in 
itinere agmen nostrum adorti, primum equestre proe- 
lium commiserunt: deinde, equitatu suo pulso atque 
insequentibus nostris, subito pedestres copias, quas in 
«onvalle ex insidiis collocaverant, ostenderunt. Hi 
fflOEtros disjectos adorti, prcelium renovaverunt. 



56 C. JULII C^SARIS 

XXI. Pugnatum est diu atque aeriter, quum Sotiate^fy 
superioribus victoriis freti, in sua virtute totius Aqui- 
tanifc salutem positam putarent; nostri autem, quid 
sine imperatore et sine reliquis legionibus, adolescen- 
tulo duce efficere possent, perspici cuperent: tandem 
confecti vulneribus bostes terga vertere. Quorum 
magno numero interfecto, Crassus ex itinere oppidum 
Sotiatium oppugnare coepit. Quibus fortiter resisten- 
tibus, vineas turresque egit. Illi, alias eruptione 
tentata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis, 
(cujus rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea 
quod multis locis apud eos cerari3& secturse sunt,) ubi 
diligentia nostrorum nihil bis rebus profici posse intel- 
lexerunt, legatos ad Crassum mittunt, seque in dediti- 
onem ut recipiat, petunt. Qua re impetrata, arma 
tradere jussi, faciunt. 

XXII. Atque in ea re omnium nostrorum intentis 
animis, alia ex parte oppidi Adcantuannus, qui sum- 
mam iraperii tenebat, cum sexcentis devotis, quos ilii 
Soldurios appellant, (quorum h£ec est eonditio, uti 
omnibus in vita commodis una cum bis fruantur, 
quorum se amicitice dediderint: si quid iis per vim 
accidat, aut eundem casum una ferant, aut sibi mortem 
consciscant: neque adhue bomiaum raemoria repertus 
est quisquam, qui eo interfecto, cujus se amicitiae 
devovisset, mortem recusaret;) cum iis Adcantuannus, 
eruptionem facere conatus, clamore ab ea parte muni- 
tionis sublato, quum ad arma milites concurrissent 
vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppi- 
dum, tamen uti eadem deditionis conditione uteretur, 
a Crasso irapetravit. 

XXIII. Armis obsidibusque aceeptis, Crassus in 
fines Vocatium et Tarusatium profectus est. Tum 
vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et 
manu munitum, paucis diebus quibus eo ventum erat, 
expugnatum cognoverant, legatos quoquoversus dimit- 
tere, conjurare, obsides inter se dare, copias parare 
coeperunt. Mittuntur etiam ad eas civitates legati, 
qua3 sunt citerioris Hispanite, finitimfe Aquitanise: inde 
auxilia ducesque arcessuntur. Quorum adventu magna 
cum auctoritate et magna cura hominum multitudin.e 



DE BELLO GALLICO LIB. III. 57 

bellum gerere conantur. Duces vero ii deliguntur, qui 
una cum Q. Sertorioomnes annos fuerant, summamque 
scientiam rei militaris liabere existimabantur. Hi 
consuetudine populi Romani loca capere, ca.stra munire, 
commeatibus ncstros interchidere inslituunt. Quod 
ubi Crassus animadvertit, suas copias propter exiguita- 
tem non facile diduci; hostem et vagari et vias obsidere 
et castris satis prajsidii relinquere; ob eam causam 
minus commode irumentum commeatumque sibi sup- 
portari; in dies liostium numerum augeri; non cunc- 
tandum existimavit, quin pugna decertaret. Ilac re 
ad consilium delata, ubi omnes idem sentire intellexit, 
posterum diem pugnaj constituit. 

XXIV. Prima luce, productis omnibus copiis, 
duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem con- 
jectis, quid liostes consilii caperent, exspectabat. Illi 
etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam 
paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existima- 
bant, taraen tutius esse arbitrabantur, obsessis viis, 
commeatu intercluso, sine ullo vulnere victoria potiri: 
et si propter inopiam rei frumentarise Komani seso 
recipere coepissent, impeditos in agraine et sub sarcinis, 
inferiores animo, adoriri cogitabant. Hoc consilio 
probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese 
castris tenebant. Hac re perspecta Crassus, quum 
sua cunctatione atque opinione timidiores bostes nos- 
tros milites alacriores ad pugnandum elfecissent, atque 
omnium voces audirentur, exspectari diutius non opor- 
tere, quin ad castra iretur, cohortatus suos, omnibus 
cupientibu.s, ad hostium castra contendit. 

XXV. Ibi quum alii fossas complerent, alii multis 
telis conjectis defensores vallo munitionibusque depel- 
lerent, auxib'aresque, quibus ad pugnam non multum 
Crassus confidebat, hipidibus tehsque subministrandis 
et ad aggerem cespitibus comportandis, speciem atque 
opinionem pugnantium prajberent; quum item ab hosti- 
bus constanter ac non timide pugnaretur. telaque ex 
loco superiore missa uon frustra acciderent: equites, 
circumitis hostium castris, Crasso renunciaverunt, noii 
eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita 
facilemque aditum habere. 



58 C. JULII C^SARIS 

XXVI. Crassus equitum prasfectos cohortatus, ut 
magnis prcemiis pollicitationibusque suos excitarent, 
qiiicl (ieri velit, ostendit. Illi, ut erat imperatum, 
eductis quatuor cohortibus, qufe prcesidio castris re- 
lictae, intritae ab labore erant, et longiore itinere cir- 
cumductis, ne ex hostium castris conspici possent, 
omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis, cele- 
riter ad eas, quas diximus, munitiones pervenerunt; 
atque his prurutis, prius in hostium castris constiterunt, 
quam phine ab iis videri aut quid rei gereretur cogno- 
sci po-^set. Tum vero, clamore ab ea parte audito, 
nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe 
victoriffi accidere consuevit, acrius impugnare cceperunt. 
Hostes undique circumventi, desperatis omnibus rebus, 
se i)er munitiones dejicere et fuga salutem petereinten- 
derunt. Quos equitatus apertissimis campis consecta- 
tus, ex millium quinquaginta numero, quas ex Aqui- 
tania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta 
parte relicta, multa nocte se in castra recepit. 

XXVII. Hac audittv pugna, magna pars Aquitaniae 
sese Crasso dedidit obsidesque ultro misit: quo in nu- 
mero fuerunt Tarbelli, Bigerriones, Preciani, Vocates, 
Tarusates, Elusates, Garites, Ausci, Garumni, Sibuza- 
tes, Cocosates. Pauccc ultimre nationes, anni tempore 
confisa3, quod hiems suberat, hoc facei'e neglexerunt. 

XXVIII. Eodem fere tempore Cffisar, etsi prope 
exacta jam a^stas erat, tamen, quod omni Gallia pacata 
Morini Menapiique supererant, qui in armis essent, 
neque ad eum umc|uam legatos de pace raisissent, arbi- 
tratus id bellum celeriter confici posse, eo exercitum 
adduxit: qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum 
agere instituerunt. Nam quod intelligebant maximas 
nationes, qufe pnelio contendissent, pulsas superatasque 
esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eo se 
suaque omnia contulerunt. Ad quarum initium silva- 
rum quum Ca;sar pervenisset castraque munire insti- 
tuisset, neque hostis interim visus esset, dispersis in 
operenostris, subito exomnibus partibus silvte evolave- 
runt et in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter 
arma ceperunt eosquein silvas repulerunt, etcompluri- 
bus interfectis, longius impeditioribus locis secuti, 
paucos ex suis deperdiderunt. 



DE BELLO GALLICO LIB. III. 59 

XXIX. Reliquis deiiiceps diebns Cassar silvas cfedere 
instituit, et ne quis inf^rmibus imprudentibusque militi- 
bus ab latere impetus fieri posset, omnem eam raateriara, 
qucS erat cassa, conversam ad hostem coUocabat et pro 
vallo ad utrumque latus exstruebat. Incredibili celeri- 
tate magno spatio paucis diebus confecto, quum jam 
pecus atque extrema impediraenta ab nostris teneren- 
tur, ipsi densiores silvas peterent, ejusmodi tempestates 
sunt consecuta?, uti opus necessario intermitteretur et 
coiitinuatione imbrium diutius sub pellibus milites con- 
tineri non possent. Itaque vastatis omnibus eorum 
agris, vicis a^dificiisque incensis, Ctesar exercitura 
reduxit et in Aulercis Lexoviisquc, reliquis item civita- 
tibus, quse pi-oxime bellum fecerant, in hibernis col- 
locavit. 



LIBER QUARTUS. 

Transitus Usipetum et Tenchtherorum in GaUinm. 
Nores Suevorum cap. 1 — 3. 31e7iapii oppressi 4. 
Bellum cotitra Germanos a Ccesare susceptum 5. 6. 
Legatio Germanorum ad Ccesarem 7 — 9. Mosce et 
Rheni descriptio 10. Perfidia Germanorum ; clades, 
fuga \\ — 15. Pons in Rheno stratus \6.\7. Adven- 
tus C(Bsaris in Sigambris, Receptus in Galliam 18. 
19. Consiliiim Ccesaris proficiscendi in Britanniam. 
C. Volusenus ad cognoscendum prcemissus 20. 21. 
Morini pacati. Trajectus in insuhnn. Fuga Britan- 
norum. Deditio 22 — 27. Uassis Komana tempestate 
adflicta 28. 29. Defectio Britannorum ; pxigna ex 
essedis. Ultio de Britannis. Reditus Ccesaris in Gal- 
liam 30 — 36. Perfidia Morinorum 37. Menapii de- 
populationibus vexati. Supplicatio Ccesari Romce de- 
creta 38. 

Ea quai secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pom- 
peio, M. Crasso Coss. Usipetes Germani et itera Ten- 
chtheri magna cum multitudine hominum flumen 
Rhenum trausierunt, non longe a mari, quo Rhenus 



60 C. JULII C^SARIS 

influit. Causa transeundi fuit, quod ab Suevis complu • 
res annos exagitati bello preuriebantur et agricultura 
prohibebantur. Suevorum gens est ionge maxima et 
bellicosissima Germanorum onsnium. Hi centum pagos 
habere dicuntur, ex quibus quotannis singula millia 
armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, 
qui domi manserint, se atque illos alunt. Hi rursus 
invicem anno post in armis sunt; illi domi remanent. 
Sic neque agricultura, nec ratio atque usus belli inter- 
mittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil 
est; neque longius anno remanere uno in loco incolendi 
causa licet. Neque muUum frumento, sed maximam 
partem lacte atque pecore vivunt, multumque sunt in 
venationibus: qute res et cibi genere et quotidianS. 
exercitatione et hbertate vitaj (quod a pueris nullo 
ofiicio aut disciplina adsuefacti, nihil omnino contra 
voluntatem faciant) et vires alit, et immani corporum 
magnitudine homines efficit. Atque in eam se con- 
suetudinem adduxerunt, ut locis frigidissimis neque 
vestitus prffiter pelles habeantquidquam, (quarum prup- 
ter exiguitatem magna est corporis pars aperta) et 
hiventur in fluminibus. 

II. Mercatoribus est ad eos aditus magis eo, ut quEe 
bello ceperint, quibus vendant, habeant, quam quo 
uUam rem ad se importari desiderent: quin etiam, 
jumentis, quibus maxime Gallia delectatur, quaeque 
impenso parant pretio Gerraani, importatis hi non 
utuntur: sed qua? sunt apud eos nata, parva atque 
deformia, hree quotidiana. exercitatione, summi ut sint 
haboris efl[iciunt. Equestribus proeliis ssepe ex equis 
desiliunt ac pedibus proeliantur, equosque eodem rema- 
nere vestigio adsuefiaciunt; ad quos se celeriter, quum 
usus est, recipiunt: neque eorum moribus turpius 
quidquam aut inertius habetur, quam ephippiis uti. 
Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum 
quamvis pauci adire audent. Vinum ad se omnino 
importari non sinunt, quod ea re ad laborem ferendum 
remollescere homines atque eflfeminari arbitrantur. 

III. Publice maximam putant esse laudem, quam 
latissime a suis finibus vacare agros: hac re significari, 
magnura numerura civitatium suam vira sustinere non 



DE BELLO GALLICO LIB. IV. 61 

posse. Itaque una ex parte a Suevis circiter niillia 
pussuum DC agri vacare dicuntur. Ad alteram partem 
succeiiunt Ubii, (quorum fuit civitas ampla atque 
florens, ut est captus Germanorum) et pauilo, quum 
sunt ejusdem generis ceteri humaniores, propterea 
quod Rhenum attingunt mulluraque ad eos mercatores 
ventitant, et ipsi propter propinquitatem Gallicis sunt 
moribus adsuefacti. Hos quum Suevi, mulas sa^pe bellis 
experti, propter amplitudinem gravitatemque civitatis, 
finibus expeilere non potuissent, tamen vectigales sibi 
fecerunt ac multo liumiliores infirmioresque redegerunt. 

IV. In eudem causa fueruut Usipetes et Tenchtheri, 
quos supra diximus, qui complures annos Suevorum 
vim sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi et 
multislocis Germanite triennium vagati, ad Rhenum per- 
venerunt: quasregiones Menapiiincolebantet ad utram- 
queripamfluminisagros, jedificia, vicosquehabebant; sed 
tantffi multitudinis aditu perterriti, ex his cedificiis, quffi 
trans flumen habuerant, demigraverant et cis Rhenum 
dispositis prcesidiis, Germanos transire prohibebant. 
Illi omnia experti, quum neque vi contendere propter 
inopiam navium, neque clam transire propter custodias 
Menapiorum possent, reverti se in suas sedes regiones- 
que siraulaverunt : et tridui viam progressi, rursus re- 
verterunl, atque omni hoc itinere una nocte equitatu 
confecto, inscios inopinantesque Menapios oppresse- 
runt, qui de Germanorum discessu per exploratores 
certiores facti, sine metu trans Rhenum in suos vicos 
remigraverant. His interfectis navibusque corum oc- 
cupatis, priusquam ea pars Menapiorura, quaa citra 
Rhenum quieta in suis sedibus erat, certior fieret, flu- 
raen transierunt atque omnibus eorum ajdificiis occupa- 
tis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt. 

V. His de rebus Cassar ccrtior factus et infirmitatem 
Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mo- 
biles et novis plerumque rebus student, nihil his com- 
raittendum existimavit. Est autem hoc Gallicae con- 
suetudinis, uti et viatores, etiam invitos, consistere co- 
gant, et quod quisque eorum de quaque re audierit aut 
cognoverit, qusBrant, et mercatores in oppidis vulgus 
circumsistat, quibusque ex regionibus veniant, quasque 



62 C. JULII C.ESARIS 

ibi res cognoverint, pronunciare cogant. His rumori- 
bus atque auditionibus permoti, de summis ssepe rebus 
consilia ineunt, quorum eos e vestigio paenitere necesse 
est, quura incertis rumoribus serviant et plerique ad 
voluntatem eorum iicta respondeant. 

VI. Qua consuetudine cognita, Ctesar, ne graviori 
bello occurreret, maturius quam consuerat ad excerci- 
tum proficiscitur. Eo quum venissent, ea quse fore sus- 
picatuserat, factacognovit,missaslegationesab nonnullis 
civitatibus ad Germanos invitatosque eos, uti ab Rheno 
discederent ; oraniaque qua? postulassent, ab se fore 
parata. Qua spe adducti Germani latius jam vaga- 
bantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt 
Trevirorum clientes, pervenerant. Principibus Gal- 
licB evocatis Csesar ea, quae cognoverat, dissimulanda 
sibi existimavit, eorumque animis permulsis et confir- 
matis equitatuque imperato, bellum cum Gerraanis ge- 
rere constituit. 

VII. Re frumentaria comparata equitibusque delec- 
tis, iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse 
Germanos audiebat. A quibus quum paucorum die- 
rum iter abesset, legati ab liis venerunt, quorura hfec 
fuit oratio: Germanos neque priores populo Romano 
bellum inferre, nec tamen z'ecusare, si lace.ssantur, quin 
armis coutendant ; quod Germanorum consuetudo hsec 
sit a majoribus tradita, quicuraque bellum inferant, re- 
sistei"e neque deprecari ; hasc tamen dicere, venisse in- 
vitos, cjectos domo. Si suam gratiam Roraaui velint, 
posse eis utiles esse amicos ; vel sibi agros attribuant, 
vel patiantur eos tenere, quos armis possederint. Sese 
unis Suevis concedere, quibus ne Dii quidem immor- 
tales pares esse possint : reliquum quidem in terriscsse 
neminem, quem non superare possint. 

VIII. Ad haic Csesar, quse visum est respondit ; sed 
exitus fuit orationis ; Sibi nullam cum his araicitiam 
esse posse. si in Gallia i-emanerent ; neque verum esse, 
qui suos fines tueri non potuerint, alienos occupare : 
neque uUos in Gallia vacare agros, qui dari tantae prae- 
sertim multitudini sine injuria possint. Sed licere, si 
velint, in Ubiorum finibus considere, quorura sint le- 
gati apud se et de Suevorura injuriis querantur et ase 
auxiliura petant ; hoc se ab iis itnpetraturum. 



13E BELLO GALLICO LIB. IV. 63 

IX. Legati liosc ad suos relaturos dixerunt, et re de- 
liberata post diem tertium ad Cffisarem reversuros ; in- 
terea ne propius se castra moveret, petierunt. Ne id 
quidem Ca^sar ab se impetrari posse dixit ; eognoverat 
enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus 
ante prsedandi frumentandique caustl ad Ambivaritos 
trans Mosam missam. Hos exspectari equites atque 
ejus rei caus;\ moram interponi arbitrabatur. 

X. Mosa profluit ex monte Vosegoqui est in finibua 
Lingonum, et parte quadam ex Rheno receptft, qure 
appellatur Vahalis, insulamque efficit Batavorum, in 
Oceanum influit, neque longius ab Oceano millibus pas- 
suum LXXX in Rhenum transit. Rhenus autem oritur 
ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per 
flnes Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Medio- 
niatricorum, Tribucorum, Trevii"orum citatus fertur, et 
ubi Oceano appropinquat, in plures diffluit partes, multis 
ingenlibusque insub"s effectis, ciuarum pars magna a 
feris barbarisque nationibus incolitur, ex quibus sunt, 
qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, mul- 
tisque capitibus in Oceanum influit. 

XI. CcEsar quum ab hoste non amplius passuum XII 
millibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati 
revertuntur: qui in itinere congressi magnopere, ne 
longius pi'ogrederetur, orabant. Quum id non impetras- 
sent, petebant, uti ad eos equites, qui agmen antecessis- 
sent, prJEmitteret, eosque pugna prohiberet; sibique uti 
potestatem faceret, in Ubios legatos mittendi: quorum 
si principes ac senatus sibi jurejurando fidem fecissent, 
ea, eonditione, quffi a Cassare ferretur, se usuros ostende- 
bant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. 
Ha)c omnia Ccesar eodem illo pertiuere arbitrabatur, ut 
tridui mora interposita equites eorum, qui abessent, re- 
verterentur: tamen sese non longius millibus passuum 
quatuor aquationis causa processurum eodie dixit: huc 
postero die quam frequentissimi convenirent, ut de 
eorum postulatis cognosceret. Interim ad praefectos, 
qui cum omni equitatu antecesserant, mittit qui nun- 
ciarent, ne hostes prcelio lacesserent, et si ipsi lacesse- 
rentur, sustinerent, quoad ipse cum exercitu propiua 
accessisset. 



6i C. JULII CiESARIS 

XII. At hostes ubi primum nostros equitesconspexe- 
runt, quorum erat quinque milliu.m nuraerus, quum 
ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii, qui 
frumentandi causa ierant trans Mosam, nondum redie- 
rant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum pauUo 
ante a Ctesare discesserant, atque is dies induciis erat 
ab iis petitus, impetu facto celeriter nostros perturba- 
verunt. Rursus resistentibus nostris, consuetudine sui 
ad pedes desiluerunt, subfossisqueequis compluribusque 
nostris dejectis, reliquos in fugam conjecerunt, atque 
ita perterritos egerunt, ut non prius fuga desisterent, 
quam in conspectum agminis nostri venissent. In eo 
proelio ex equilibus no^tris interficiuntur quatuor et 
septuaginta, in his vir fortissimus Piso, Aquitanus, 
amplissimo genere natus, cujus avus in civitate sua 
regnum obtinuerat, amicus ab senatu nostro appellatus. 
Hic quum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, 
illumexpericulo eripuit; ipse equo vulnerato dejectus, 
quoad potuit, fortissime restitit. Quum circumventus 
multis vulneribus acceptis cecidisset, atque id frater, 
qui jam prcelio excesserat, procul animum advertisset, 
incitato equo se hostibus obtulitatque interfectus est. 

XIII. Hoc facto prcelio Ccesar ueque jam sibi legatos 
audiendos, neque conditiones accipiendas arbitrabatur 
ab his, qui per dolum atque insidias, petita pace, -ultro 
bellum intulissent: exspectare vero, dum hostium copiae 
augerentur equitatusquereverteretur, summce dementiae 
esse judicabat, et cognita G-allorum infirmitate, quantum 
jam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent con- 
secuti, sentiebat: quibus ad consilia capienda nihil spatii 
dandum existimabat. His constitutis rebus et consilio 
cum legatis et quaistore communicato, ne quem diem 
pugna; prtetermitteret, opportunissima res accidit, quod 
postridie ejus diei mane eadem et perfidia et simulatione 
usi Germani, frequentes, omnibus principibus majori- 
busque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt; simul, 
ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque 
esset dictum et ipsi petissent, prcelium pridie coramisis- 
sent ; simul ut, si quid possent, de induciis fallendo 
impetrarent. Quos sibi Csesar oblatos gavisus,* illos 
retineri jussit; ipse oranes copias castris eduxit equita- 



DE BELLO GALLICO LIB. IV. 6S 

tBmque, quod recenti proslio perterritum esse existi- 
mabat, agmen subsequi jussit. 

XIV. Acie triplici instituta et celeriter VIII millium 
itinere confecto, prius ad Iiostii m castra pervenit, quam 
■quid ageretur Gerraani sentire possent. Qui, omnibus 
rebus subito perterriti, et celoritate adveutus nostri et 
discessu suorum, neque consilii liabendi, neque arraa 
■capiendi spatio dato, perturbantur, copiasne adversus 
hostem educere, an castra detendere, an fuga, salutem 
petere pr^staret. Quorura tiraor quum fremitu etcon- 
■cursu significaretur, milites nostri, pristini diei perfidise 
incitati, in castra irruperunt. Quorum qui celeriter 
arma capere potuerunt, paullisper nostris restiterunt 
atque inter carros impediraentaque proelium coramise- 
runt: atreliqua multitudopuerorum mulierumque (nam 
cum omnibus suis domo excesserant Rhenumque tran- 
sierant) passim fugere ccepit ; ad quos consectandos 
Csesar equitatum misit. 

XV. Germani, post tergum clamore audito, quura 
suos interfici viderent, armis abjectis signisque railita- 
ribus relictis, se ex eastris ejecerunt: et quum ad con- 
fluentem Mosss et Rlieni pervenissent, reliqua fuga 
desperata, magno numero interfecto, reiiqui se in flumen 
precipitaverunt, atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis 
oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes, 
perpaucis vulneratis,ex tantibelli timore, quum hostium 
numeiats capitum CDXXX millium fuisset, se in castra 
receperunt. Cffisar his, quos in castris retinuerat, dis- 
cedendi potestatem fecit : illi supplieia cruciatusque 
Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, reraanere se 
apud eum velle dixerunt. His Cjesar iibertatem con- 
cessit. 

XVI. Gerraanico bello confecto, multis de causis 
Csesar statuit, sibi Rlienum esse transeundum; quarum 
illa fuit justissima, quod, quum videret Germanos tam 
facileimpelli, ut in Galliam venirent, suis quoquerebus 
eos timere voluit, quum intelligerent et posse et audere 
populi Romani exercitum Rhenum transire. Accessit 
etiam, quod illa pars equitatus Usipetum et Tenchthe- 
i'orum,quam supra commemoravi prajdandi frumentan- 
dique causS. Mosam transisse, neque prcelio interfuisse, 

F 



66 C. JULII CiESARIS 

post fugam suorumsetrans Rhenum infines Sigambro- 
rum receperat seque cum iis conjunxerat. Ad quos 
quum Ceesar nuncios misisset, qui postularent, eos, qui 
sibi Gallia^que bellum intulissent, sibi dederent, respon^ 
derunt: populi Romani imperium Rhenum finire: si se 
invito Germanos in Galliam transire non sequum existi- 
maret, cur sui quidquam esse imperii aut potestatis 
trans Ehenum postularet ? Ubii autem, qui uni ex 
transrhenanis ad Cassarem legatos raiserant, amicitiam 
fecerant, obsides dederant, magnopere orabant, ut sibi 
auxilium ferret, quod graviter ab Suevis premerentur; 
Tel si id facere occupationibus reipubliccB prohiberetur, 
exercitum modo Rhenum transportaret; id sibi ad au- 
xilium spemque reliqui temporis satisfuturum; tantum 
esse nomen atque opinionem ejus exercitus, Ariovisto 
pulso et hoc novissimo prcelio facto, etiam ad ultima3 
Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi 
Romaui tuti esse possint. Kavium magnam cupiam ad 
transportandum exercitum pollicebantur. 

XVII. Cajsar his de causis, quas comraemoravi, Rhe- 
num transire decreverat; sed navibus transire neque 
satis tutura esse arbitrabatur, neque sua3, neque populi 
Romani dignitatis esse statuebat. Itaque etsi summa 
difiicultas faciuudi pontis proponebatur propter latitudi- 
nem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamenid sibi 
contendendum. aut aliter non transducendum exercitum 
existimabat. Rationem pontis hanc instituit. Tigna 
bina sesquipedalia, pauUum ab imo prjeacuta, dimensa 
ad altitudinem flurainis, iiitervallo pedum duorum inter 
sejungebat. Ilcec quum machinHtionibus immissa in 
flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicse modo 
directa ad perpendiculum, sed prona ac fastigata ut 
secundum naturam fluminis procumberent : iis item 
contraria duo, ad eundem modum juncta, intervallo 
pedum quadragenum, ab inferiore parte, contra vim 
atque impetum fiuminis conversa statuebat Hsec utra- 
que, insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum 
eorum tignorum juncturadistabat. binis utrimquefibulis 
ab extrema parte distinebantur: quibus disclusis atque 
in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmi- 
tudo atque ea rerum natura, ut quo major vis aquae se 



DE BELLO GALLICO LIB. IV. 67 

incitavisset, hoc artius illigata tenerentur. HiEC directa 
materia injecta contexebantur et longuriis cratibusque 
consternebantur. Ac nihilo secius subHca; et ad inferio- 
rem partem tluminis oblique agebantur, quai pro paviete 
subjectse et cum omni opere conjunctaj, vim fluminis 
exciperent: et alia? item supra pontem mecliocri spatio, 
ut, si arborum trunci sive naves dejiciendi operisessent 
a barbaris missaj, his defensoribus earum rerum vis mi- 
nueretur, neu ponti nocerent. 

XVIII. Diebus decem, quibus materia coepta erat 
comportari, omni opere effecto, exercitus transducitur. 
CcBsar, ad utramque partem pontis firmo prcesidio re- 
licto, in fines Sigambrorum contendit. Interira a cora- 
pluribus civitatibus ad eum legati veniunt, quibus 
pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondit 
obsidesque ad se adduci jubet. At Sigambri ex eo 
tempore, quo pons institui coeptus est, fuga cumparata, 
hortantibus iis, quos ex Tenchtheris atque Usipetibus 
apud se habebant, finibus suis excesserant suaque 
omnia exportaverant, seque in solitudinem ac silvas 
abdiderant. 

XIX. Cffisar paucos dies in eorum finibus moratus, 
omnibus vicis oedificiisque incensis, fruraentisque suc- 
cisis, se in fines Ubiorum recepit; atque iis auxilium 
suum pollicitus, si ab Suevis premerentur, htec ab iis 
cognovit: Suevos, posteaquam per exploratores pontem 
fieri comperissent, more suo concilio liabito, nuncios in 
omnes partes diraisisse, uti de oppidis demigrarent, 
liberos, uxores suaque omnia in silvas deponerent, 
atque oranes, qui arraa ferre possent, unum in locum 
convenirent: hunc essedelectum medium fere regionum 
earum, quas Suevi obtinerent; liic Romanorum adven- 
tum exspectare atque ibi decertare constituisse. Quod 
ubi Co3sar comperit, omnibus his rebus confectis, 
quarum i-erum causa transducere exercitum constituerat, 
ut Germanis metura injicerel, ut Sigambros ulciscere- 
tur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus omnino X et 
VIII trans Rhenura consuratis, satis et ad laudera et 
ad utilitatem profectum arbitratus, se in GalUam re- 
cepit pontemqne rescidit. 



63 C. JULII C^SARIS 

XX. Exigua parte EEStatis reliqua, Caesar, etsi ia 
his locis, quod omnis Gallia ad septemtriones vergit, 
maturcE sunt liiemes, tamen in Biitanniam proficisci 
contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus 
nostris inde subministrata auxilia intelligebat: et, si 
tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen 
magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam 
adisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, 
aditus cognovisset: quse omnia fere Gallis erant incog- 
nita. Neque enim temere prseter mercatores illo adit 
quisquam, neque iis ipsis quidquam prseter oram mari- 
timam atque eas regiones, quse sunt contra Gallia?, 
notum est. Itaque evocatis ad se undique mercatori- 
bu3, neque quanta esset insulse magnitudo, neque quas 
aut quantse nationes incolerent, neque quem usum belli 
haberent, aut quibus institutis uterentur, neque qui 
essent ad majorum navium multitudinem idonei portus, 
reperire poterat. 

XXI. Ad hsec cognoscenda, priusquam periculum 
faceret, idoneura esse arbitratus C. Vokisenum, cura 
navi longa prferaittit. Huic mandat, uti exploratis 
omnibus rebus ad se quam primum revertatur: ipse 
cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde 
erat brevissimus in Britanniam transjectus. Huc naves 
undique ex finitimis regionibus et quam superiore ajstate 
ad Veneticum bellum fecerat classem, jubet convenire. 
Interim, consilio ejus cognito ct per mercatores perlato 
ad Britannos, a compluribus ejus insulse civitatibus ad 
eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque 
imperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis, 
liberaliter pollicitus hortatusque, ut in ea sententia per- 
manerent, eos domum remittit et cum his una Com- 
mium, quem ipse, Atrebatibus superatis, regem ibi 
constituerat, cujus et virtutem et consilium probabat et 
quem sibi fidelem arbitrabatur, cujusque auctoritas in 
iis regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat, 
quas possit adeat civitates horteturque, ut popuh' Ro- 
mani fidem sequantur, seque celeriter eo venturum 
nunciet. Volusenus, perspectis regionibus, quantum ei 
facultatis dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris 



DE BELLO GALLICO LIB. JV. 69 

committere non auderet, quinto die ad Csesarem rever- 
titur; quieque ibi perspexisset, renunciat. 

XXII. L)um in his locis Cajsar navium parandarum 
causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum 
legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio 
excusarent, qaod homines barbari et nostraj consuetu- 
dinis imperiti belhim populo llomano fecissent, seque 
ea, quaj imperasset, facturos pollicerentur. Hoc sibi 
satis opportuiie Cffisar aceidisse arbitratus, quod neque 
post tergum hostem relinquere volebat, neque belli 
gerendi propter anni terapus facultatem habebat, neque 
has tantularum rerum occupationes sibi Britannise 
anteponendasjudicabat, magnum his obsidum numerum 
imperat. Quibus adductis, eos in fidem recepit. Navi- 
bus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, 
quot satis esse ad duas transportandas legiones existi- 
mabat, quidquid piajterea navium longarum habebat, 
qusBstori, legatis praeieetisque distribuit. Huc accede- 
bant XVIII onerarife naves, quse ex eo loco ab millibus 
passuum VIII vento tenebantur, quo minus in eundem 
portum pervenire possent. Has equitibus distribuit; 
reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurun- 
culeio Cottas, legatis, in Menapios atque in eos pagos 
Morinorura, ab quibus ad eum legati non venerant, 
deducendum dedit. F. Sulpiciura Rufum, legatura, 
cum eo prgesidio, quod satis esse arbitrabatur, portum 
tenere jussit. 

XXIII. His constitutis rebus, nactus idoneam ad 
navigandum tempestatem, tertia fere vi^ilia solvit, 
equitesque in ulteriorem portum progredi et naves 
conscendere et se sequi jussit: a quibus quum id pauUo 
tardius esset administratum, ipse hora diei circiter 
quarta cum primis navibus Britanniara attigit, atque 
ibi in oranibus collibus expositas hostiura copias arma- 
tas conspexit. Cujus loci hajc erat natura: adeo mon- 
tibus angustis mare continebatur, uti ex locis superior- 
ibus in littus telum adjici posset. Ilunc ad egrediendum 
nequaquam idoneum arbitratus locum, dum reliquse 
naves eo convenirent, ad horam nonam in ancoris ex- 
spectavit. Interim legatis tribunisque militum convo- 
catis, et quse ex Voluseno cognosset, et quge fieri vellet, 



70 C. JULII C^SARIS 

ostendit, monuitque, ut rei militaris ratio, raaxime ut 
maritimas res postularent, ut qua? celerem atque insta- 
bilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes 
res ab iis administranntur. His dimissis, et ventum 
et aestum uno terapore luictus secundum, dato signo et 
sublatis ancoris, circiter millia passuum VII ab eo loco 
progressus aperto ac plano litore naves constituit. 

XXIV. At barbari, consilio Romanorum cognito, 
pra^misso equitalu et essedariis, quo plerumque genere 
in procliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti, 
nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas 
summadifficultas, quodnaves propter magnitudinemnisi 
in alto constitui non poterant; militibus autem ignotis 
locis, impeditis manibus, magno et gravi armorum onere 
oppressis, simul et de navibus desiliendum et in fluctibus 
consistendura et cum hostibus erat pugnandum: quum 
illi aut ex arido, aut pauUulum in aquam progressi, 
omnibus membris expediti, notissimis locis audacter 
tela conjicerent et equos insuefactos iucitarent. Quibus 
rebus nostri perterriti atque liujus omnino generis 
pugnsD imperiti, non eadem alacritate ac studio, quo in 
pedestribus uti proeliis consueverant, utebantur. 

XXV. Quod ubi Cffisar animadvertit, naves longas, 
quarum et species barbaris inusitatior et motus ad 
usum expeditior erat, paullum removeri ab onerariis 
navibus et remis incitari et ad latus apertum hostiura 
constitui, atque inde fundis, sagittis, tormentis, hostes 
propelli ac subraoveri jussit: qure res magno usui nos- 
tris fuit. Nam et navium figura et remorura raotu ' 
et inusitato genere torraentorum permoti barbari con- 
stiterunt, ac paullum modo pedem retulerunt. Atque 
nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitu- 
dinem maris, qui decimai legionis aquilam ferebat, con- 
testatus Deos, ut ea res legioni feliciter eveniret: Desi- 
lite, inquit, commilitoues, nisi vultis aquilam hostibus 
prodere; ego certe meum reipublica3 atque imperatori 
officium prajstitero. Hoc quum magna voce dixisset, 
ex navi seprojecit afque in hostes aquilam ferre ccepit. 
Tura nostri, cohortati inter se, ne tantum dedecus 
admitteretur, universiexnavi desiluerunt: hos itera (alii) 
ex proximis (primis) navibus qmmi conspexissent, sub- 
secuti hostibus appropinquarunt. 



DE BELLO GALLICO LIB. IV. 71 

XXVI. Pugnatum est ab utrisqiie acritcr; nostri ta- 
men, quod neque ordines servaro, neque firmiter insis- 
tere, neque signa subsequi poterant, atque alius alia ex 
navi, quibuscumque signis occurrerat, se aggregabat, 
magno opere perturbabantur. Hostes vero, notis omni- 
bus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egre- 
dientes conspexerant, incitatis equis impeditos adorie- 
bantur: plures paucos circurasistebant, alii ab latere 
aperto in universos tela conjiciebant. Quod quum ani- 
madvertisset Caisar, scaphas longarum navium, item 
speculatoria navigia militibus compleri jussit, et quos 
laborantes conspexerat, iis subsidia submittebat, Nos- 
tri simul in arido constiterunt, suis omnibus consecu- 
tis, in hostes impetura fecerunt atque eos in fugara 
dederunt, neque longius prosequi potuerunt, quod 
equites cursum tenere atque insulam capere non potue- 
rant. Hoc unam ad pristinam fortunam Ccesari defuit. 

XXVII. Hostes prffilio superati simul atque se ex 
fuga receperunt, statim ad Ciesarem legatos de pace 
miserunt, obsides daturos, quteque imperasset sese fac- 
turos polliciti sunt. Una cum his legatis Comraius 
Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare 
iu Britanniam prfBmissum. Hunc illi e navi egressum, 
quum ad eos oratoris modo iraperatoris raandata perfer- 
ret, comprehenderantatquein vincnla conjecerant: tum, 
proelio facto, remiserunt et in petenda pace ejus rei cul- 
pam in multitudinem contulerunt, et propter impruden- 
tiam ut igno&ceretur, petiverunt. Cfesar questus, 
quod, quom ultro in continentem legatis missis pacem 
ab se petissent, beHum sine causa intulissent, ignoscere 
iraprudentice dixit obsidesque imperavit: quorum illi 
partem statim dederunt, partem ex longinquioribus 
locis arcessitam, paucis diebus sese daturos dixerunt. 
Interea suos remigrai-e in agros jusserunt, principesque 
undique convenire et se civitatesque suas Cossari com- 
mendare cceperunt. 

XXVIII. His rebus pace confirraata, post diem IV. 
quam est in Britanniam ventum, naves XVIII, de 
quibus supra demonstratum est, qufe equites sustule- 
rant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quae 
quum appropinquarent Britannise et ex castris videren^ 



72 C. JULII C^SARIS 

tur, tanta tempestas subito coorta est, ut nulla earum 
cuivum tenere posset, sed alise eodem, unde erant pro- 
fecfaa, referrentur, aliai ad infeiiorem partem insulae, 
qua3 est propius solis occasum, magno sui cum periculo 
dejicerentur: quse tamen, ancoris jactis quum fluctibus 
complerentur, necessario adversa nocte in altum pro- 
vecta; continentem petierunt. 

XXIX. Eadem nocte accidit, ut esset luna plena, qui 
dies raaritimos sestus maximos in Oceano efficere con- 
suevit: nostrisque id erat incognitum. Ita uno tem- 
pore et longas naves, quibus Csesar exercitum trans- 
portandum curaverat, quasque in aridum subduxerat, 
sestus complebat; ct onerarias, quce ad ancoras erant 
deligatas, tempestas adflictabat; neque ulla nostris facul- 
tas aut administrandi, aut auxiliandi dabatur, Com- 
pluribus navibus fractis, reliquae quum essent, funibus, 
ancoris reliquisque armamentis amissis, ad navigandum 
inutiles, niagna, id quod necesse erat accidere, totius 
exercitus perturbatio facta est: neque enim naves erant 
alise, quibus reportari possent, et omnia deerant, quaj 
ad reficiendas eas usui sunt, et, quod omnibus constii- 
bat hieraare in Gallia oportere, frumentum liis in locis 
in liiemem provisum non erat. 

XXX. Quibus rebus cognitis, principes Britanniffi, 
qui post prcelium factum ad ea, quse jusserat CfEsar, 
facienda convenerant, inter se collocuti, quum equites 
et naves et frumentum Romanis deesse intelligerent, 
et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cog- 
noscerent, qua3 hoc erant etiam angustiora, quod sine 
impedimentis Csesar legiones transportaverat, optimum 
factu esse duxerunt, i-ebellione facta, frumento com- 
meatuque nostros prohibere et rem in hiemem produ- 
cere, quod, iis superatis aut reditu interclusis, neminem 
postea belli inferendi causa ia Britanniara transiturum 
confidebant. 

XXXI. Itaque rursus conjuratione facta, panllatim 
ex castris discedere ac suos clara ex agris deducere 
coeperunt. At C^sar, etsi nondum eorum consilia 
cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum, et ex 
60 quod obsides dare intermiserant, fore id, quod acci- 
dit, suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia 



DE BELLO GALLICO LIB. IV. 7S 

eomparabat: nam et fruinentum ex agris quotidie in 
castra conferebat, et quae gravissime adflictfE erant 
jiaves, earura materia. atque aire ad reliquas reficiendas 
utebatur, et quee ad eas res erant usui, ex continenti 
comportari jubebat. Itaque quum id sumrao studio a 
militibus administraretur, duodecim navibus amissis, 
reliquis ut navigari commode posset, efFecit. 

XXXII. Dura ea geruntur, legione ex consuetudine 
«na frumentatum missa, quaj appellabatur septima, 
neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, 
quum pars hominum in agris renianeret, pars etiam in 
castra ventitaret, ii, qui pro portis castrorum in statione 
«rant, Ccesari renunciarunt pulverem majorem, quam 
«onsuetudo ferret, in ea parte videri, quam in partem 
legio iter fecisset. Cssar, id quod erat suspicatus, ali- 
quid novi a barbaris initum consilii, cobortes, qua? iu 
stationibus erant, secum in eam partera prolicisci, duas 
ex reliquis iii stationem suceedere, reliquas armari et 
confestim sese subsequi jussit. Quum paulio longius a 
castris processisset, suos ab hostibus prerai atque ESgre 
sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela 
conjici animura advertit. Nam quod, omni ex reliquis 
partibus demesso frumento, una pars erat i*eliqua, suspi- 
cati hostes huc nostros esse venturos, noctu in silvis 
deUtuerant: tum dispersos, depo.siti3 armis, in metendo 
occupatos, subito adorti, paucis interfectis, reliquos in- 
«ertis ordinibus perturbaverant: simul equitata atque 
«ssedis circumdederant. 

XXXIII. Genus hoc est ex essedis pugnse: primo 
per omnes partes perequitant et tela conjiciunt, atque 
ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines pler- 
umque perturbant: et quiim se inter equitum turraas 
insinuaverint, ex essedis desiliunt et pedibus proelian- 
tur. Aurig<e interim paullatim ex prcelio excedunt 
atque ita currus collocant, ut, si illi a multitudine hos- 
tium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. 
Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in prce- 
liis prsestant, ac tantum usu quotidiano et exercitatione 
efficiunt, uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos 
sustinere et brevi moderari ac flectere, et per temonem 

G 



74 C. JULII CvESARIS 

percurrere et in jugo insistere et in-Je se in currn,? 
citissime recipere consuei'int. 

XXXIV. Quibus rebus, perturbatis nostris novitate 
pugnae, terapore opportunissimo Ccesar auxilium tulit ; 
namque ejus adventu bostes constiterunt, nostri se ex 
timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum et ad 
committendum proelium aUenum esse tempus arbitra- 
tus, suo se loco continuit, et brevi tempore intermisso, 
in castra legiones reduxit. Dum hsBc geruntur, nostris 
omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui, discesse- 
runt. Secuta3 sunt continuos coraplures dies tempesta- 
tes, quoe et nostros in castris continerent et hostera a 
pugnu prohiberent. Interim barbari nuncios in omnes 
partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum 
suis pra^dicaverunt, et quanta praidffi facieadaj atque in 
perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos 
castris expulissent, demonstraverunt. His rebus cele- 
riter magna multitudine peditatus equitatusque coacta, 
ad castra venerunt. 

XXXV. Ctesar, elsi idem quod superioribus diebus 
acciderat, fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeri- 
tate periculum eliugerent ; taraen nactus equites circi- 
ter triginta, quos Commius Atrebas, de quo ante dic- 
tum est, secum transportaverat, legiones in acie pro 
castris constituit. Commisso prcelio, diutius nostrorum 
militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga 
verterunt. Quos tanto spatio secuti, quantum cursu 
et viribus efRcere potuerunt, complures ex iis occide- 
runt ; deinde, oranibus longe lateque adflictis incensis- 
que, se in castra receperunt. 

XXXVI. Eodem die legati, ab hostibus missi ad Cse- 
sarem de pace, venerunt. His Cfesar numerum obsi- 
dum, quem antea imperaverat, duplicavit, eosque in 
continentem adduci jussit, quod, propinqua die ffiqui- 
noctii, infirmis navibus, hiemi navigationem subjicien- 
dam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nac- 
tus, pauUo post mediara noctem naves solvit, quse om- 
nes incolumes ad continentem pervenerunt ; sed ex his 
onerarise dua^ eosdem quos reliqua; portus capcre non 
potuerunt, sed pauUo infra dplatre sunt. 



DE BELLO GALLICO LIB. IV. 75 

XXXVII. Quibus ex navibus quum essent expositi 
milites circiter CCC, atque in castra contenderent, Mo- 
rini, quos Cffisar in Britanniam proticiscens pacatos 
reliquerat, spe prcedsa adducti, primo non ita magno 
suorum nuraero circumsteterunt, ac si sese interfici 
noUent, arma ponere jusserunt. Quum illi orbe facto 
sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum cir- 
citer millia VI convenerunt. Qua re nunciata, Caesar 
omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Inte- 
rim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque 
amplius horisquatuorfortissime pugnaverunt, et pau — 
cis vulneribus acceptis, complures ex iis occiderunt. 
Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, 
hostes abjectis armis terga verterunt magnusque eorum 
numerus est occisus. 

XXXVIII. Cassar postero die T. Labienum Lega- 
tum cum iis legionibus, quas ex Britannia reduxerat, 
in Morinos, qui rebellionem fecerant, misit. Qui quum 
propter siccitates paludum, quo se reciperent, non ha- 
berent, quo perlugio superiore anno fuerant usi, omnes 
fere in potestatem Labieni venerunt. At Q. Titurius 
et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones 
duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis suc- 
cisis, aidificiis incensis, quod Menapii se omnes in den- 
sissimas silvas abdiderant, se ad Cffisarem receperunt. 
Cajsar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. 
Eo dua3 omnino civitates ex Britannia obsides mise- 
runt, reliquse neglexerunt. His rebus gestis, ex literis 
Csesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est. 



FINIS. 



LATIN CLASSICS. 



CHEAP COLONIAL EDITIONS 

FOR 

COLLEGES AND SCHOOLS. 



Although the great improvements in the Printing Art have 
done so much to add to the appearance of Books, and also to di- 
minish the cost, yet the price still forms rather a serious item in 
the expense of education. This is particularly the case in editions 
of the Greek and Latin Classics. There is no want of excellence 
in many of these, but they are generally either so comprehen- 
sive or so extended by annotations, that the price is an obstacle 
to those vvho, entertaining enlarged views of the advantagcs of 
education, have not means commensurate with their wishes. It 
is, therefore, the intention of thc Subscribers, to pubHsh neat and 
correct editions of such detached portions of tlie Classic authors 
as are usually read in Scliools and Colleges. This plan has been 
tried in England, and Iias been attended with marked success. 

To those who are obliged to study economy in education, these 
editions will be recommended by their cheapness, their accuracy, 
end their being limited in their extent to that which is absolutely 
necessary, 

To those, who either possess, or can afford to possess more 
expensive editions, these iittle copies will be oftered as a means 
of saving the others from thatspeedy injury or destruction which 
befals books in the daily transit between home and school. They 
will be more portable and convenient, more fair and scholar - 
like in the class-room — not open to the just and reasonable ob- 
jection which Tutors make to editions so charged with notes, 
that they almost amount to a translation. 

Some years ago, the Subscribers made the attempt to introduce 
a uniform series of Books into the Coramon Schools of Canada. 
Their design was heartily seconded by the Board of Education in 
Ireland, who promptly and with the utmost liberalitj- placed the 



11 LATIN CLASSICS. 

copyright of their valuable Text Books at their disposal. At a 
very considerable expense of labour and money, the Subscribers, 
in a shorter period than they anticipated, succeeded in introdu- 
cing the Books into almost every section of the Province. Since 
then the indefatigable and i'itplligent Superintendent of Educa- 
tion in Canada West, who, at an early period, expressed to the 
Subscribers his favourable opinion of these Books, having him- 
self obtained permission to reprint them, delegated the right to 
other Booksellers in Canada, by whom, and by the Subscribers 
under their original grant from the Irish Board, the Province is 
Dow abundantly supplied with these excellent Books. 

The success vvhich attended this experiment to improve and 
render uniform the Books used in the Commoa Schools of Cana- 
da, has emboldened the Subscribers to undertake the publication 
of the Classical series now announced for the use of Colleges, 
High Schools, District and Grammar Schools. 

The first numbers of the series will consist of the foUowing : — 

Excerpts from Cornelius Nepos. 

The First Four Books of Coesar. 

The Georgics of Virgil. 

The Fasti of Ovid. 

The Third and Fourth Books of Quintus Curtius. 

Cicero de Amicitia. 

Cicero de Senectute. 

Tuciti Agricola. 

Excerpts from Horace. 
To be followed in rapid succession by Sallust's History of 
Cataline's Conspiracy, the first four Books of Virgirs ^neid, 
and other Standard Text Books. 

The price of each will vary from 9d. to Is. 9d. currency ac- 
cording to the quautity of printed matter in each. 

Orders for copies will be executed by the Booksellers 
throughout Canaua, or by the Publishers. 

ARMOUR & RAMSAY. 



NATIONAL SCHOOL BOOKS. 

Since the Subscribers published this valuable series only a 
few years ago, the demand has so steadily increased, as to re- 
quire the issue of several large editions. The present have beea 



SCHOOL EOOKS. 



carefully revised and freed frora typographical errors. The In- 
troduction to Geography has been grcatly iinpruved, and the Se- 
quel to the Second Book has becn latel}- added to the series. 
Teachers will find this last named book of grcat service to them 
in preparing the way for the use of the Third Book. 



General Lessons, to be hung up 

in Schools. 
First Book of Lcssons. 
Second Book of Lessons. 
Soquel to the Second Book. 
Third Book of Lessons. 
rourth Book of Lessons. 
Fifth Book of Lessons. 
Truth of Christianity. 
Eirst Book of Arithmetic and 

Kev. 



English Grammar and Key. 
Bodk-keeping and Key. 
Treatise on Mensuration, for the 

use of Teachers. 
Elements of Geometry. 
Introduction to Geography and 

History, with Maps, Plates, 

&c., new edition, much iinpro- 

ved. 



The Subscribers also publisheditionsof the followingpopular 

SCHOOL BOOKS : 



The Canadian Primer, by Peter 

Parley. 
Manson's Primer. 
First Reading Book. 
Second ditto. 
Third ditto. 

Mavor's Spelling Book. 
Carpenter's ditto. 
Webster's ditto. 
Murray's English Keader. 
Ditto Larjre Grammar. 



Murray's English Small Gram- 
The Shorter Catechism. [mar. 
Ditto witli Proofs. 
Catechism of Universal History. 

Diito History of England. 

Ditto Geography. 
\Valkingame's Ainthmetic. 
Walker's Dictionary. 
Canadian SchoolAtlas. 
Evving's Canadian School Geo- 

graphy. 



OUTLINED MAPS FOR SCHOOL ROOMS. 

By an arrangement with tlie Ediiiburgh Publishers, the Sub- 
scribers are enabled to scll at the remarkably low price of 6s. 3d. 
each, a series of outlined Maps lately produced for the use of 
Schools and Colleges in Scotland. 

ARMOUR 8i RAMSAY. 



CICERO 



DE 



SENECTUTE. 



FROM THE TEXT OF ERNESTI, 

CAREFULLy REVISED. 



MONTREAL: 
ARMOUR & RAMSAY. 

1849. 



ARGUMENTUM 

DIALOGI DE SENECTUTE. 



Hic libellus versatur iii senectutis tum laudibus explicanilis, 
tum repelieridis criminationibus. Quattuor autem de caussis senec- 
tus putatur misera ; quarum prinia est, quod avocet a rebus gerendis, 
altera, quod corpus faciat infirmius, tertia, quod privet omnibus fere 
voluptatibus, quarta, quod haud procul absit a morte. Haec igilur 
siiigula accusationis capita redarguit, ut quoe senectutem parlim noa 
altingant, partim non reddant miserara. Sermo autem tribuitur 
Catoni Censorio, seni et patientissimo Eetatis suae et florentissimo. 
Qui quum in senectute demum litteras Graecas didicerit, oratio ejus 
hoc in libello, quam alias, est dcctior. Habitus quidem fingitur 
sermo Tito Quinctio Flaminino, Marco Acilio Balbo, Coss. s. aiino p. 
U. C. 604. Scriptus est autem post caedem Cssaris, anno, ut vide- 
lur, 710, et missus ad Atticum senem, de republica tum maxime 
sollicitum. Hic, Cicerone tribus annis major, eo tempore aimum 
agebat sexagesimum sextum. 



MARCI TULLIl CICERONIS 

CATO MAJOK SEU DE SENECTUTE. 

AD 

TITUM POMPONIUM ATTICUM. 



I. 1.0 Tite, si quid ego adjuro, curamve levasso, 
Quse nunc le coquit et versat, in pector»fixa, 
Ecquid erit pretii ? 

Licet enim versibus iisdem mihi afTari te, Attice, quibus 
affatur Flamininum 

Ille vir, haud magna cum re, sed plenu' fidei. 
Quanquam certo scio, non, ut Flamininum, 

SoUicitari te, Tite, sic noctesque diesque. 
Novi enim moderationem aiiimi tui et aequitatem, teque 
non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanita- 
tem et prudentiam, intelligo. Et tamen te suspicor iisdem 
rebus, quibus meipsum, interdum gravius commoveri ; 
quarum consolatio et major est, et in aliud tempus diffe- 
renda. Nunc autem mihi visum est de Senectute aliquid 
ad te conscribere. C. Hoc enim onere, quod mihi tecum 
commune esf, aut jam urgentis aut certe adventantis 
senectutis et te et meipsum levari volo. Etsi te quidem 
id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum 
esse certb scio. Sed mihi, quum de senectute aliquid 
vellem scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo 
uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita 
jucunda hujus hbri confectio fuit, ut non modo omnes 
absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem 
etiam et jucundam senectutem. Nunquam igitur satis 
laudari digne poterit philosophia, cui qui pareat, omne 
tempus ajtatis sine molestia possit degere. 3. Sed de 
ceteris et diximus multa, et sa;pe dicemus ; hunc librum 
de Senectute ad te misiraus. Omnem autem sermonem 
tribuimus non Tithono, ut Aristo Chius, ne parum esset 
auctoritatis in fabula ; sed Marco Catoni seni. quo ma- 
jorem auctoritatem haberet oratio ; apud quem Lsshum 
et Scipionem facimus admirantes, quod is tam facile 
seneQtutem ferat, iisque eum respondentem. Qui si 

A 2 



6 CATOR MAJOR DE SENECTUTE. 

eruditius videbitur disputare, quam consuevit ipse in isuis 
libris, attribuito Grascis litteris, quarurn constat eum per- 
studiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura ? 
Jam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem 
de senectule sententiani. 

II. 4. SciPio. Ssepenumero admirari soleo cum hoc 
Caio Laelio, tum ceterarum rerum tuam excellentem, 
Marce Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime, 
quod nunquam senectutem tibi gravem esse senserira ; 
qua3 plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se ^Etna 
gravius dicant sustinere. Cato. Rem haud sane diffi- 
cilem, Scipio et Laili, admirari videmini. Quibus enim 
nihil opis est in ipsis ad bene beateque vivendum, iis 
omnis gravis est jstas : qui autem omnia bona a se ipsis 
petunt, iis nihil potest malum videri, quod naturaj ne- 
cessitas afferat. Quo in genere in primis est senectus ; 
quam ut adipiscanlur, omnes optant; eandem accusant 
adeptam :" tanta est inconstantia stuUitiai, atque perver- 
sitas. Obrepere, aiunt, eam citius quam putassent. 
Primum, quis coegit eos falsum putare ? Quid enim ? 
citius adolescentise senectus, quam pueritise adolescentia 
obrepit ? Deinde, qui minus gravis esset iis senectus, 
si octingentesimum annum agerent, quam octogesimum ? 
Prseterita enim setas, quamvis longa, quum effluxisset, 
nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem, 

5. Quocirca si sapientiam meam admirari soletis, (qute 
utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine !) 
in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem, 
tanquam Deum, sequimur, eique paremus: a qua, non 
verisiraile est, quum ceterBe paites aetatis bene descripla) 
sint, extremum actum, tanquam ab inerti poeta, esse 
neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extre- 
mum, et, tanquam in arborum baccis terra^que frugibus, 
maturitate tempestiva quasi vietum et caducum : quod 
ferendum est molliter sapienti. Quid enim est aliud, 
Gigantum modo bellare cum Diis, nisi naturse repugnare ? 

6. Lmlius. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam 
pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam speramus, 
volumus quidem certe, senes fieri, ante multo a te didi- 
cerimus, quibus facillime rationibus ingravescentem seta- 
tem ferre possimus. Cato. Faciam vero, Lseli ; prseser- 



CATO MAJOR DE SENECTUTE. 7 

tim si utrique vestrum, ut dicis, gratum fulurum est. 
Lml. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tanquam 
aliquam viam longam confeceris, quam nobis quoque 
ingrediendum sit, istuc, quo pervenisli, videre, quale sit. 

III. 7. Cato. Faciam, ut potero, LsaVi. Sajpe enim 
interfui querelis meorum sequalium, {pares autem cum 
parihus, veteri proverbio, facilUme congregantur,) quce 
Caius Salinator, quje Spurius Albinus, homines Consu- 
lares, nostri fere asquales, deplorare solebant : tum quod 
voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam puta- 
rent ; tum quod spernerentur ab iis, a quibus essent coli 
soliti. Qui mihi non id videbantur accusare, quod esset 
accusandiim. Nam, si id culpa senectutis accideret, 
eadem mihi usuvenirent, reliquisque omnibus majoribus 
natu ; quorum ego multoruni cognovi senectuteni sine 
querela : qui se et hbidinum vinculis laxatos esse non 
moleste ferrent, nec a suis despicerentur. Sed omnium 
istiusmodi querelarum in moribus est culpa, non in ceiate. 
Moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tole- 
rabilem agunt' senectutem : imporlunitas autem et in- 
humanitas omni selati molesta est. 8. L^l, Est, ut 
dicis, Cato. Sed fortasse dixerit quispiam, tibi propter 
opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senec- 
tutem videri ; id autem non posse multis contingere. 
Cato. Est istuc quidem, Lceh, aliquid ; sed nequaquam 
in isto sunt omnia : ut Themistocles fertur Seriphio 
cuidam in jurgio respondisse, quum illedixisset, noneum 
sua, sed patrise gloria splendorem asrccutum : nec hercule, 
inquit, si ego Seriphius esscm, nohilis, nec iu, si xitheniensis 
esses, clarus unquam fuisses. Quod eodem modo de 
senectute potest dici. Neque enim in summa inopia levis 
esse senectus potest, ne sapienti quidem : nec insipienti 
etiam in summa copia non gravis. 9. Aptissima omnino 
sunt, Scipio et Lasli, arma senectutis, artes exercitatio- 
nesque virtutum, qufe, in omni a-tate cultae, quum multum 
diuque vixeris, mirificos elTerunt fructus, non solum quia 
nunquam deserunt, ne inextremo quidem tempoie cetati:^, 
(quanquam id maximurn est,) verum etiara, quia con- 
scientia bene actce vitae multorumque benefactorum recor- 
datio jucundissima est. 

IV. 10. ilgo Quintum Maximum, eum, qui Taren- 



8 CATO MAJOR DE SENECTUTE, 

tum recepit, adolescens, ita dilexi senem, ul jequalem. 
Erat enim in illo viro comitate condila gravitas ; nec 
senectus mores mutaverat. Quanquam eum colereccei)! 
non admodum grandem natu, sed tamen jam eetate pro- 
vectum. Anno enim post Consul primum fuerat, quam 
ego natus sum : cumque eo quartiim Consule adolescen- 
tulus miles profectus sum ad Capuam, quintoque anno 
postad Tarentum. Quaestor deinde [^dilis],quadriennio 
post factus sum [Prgetor] : quem magistratum gessi Con- 
sulibus Tuditano et Cethego, quum quidem ille, admodum 
senex, suasor legis Cincise de donis et muneribus fuit. Hic 
et bella gerebat, ut adolescens, quum plane grandis esset, 
et Hannibalem juveniliter exsultantem patientia sua mol- 
liebat : de quo prjeclare familiaris noster Ennius : 

Unus homo nobis cunctando restituit rem. 
Non hic ponebat rumores ante salutem. 
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret. 

11. Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit ! 
quum quidem, me audiente, Salinatori, qui, amisso oppido, 
fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti : Med operd, 
Quinte Fabi, Tarenhm recepisti : " Certe, inquit ridens : 
nam nisi tu amisisses, nimquam recepissemP Nec vero 
in armis praestantior, quam in toga; qui Consul iterum, 
Spurio Carvilio collega quiescente, Caio Flaminio Tribuno 
plebis, quoad potuit, restitit, agrum Picenum et Gallicum 
viritim contra Senatus auctoritatem dividenti : augurque 
quumesset, dicere ausus est, optimis auspiciis ea geri, quae 
pro reipublicse salute gererentur ; quoe contra rempublicam 
ferrentur, contraauspicia ferri. 12. Multa in eo viroprsecla- 
ra cognovi : sed nihil est admirabilius, quam quomodo iile 
mortem [Marci] filii tulit, clari viri et Consularis. Est in 
manibus laudatio : quam quum legimus, quem philosophum 
non contemnimus 1 Nec vero ille in luce modo atque in 
oculis civium magnus, sed intus domique praestantior. 
Qui sermo ! quse praecepta ! quanta notitia antiquitatis ! 
quse scientia juris augurii ! JVIultse etiam, ut in homine 
Romano, littera^. Omnia memoria tenebat, non domestica 
solum, sed etiam externa bella. Cujus sermone ita tum 
cupide fruebar, quasi jam divinarem, id quod evenit, illo 
exstincto, fore, unde discerem, neminem. 



CATO MAJOR DE SENECTUTE. 9 

V. 13. Quorsum igitur hcec tam multa de Maximo? 
Quia profecto videtis, nefas esse dictu, miseram fuisse 
talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Sci- 
piones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedes- 
tres navalesve pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos 
recordentur. Est etiam quiete et pure et eleganter actae 
aetatis placida ac lenis senectus : qualem accepimus Pla- 
tonis, qui uno et octogesimo anno scribens mortuus est ; 
qualem Isocratis, qui eum librum, qui Panathenaicus 
inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse se dicit, 
vixitque quinquennium postea : cujus magister Leon- 
tinus Gorgias centum et septem complevit annos ; neque 
unquam in suo studio atque opere cessavit. Qui, quum 
ex eo qusereretur, cur tamdiu vellet esse in vita : nihil 
habeo, inquit, quod incusem senectutem. Praiclarum re- 
sponsum et docto homine dignum ! 14. Sua enim vitia 
insipientes et suam culpam in senectutem conferunt. 
Quod non faciebat is, cujus mod6 mentionem feci, 
Knnius. 

Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo 
Vicit Olympia, nunc senio confectu' quiescit. 

Equi fortis et victoris senectuti comparat suam. Quam 
quidera probe meminisse potestis. Anno enim undevi- 
cesimo post ejus mortem hi Consules, Titus Fiamininus 
et Marcus Acilius, facti sunt : ille autem Csepione, et 
Phihppo iterum, Consulibus, mortuus est : quum ego 
quidem, vet lx annos natus, legem Voconiamvocemagna 
et bonislateribussuasissem. Annos lxx natus (tot enim 
vixit Ennius) ita ferebat duo, quse maxima putantur 
onera, paupertatem et senectutem, ut eis psene delectari 
videretur. 15. Etenim, quum contemplor animo, reperio 
quattuor caussas, cur senectus misera videatur ; unam, 
quod avocet a rebus gerendis : alteram, quod corpus faciat 
infirmius : tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus : 
quariam, quod haud procul absit a morte. Earum, si 
placet, caussarum quanta quamque sit justa unaquseque, 
videaraus. 

VI. A rebus gerendis senectus aljstrahit? Quibus ? 
An iis, quse geruntur juventute et viribus 1 Nullaene 
igitur res sunt seniles, quse, vel infirrais corporibus, animo 
taraen administrentur 1 Nihil ergo agebat Quintus Max- 



10 CATO MAJOR DE SENECTUTE. 

imus ? nihil Lucius Paullus, pater tuus, Scipio, socer 
optimi viri, filii mei ? Ceteri series, Fabricii, Curii, Co- 
runcanii, quum rempublicam consilio et auctoritate ilefen- 
debant, nihil agebant ? 16. Ad Appii Claudii senectu- 
tem accedebat etiam, ut caecus esset: tamen is, quum 
sententia Senatus inchnaretad pacem et foedus faciendum 
cum Pyrrho, non dubitavit dicere illa, quse versibus per- 
secutus est Ennius: 

Qu6 vobis mentes, rectae quae stare solebant 
Antehac, dementes sese flexcre 1 

ceteraque gravissime : notum enim vobis carmen est : et 
tamen ipsius Appii extat oraiio. Atque hsec ille egit 
septem et decem annis post aherum Consulatum, quum 
ifiter duos Consulatiis anni decem interfluxissent, Cen- 
sorque ante Consulatum superiorem fuisset : ex quo in- 
telhgitur, Pj^rrhi bello grandem sane fuisse ; et tamen 
sic a patribus accepimus. 17. Nihii igilur afferunt, qui 
in re gerenda versari seneclutem negant ; siinilesquesunt, 
ut si qui gubernatorem in navigando agere nihil dicant, 
quum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sen- 
tinam exhauriant : ille autem, clavum tenens, sedeat in 
puppi quietus. Non faci[a]t ea, quse juvenes : at vero 
multo majora et meliora lacit. Non viribus aut velocita- 
-tibus aut celeritate corporum res magna^ geruntur, sed con- 
silio, auctoritate, sententia ; quibus non modo non orbari, 
sed etiam augeri senectus solet. 18. Nisi forte ego vobis, 
qui et miles et Tribunus et Legatus et Consul versatus 
sura in vario genere bellorum, cessare nunc videor, quum 
bella non gero. At Senatui, quaj sunt gerenda, prjssoribo, 
et quomodo : Karthagini, male jam diu cogitanti, bellum 
multb ante denuntio : de qua vereri non ante desinam, 
quam illam excisam esse cognovero. 19. Quampalmam 
utinam Dii immortales tibi, Scipio, reservent, ut avi reli- 
quias persequare ! Cujus a morte hic quintus et tricesi- 
mus est annus : sed memoriam illius viri excipient omnes 
anni consequentes. Anno ante me Censorem mortuus 
ets, [i]x annis post meum Consulatum, quum consul 
iterum, me Consule, creatus esset. Num igitur, si ad 
centesimum annum vixisset, senectutis eum suae pocnite- 
ret 1 Nec enim excursione, nec saltu, nec eminus hastis 
aut cominus gladiis uteretur, sed consiho, ratione, senleri- 



CATO MAJOR DE SENECTUTE. H 

tia. Qu£e iiisi essent in senibus, non summum consilium 
majores noistri appellassent Senatum. 20. Apud Lace- 
da3monios quidem ii,qui amplissimum magistratum gerunt, 
ut S5unt, sic etiam nominantur senes. Quod si legere aut 
audire voletis externa, maximasrespublicas ab adolescen- 
tibus labefactas, a senibus sustentatas [et restitutas] repe- 
rietis. 

Cedo, qui vestram rempublicam tantam amisistis tam cito 1 
Sic enim percunctantur, ut est in Nasvii Ludo. Respon- 
dentur et alia, et haec in primis : 

Proveniebant oratores novi, stulti, adolescentuli. 
Temeritas est videlicet florentis setatis, prudentia senes- 
centis. At memoria minuitur. Credo, nisi eam exer- 
ceas, aut si sis natura tardior. 

VI F. 21. Themistocles omnium civium nomina per- 

ceperat. Num igitur censetis, eum, quum astate proces- 

sisset, qui Aristides esset, Lysimachum salutare solitum 1 

Equidem non modo eos novi, qui sunt, sed eorum patres 

etiam et avos. Nec, sepulcra iegens, vereor, quod aiunt, 

ne memoriam perdam : his enim ipsis legendis redeo in 

memoriam mortuorum. Nec vero quenquam senum 

audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset. Omnia, 

quse curant, meminerunt : vadimonia constituta : qui 

sibi, quibus ipsi debeant. 22. Quid jurisconsulti ? quid 

pontifices ? quid augures? quid philosophi senes ? quam 

multa meminerunt ! Manent ingenia senibus, modo 

permaneat studium et industria : nec ea solum in claris 

et honoratis viris, sed in vita etiam privata et quiet^. 

Sophocles ad summam senectutem tragoedias ftcit. Quod 

propter studium quum rem familiarem negligere videre- 

tur, a filiis in judicium vocatus est, ut, quemadmodum 

noslro more male rem gerentibus patribus bonis interdici 

solet, sic illum, quasi desipientem, a re familiari remove- 

rent judices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in 

manibus habebat et proxime scripserat, CEdipum Colo- 

neum recitasse judicibus, quaesisseque, mm illud carmen 

desipientis videretur. Quo recilato, sententiis judicum 

est liberatus. 23. Num igitur hunc, num Homerum, 

num Hes^iodum, num Simonidem, num Stesichorum, 

num, quos ante dixi, Isocratem, Gorgiam, num philoso- 

phorum principes, Pythagoram, Democritum, num Pla- 



12 CATO MAJOR DE SENECTUTE. 

tonem, num Xenocratem, num poslea Zenonem, Clean- 
them, aut eum, quem vos etiam Romae vidistis, Diogenem 
Stoicum, coegit in suis studiis obmulescere senectus? an 
non in omnibus iis studiorum agitatio vitse asqualis fuit ? 
24. Age, ut ista divina studia omitiamus, possum nomi- 
nare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et famili- 
ares meos, quibus absentibus, nunquam fere ulla in agro 
majora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non 
condendis fructibus. Quanquam in illis minus hoc 
mirum. Nemo enim est tam senex, qui se annum non 
putet posse vivere. Sed iidem elaborant in eis, quae 
sciunt nitiil omnino ad se pertinere : 

Serit arboresj quae alteri saeclo prosiiit, 
ut ait Statius noster in Synephebis. 25. Nec vero dubitet 
agricola, quamvis senex, quserenti, cui serat, respondere: 
Diis immortalibus, qui me non accipere modo hcBC a majo- 
ribus voluencntf sed etiam posteris prodere. 

VIII. Melius CEBcilius de sene alteri sseculo prospi- 
ciente, quam illud idem : 

^depol senectus, si nihil quidquatn aliud vitl 
Apportes tecum, quum advenis ; unum id sat est, 
Quod, diu vivendo, multa, quae non vult, videt. 

Et multa fortasse, quaj vult : atque in ea quidem, quse 
non vult, ssepe etiam adolescentia incurrit. Iliud vero 
idem Cajcilius vitiosius : 

Tum equideoi in senecta hoc deputo miserrimum, 
Sentire, ea aelate esse se odiosum alteri. 

26. Jucundum potius, quam odiosum. Ut enim adoles- 
centibus bona indole praiditis sapientes senes delectantur, 
leviorque fit eorum senectus, qui a juventute coluntur et 
diliguntur, sic adolescentes senum preeceptis gaudent, 
quibus ad virtutum studia ducuntur. Nec minus intel- 
ligo me vobis, quam vos mihi es.se jucundos. Sed videtis, 
ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum 
etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens ; 
tale scilicet, quale cujusque studium in superiore vita 
fuit. Quid, quod etiara addiscunt aliquid ? ut Solonem 
versibus gloriantem videmus, qui se, quotidie aliquid addis- 
centem, senem fieri dicit : ut ego feci, qui Graecas litteras 
senex didici ; quas quidem sic avide arripui, quasi diutur- 
nam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota easent, 



CATO MAJOR DE SENECTUTE. 13 

quibus me nunc exemplis uti videtis. Quod quuin 
fecisse Socratem in fidibus audirem, vellem equidem et 
illud : discebant eiiim fidibus antiqui : sed in litteris 
certe elaboravi. 

IX. 27. Nec nunc equidem vires desidero adolescen- 
tis, (is enim erat locus alter de vitiis senectutis) non 
plus quam adoleseens tauri aut elephanti desiderabam. 
Quod est, eo decet uti; et, quidquid agas, agere pro 
viribus. Quae eniin vox potest esse contemptior quam 
Milonis Crotoniatse ? qui, quum jam senex esset, athle- 
tasque se in curriculo exercentes videret, adspexisse la- 
certos suos dicitur, illacrimansque dixisse : At hi quidem 
jam mortui sunt. Non vero tam isti, quam tu ipse, nu- 
gator. Neque enira ex te unquam es nobilitatus, sed 
ex lateribus et lacertis tuis. Nihil Sextus ^Elius tale, 
nihil multis annis ante Tiberius Coruncanius : nihil modo 
Publius Crassus ; a quibus jura civibus prcescribebantur : 
quorum usque ad extremum spiritum est provecta pru- 
dentia. 28. Orator, metuo, ne languescat senectute. 
Est enim munus ejus non ingenii solum, sed lateruni 
etiam et virium. Oranino canorura illud in voce splen- 
descit etiam, nescio quo pacto, in senectute : quod equi- 
dem adhuc non amisi ; et videtis annos : sed tamen 
decorus est sermo senis, quietus et remissus ; facitque 
perssepe ipsa sibi audientiam diserti senis compta et 
mitis oratio. Quod si ipse exsequi ncqTieas, possis tamen 
Seipioni prfficipere et Laelio. Quid onim jucundius se- 
nectute, sti|)ata studiis juventutis ? 29. An ne eas 
quidem vires senectuti relinquemus, ut adolescentulos 
doceat, instituat, ad omne officii munus instruat ? Quo 
quidem opere quid potest esse prasclarius ? Mihi vero 
Cneus et PuV)Hus Scipiones et avi tui duo, Lucius ^mi- 
lius et Publius Afi-icanus, comitatu nobilium juvenum 
fortunati videbantur. Nec ullibonarum artium magistri 
non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque de- 
fecerint. Etsi ista ipsa defectio virium adolescentia? 
vitiis efficitur saepius quam senectutis. Libidinosa 
etenim ct intemperans adoIescentiaefFelum corpus tradit 
senectuti. 30. Cyrus quidem apud Xenophontem eo 
sermone, quem moriens habuit, quum adraodum senex 
esset, negat se unquara sensisse, senectutem suam im- 
B 



14 CATO MAJOR DE SENECTUTE. 

bccilHorem factam, quam adolescentia fuisset. Ego 
Lucium Metellum memini puer, — qui quum quadriennio 
post alterum Consulatum Pontifex maximus factus esset, 
vigirti et duos annos ei sacerdotio prsefuit, — ita bonis 
csse viribus extremo tempore a?tatis, ut adolescentiam 
non requireret. Nihil necesse est mihi de me ipsodicere: 
quanquam est id quidem senile setatique nostrae conce- 
ditur. 

X. 31. Videtisne ut apud Homerum saepissime Nes- 
tor de virtutibus suis prsedicet ? Tertiam enim jam 
aetatem hominum vivebat ; nec erat ei verendum ne, 
vera de se praedicans, nimis videretur aut insolens aut 
loquax. Etenim, ut ait Homerus, ex ejus lingua melle 
dulcior fluehat oratio : quani ad suavitatem nullis egebat 
eorporis viribus : et tamcn dux ille Grjeciae nusquam 
optat, ut Ajacis similes habeat decem, at ut Nestoris ; 
quod si acciderit, non dubitat quin brevi Troja sit peri- 
tura. 32. Sed redeo ad me. Quartum annum ago et 
octogesimum : equidem possevellcm idem gloriari, quod 
Cyrus : sed tamen hoc queo dicere, non me quidem iis 
esse viribus. quibus aut miles bello Punico, aut Quffistor 
eodem bello, aut Consul inHispania fuerim, aut quadri- 
ennio post, quum Tribunus militaris depugnavi apud 
Thermopylas, Marco Acilio Glabrione Consule : sed ta- 
men, ut vos videtis, non plane me enervavit nec afflixit 
senectus : non curia vires meas desiderat, non Rostra, 
non amici, non ciientes, non hospites. Nec enim un- 
quam sum assensus veteri illi iaudatoque proverbio, quod 
monet, mature Jieri senem, si diu relis esse senex, Ego 
vero me minus diu senem esse mallem, quam esse senem 
ante, quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me 
voluit, cui fuerim occupatus. 33. At minushabeo viri- 
um, quam vestrum utervis. Ne vos quidem Titi Pontii 
centurionis vires habetis : num idcirco est ille prasstan- 
tior ? Moderatio modo virium adsit, et tantum, quan- 
tum potest, quisque nitatur : nse ille non magno desiderio 
tenebitur virium. Olympia; per stadium ingressus esse 
Milo dicitur, quum humeris sustineret bovem vivum. 
Utrum igitur has corporis, an Pythagorse tibi malis vires 
ingenii dari ? Denique isto bono utare, dum adsit ; 
quum absit, ne requiraa : nisi forte adolescentes pueriti- 



CATO MAJOR DE SENECTCTE, 15 

am, paullurn astate progressi adolescentiam debcnt re- 
quircre. Cursus est certus cetatis, et una via naturse, 
eaque sirnplex : suaque cuique parti oetatis tempestivitiis 
est data ; ut et infirmitas puerorum, et ferocitas juven- 
um, etgravitas jam constantis setatis, et senectutis matu- 
rltas naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi 
debeat. 3i. Arbitror te audire, Scipio, Iiospt-s tuus 
avitus, Masinissa, quoe faciat hodie, nonaginta annos 
natus : quum ingressus iter pedibus sit, in ecpuiiu orani- 
no non adscendere : quum equo, ex equo nondescendere : 
nuUo imbre, nuUo frigore adduci, ut capite operto sit ; 
summam in eo esse corporis siccitatem : itaque exsequi 
omnia Regis officia et munera. Potest igitur exercita- 
tio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid 
pristini roboris. 

XI. Non sunt in senectute vires ? Ne postulantur 
quidem vires a senectute. Ergo et legibus et institutis 
vacat aJtas nostra muneribus iis, quse non possunt sine 
viribus sustineri. Itaque non modo, quod non possumua, 
sed ne quantum possuraus quidem, cogimur. .3-3. At ita 
multi sunt imbecilli senes, ut nullum officii aut omnino 
vitse munus exsequi possint. At id quidem non proprium 
senectutis est vitium, sed commune valetudinis. Quam 
fuit imbecillus Publii Africani filius is, qui te adoptavit! 
quam tenui aut nulla potius valetudine ! Quod ni ita 
fuisset, alterum ille exstitisset lumen civitatis. Ad pa- 
ternam enim magnitudinem animi doctrina uberior 
accesserat. Quid mirum igitur in senibus, si infirmi 
sunt aliquando, quum id ne adolescentes quidem effugere 
possint ? llesistendum, Lseli et Scipio, senectuti est, 
ejusque vitia diligentia compensanda sunt. Pugnandum, 
tanquam contra morbum, sic contra senectutem. 36. 
Habenda ratio valetudinis : utendura exercitationibus 
modicis : tantum cibi et potionis adhibendum, ut refici- 
antur vires, non opprimantur. Nec vero corpori soli 
subveniendum est, sed menti atque animo multo magis. 
Nam haec quoque, nisi tanquam lumini oleum instilles, 
exstinguuntur senectute. Et corpora quidem defatiga- 
tione [et exercitatione] ingravescunt : animi autem [se] 
fxercendo levantur. Nam quos ait Csecilius 
comicos stultos senes, 



Ift CATO MAJOR DE 8ENECTDTB. 

ho3 significat credulos, obliviosos, dissolutos ; quae vitia 
3unt non senectutis, sed incrtis, ignavae, somniculoaa; 
aenectutis. Ut petulantia, ut libido magis est adolescen- 
tium, quam seuum ; nec tamen omnium adolescentium, 
3ed non proborum ; sic ista senilis stultitia, quaj delira- 
tio appellari solet, senum }evium est, non omnium. 37. 
Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, 
tantas clientelas Appius regebat, et senex et csecus. In- 
tentum enim animum, tanquam arcum, habebat, nec 
languescens suceumbebat senectuti. Tenebat non modo 
auctoritatem, sed etiam imperium in suos : metuebant 
servi, verebantur liberi, carum omnes habebant : vigebat 
ia illa domo patrius mos et disciplina, 38. Ita enim se- 
nectus honesta est, si se ipsa defendit, si jus suum re- 
tinet, si nemini emancipata est, si usque ad extremum 
spiritum dominatur in suos. Ut enim adolescentem, in 
quo senile aliquid ; sic senem, in quo est adolescentis 
aliquid, probo : quod qui sequitur, corpore senex esse 
poterit, animo nunquam erit. Septimus mihi Originum 
liber est in manibus ; omnia antiquitatis monumenta 
colligo : caussarum illustrium, quascunque defendi, nunc 
quum maxime conficio orationes : jus augurum, pontifi- 
cum, civile tracto : multiim etiam Graecis litteris utor ; 
Pythagoreorumque more exercendse memoriaj gratia, 
quid quoque die dixerim, audierim, egerim, commemoro 
vesperi. Hae sunt exercitationes ingenii, hsec curricula 
mentis : in his desudans atque elaborans, corporis vires 
non magnopere desidero. Adsum amicis : venio in 
Senatum frequens, ultroque affero res multum et diu 
cogitatas, easque tueor animi, non corporis viribus. 
Quae si exsequi nequirem, tamen me lectulus oblectaret 
meus, ea ipsa cogitantem, quae jam agere uon possem : 
sed ut possim, faeit acta vita. Semper enim in his 
studiis laboribusque viventi non intelligitur, quando 
obrepat senectus. Ita sensim sine sensu aetas senescit ; 
nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur. 

XII. 39. Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod 
eam carere dicunt voluptatibus. O praeclarum munus 
setatis, si quidem id aufert nobis, quod est in adolescen- 
tia vitiosissimum ! Accipite enim, optimi adolescentes, 
veterem orationem Archytae Tarentini, magni in primis 



CATO MAJOR DE SENECTUTE. 17 

et prrcclari viri, quJB milii tradita est, quiim essem ado- 
lescens Tarenti eum Quinto Maximo. :Nullam capitalio- 
rem pestem, qiiam corporis voluptatem, hominibus dicebat 
a natura datam: cujus voluptatis avicke libidines temere et 
effrenate ad potiundumincitarent[ur']. 40. Hinc patriee 
proditioneS) hinc rerumpublicarum eversiones, hinc cum 
hostibus clandestina colloquia nasci : nullum deniqiie 
scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum 
no7i libido voluptatis impelleret ; stupra vero et adulteria 
et omne tale Jla^/itium nullis aliis illecebris excitari, 7iisi 
voluptatis. Qmmque homini sive natura sive quis Deus 
nihil mente preestabilius dedisset ; huic divino muneri ac 
dono nihil esse tam inimicum, quam voluptatem. 41. 
Nec enim libidine dominante temperantice locum esse, ne- 
que omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere. 
Quod quo magis intelligi posset, fingere animo jubebat, 
tantd incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi 
posset maxima. Nemini censebat fore dubium, quin tam- 
diu, dum ita gaudevet, nihil agitare mente, nihil ratione, 
nihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil esse tam 
detestabile tamque pestiferum, quam voluptatem : si qui- 
dem ea, quum major esset atque longior, omne animi 
lumen exstingueret. Haec cum Caio Pontio Samnite, 
patre ejus, a quo Caudino praelio Spurius Postumius, 
Titus Veturius, Consules, superati sunt, locutum Archy- 
tam, Nearchus Tarentinus, hospes noster, qui in amicitia 
populi Romani permanserat, se a majoribus natu acce- 
pisse dicebat, quum quidem ei sermoni interfuisset PJato 
Atheniensis : quem Tarentum venisse Lucio Camillo, 
Appio Claudio Consulibus, reperio. 42. Quorsus haso ? 
Ut intelligatis, si voluptatem aspernari ratione et sapi- 
entia non possomus, magnam habendam senectuti gra- 
tiam, quae effecerit, ut id non liberet, quod non oporteret. 
Impedit enim consilium voluptas, rationi inimiea : ac 
mentis, ut ita dicani, preestringit oculos ; nec habet 
ullum cum virtute eommorcium. Invitus quidem feei, 
ut fortissimi viri Titi Flaminini fratrem Lueium Flami- 
ninum e Senatu ejieerem, octo annis post, qviam Consul 
fuisset: sed notandamputavi libidinem. Ille enim quum 
esset Consul, in GalLa exoratus in convivio a scorto est, 
ut securi feriret aliquem eorum, qui in vinculis essent 
B 2 



18 CATO MAJOR DE SENECTUTE. 

damuati rei capitalis. Hic, Tito, fratre suo, Censore, 
qui proximus ante me fuerat, elapsus est ; mihi vero et 
Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam 
perdita libido, quae cum probro privato conjungeret im- 
perii dedecus, 

XIII. 43. Scepe audivi a majoribus natu, qui se porro 
pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum Caium 
Fabricium, quod, quum apud Regem Fyrrhum legatus 
esset, audisset a Thessalo Cinea, esse quendam Athenis, 
qui se sapientem profiteretur, eumque dicere, omnia, 
quae faceremus, ad voluptatem esse referenda : quod ex 
eo audientes, Manium Curium et Tiberium Coruncanium 
optare solitos, ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persua- 
deretur, quo facilius vinci possent, quum se voluptatibus 
dedissent. Vixerat Manius Curius cum Publio Decio, 
qui quinquennio ante eum Consulem se pro republica 
quarto Consulatu devoverat. Norat eundem Fabricius, 
norat Coruncanius : qui quum ex sua vita, tum ex ejus, 
quem dico, Publii Decii facto, judicabant, esse profecto 
aliquid natura pulchrum atque prseclarum, quod suS. 
sponte peteretur, quodque, spreta et contempt^ volup- 
tate, optimus quisque sequeretur. 44. Quorsum igitur 
tam multa de voluptate ? Quia non modo vituperatio 
nuUa, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea vo- 
luptates nuUas magnopere desiderat. At caret epulis 
exstructisque mensis et frequentibus poculis ? Caret 
ergo [etiam] vinolentia et cruditate et insomniis. Sed 
si aliquid dandum est voluptati, quoniam ejus blanditiis 
non facile obsistimus, (divine enim Plato escam malorum 
voluptatem appellat, quod ed videlicet homines capianiur, 
ut hamo pisces :) quanquam imraoderatis epulis caret se- 
nectus, modicis tamen conviviis delectari potest. Caium 
Duillium, Marci filium, qui Pcenos classe primus device- 
rat, redeuntem a ccena senem ssepe videbam puer ; de- 
lectabatur crebro funali et tibicine, quae sibi nullo exem- 
plo privatus sumpserat : tantum licentiae dabat gloria. 
45. Sed quid cgo alios ? Ad meipsum jam revertar. 
Primum habui semper sodales. Sodalitates autera me 
Quaestore constitutse sunt, sacris Idfeis Magnse Matris 
acceptis. Epulabar igitur cum sodalibus omnino modice, 
sed erat quidam fervor aetatis ; qua progrediente, omnia 



CATO MAJOR DB SENECTUTE. 19 

fiunt indies mitiora. Neque enim ipsorum conviviorum 
delectationem voluptatibus corporis magis, quam coetu 
amicorum et sermonibus metiebar. Bene enim majores 
nostri aocubitionem epiihrem amicorum, quia vitfE con- 
junctionem \mheret, convivium nominarunt ; melius, quam 
Grosci, qui hoc idcm tum compotatiomm, tum conccena- 
tionem vocant : ut, quod in eo genere minimum est, i<l 
maxime probare videantur. 

XIV. 46. Ego vero propter sermonis delectationem 
tempestivis quoque conviviis delector, nec cum «quali- 
bus soliim, qui pauci admodum restant, sed cum vestra 
etiamaetate atque vobiscum : habeoque senectutimagnam 
gratiam, quse mihi sermonis aviditatem auxit, potiouis et 
cibi sustulit. Quod si quem etiam ista delectant (ne 
omnino beUum indixisse videar voluptati, cujus est 
[etiam] fortasse quidam naturalis modus :) non intelHgo, 
ne in istis quidem voluptatibus ipsis, carere sensu senec- 
tutem. Mo vero et magisteria delectant, a majoribus 
instituta : et is sermo, qui more majorum a summo ad- 
hibetur in pocuhs ; et pocula, sicut in syraposio Xeno- 
phontis, minuta atque rorantia, et refrigeratio ajstate, et 
vicissim aut sol aut ignis hibernus. Qua3 quidem in 
Sabinis etiam persequi soleo, conviviumquQ vicinorum 
quotidie compleo ; quod ad multam quam maxime pos- 
sumus, vario sermone producimus. 47. At non est 
voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo : 
sed ne desideratio quidem. Nihii autem molestum, 
quod non desideres. Bene Sophocles, quum ex eo 
quidam jam afFecto aetate (jurereret, utereturne rebus 
venereis : Dii meliora ! inquit : Ubenter vero istinc, tan- 
quam a domino agresti acfiirioso, profugi. Cupidis enim 
rerum talium odiosum et molestum est fortasse carere : 
satiatis vero et expletis jucundius est carere, quara frui. 
Quanquam non caret is, qui non desiderat. Ergo hoc 
non desiderare, dico esse jucundius, quam frui. 48. 
Quod si istis ipsis vohq^tatibus bonaaetas fruitur libentius ; 
primum parvulis fruitur rebus, ut diximus : deinde iis, 
quibus senectus, si non abunde potitur, non omnino 
caret. Ut Turpione Arabivio magis delectatur, qui in 
prima cavea spectat ; delectatur taraen etiam, qui in 
ultima : sic adolescentia voluptates prope intuens magis 



20 CATO MAJOU DE 8ENECTDTB. 

fortasse Isetatur : sed delectatur etiam senectus procul 
eas spectans, tantum, quantum sat est. 49. At illa 
quanti sunt, aniraum, tanquam emeritis stipendiis libidi- 
nis, ambitionis, contentionis, inimieitiarum, cupiditatum 
omnium, secum esse, secumque, ut dicitur, vivere ! Si 
vero habet aliquod tanquam pabulum studii atque doc- 
trina;, nihil ost otiosa senectute jucundius. Mori psene 
videbamus in studio dimetiundi caeli atque tcrrffi Caium 
GaUum, familiaiem patris tui, Scipio. Quoties illum 
lux, noctu aliquid describere ingressum, quoties nox op- 
pressit, quum mane ccepisset ! Quam delectabat eum, 
defectiones solis et lunae multo nobis ante praedicere ! 
50. Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis ? Quam 
gaudebat bello suo Punico NcEvius ! quam Truculento 
Plautus ! quam Pseudolo ! Vidi etiam senem Livium : 
qui quum sex annis ante, quam ego natus sum, fabulam 
docuisset, Centone Tuditanoque Consuhbus, usque ad 
adolescentiam meam processit SBtato. Quid de Publii 
Licinii Crassi et pontificii et civihs juris studio loquar ? 
aut de hujus Publii Scipionis, qui his paucis diebus Pon- 
tifex maximus faetus est ? Atqui eos omnes, quos com- 
memoravi, liis studiis flagrantes senes vidimus. Marcura 
vero Cethegum, quem recte ^uadoe medullam dixit ¥.n- 
niua, quanto studio exerceri in dicendo videbamus, 
etiam senem ! Quae sunt igitur epularura aut ludorum 
aut scortorum voluptates cum his vokiptatibus compa- 
randse ? Atque haec quidem studia doctrinae. Quae 
quidem prudentibus et bene institutis jjariter cum aetate 
crescunt : ut honestum illud Solonis sit, quod ait ver- 
siculo quodam, ut ante dixi, senescere se, multa indies ad- 
discentem : qua voluptate animi nulla certe potest esse 
major. 

XV. 51. Venio nunc ad voluptates agrieolarum, qui- 
bus ego incredibiliter delector : quae nec uUa impediun- 
tur senectute, et mihi ad sapientis vitam proxime viden- 
tur accedere. Habent enim rationem cum terra, quae 
nunquam recusat imperium, nec unquam sine usura 
reddit, quod accepit : sed alias minore, plerumque ma- 
jore cum fenore. Quanquam me quidem non fructus 
modo sed etiam ipsius terrae vis ac natura delectat : quae 
quum greniio mollito ao subacto seraen sparsura excepit, 



CATO MAJOR DE SENECTUTE. 21 

primum id occsecatum cohibet ; ex quo occntio, qusc hoc 
efficit, nominata est ; deinde tepefactum vapore et com- 
pressu suo difFundit, et ehcit herbescentem ex eo viridita- 
tem : quas, nixa fibris stirpium, sensim adolescit, cul- 
moque erecta geniculato, vaginis jam quasi pubescens 
includitur ; e quibus quum emersit, fundit frugem spici, 
ordine structam, et contra avium minorum morsus mu- 
uitur vallo aristarura. 52. Quid ego vitium satus, ortus, 
incrementa coraraemorem ? Satiari delectatione nou 
possum ; ut mese senectutis requietem oblectamentaque 
noscatis. Oinitto enim vira ipsam omnium, quse generan- 
tur e terra : quse ex fici tantulo grano aut ex acino 
vinaceo aut ex ceterarura frugum ac stirpiura minutissi- 
mis seminibus tantos truncos ramosque procreat : malle- 
oH, plantSB, sarmenta, viviradices, propagines, nonne ea 
efficiunt, ut quomvis cum admiratione delectent ? Vitis 
quidem, quae natura caduca est, et, nisi fulta sit, ad ter- 
ram fertur, eadem, ut se erigat, claviculis suis, quasi 
manibus, quidquid est nacta, complectitur : quara sor- 
pentera multiphci lapsu et erratico, ferro araputans, 
coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in om- 
nea partes nimia fundatur. o3. Itaque ineunte vere in 
iis, quae relicta sunt, exsistit tanquara ad articulos sar- 
mentorura ea qure gemraa dicitur : a qua oriens uva sese 
ostendit : quse, et succo terrse et calore solis augescens, 
primo est peracerba gustatu, deinde maturata dulcescit ; 
vestitaque pampinis, nec modico tepore caret, et nimios 
sohs defendit ardores. Qua quid potest esse quum fructu 
lastius, tum adspectu pulchrius ? Cujus quidem non 
utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et ipsa 
natura delectat : adminiculorum ordines,capitum jugatio, 
religatio et propagatio vitiura, sarmentorumque ea, quam 
dixi, aliorum amputatio, aliorum immissio. Quid ego 
irrigationes ? quid fossiones agri repastinationesque pro- 
feram, quibus fit multo terra fecundior ? 54. Quid de 
utilitate loquar stercorandi ? Dixi in eo libro, quera de 
rebus rusticis scripsi : de qua doctus Hesiodus ne verbum 
quidem fecit, quura de cultura agri scriberet. At Ho- 
merus, qui multis, ut mihi videtur, ante sseculis fuit, 
Laertem, lenientem desideriura, quod capiebat e filio, 
colentem agrum et eum stercorantem facit. Nec vero 



'■>5 



CATO MAJOR DE SENECTOTE. 



8egetibus solum et pratis et vineis et arbustis res rusticss 
laetae sunt, sed etiam hortis et pomariis : tum pecudum 
pastu, apium exaniinibus. florum omnium varietate. Nec 
consitiones modo delectant, sed etiam insitiones ; quibus 
nihii invenit agricultura sollertius. 

XVI. 55. Possum persequi multa oblectamentarerura 
rustiearum : sed eaipsa, quae dixi, fuisse sentio longiora. 
Jgnoscetis autem. Nam et studio rerum rusticarum 
jjrovectus sum, et senectus est natura loquacior : ne ab 
oranibus eam vitiis videar vindicare. Ergo iu hac vita 
Manius Curius, quum de Samnitibus, de Sabinis, de 
Pyrrho triumphasset, consumpsit extremum tempus 
Eetatis : cujus quidem villam ego contemplans, (abest 
enim nou longe a me,) admirari satis non possum vel 
huminis ipsius continentiam vel temporum diseiplinam. 
Curio, ad focum sedenti, magnum auri pondus Samnites 
quum attulissent, repudiati sunt. Non enim, aurum 
habere, praiclarum sibi videri dixit, sed iis, qui haberent 
aurura, iujperare. 56. Poteratne tantus aniauis non 
jucundam efficere senectutem ? Sed venio ad agricolas, 
ne a me ipso recedara. In agris erant tum Senatores, id 
est senes: si quidem aranti Lucio Quinctio Cincinnato 
nuntiatum est, eum Dictatorem esse factum : cujus Dic- 
tatoris ju^ssu magister equitura Caius Serviliua Ahala 
Spurium Maslium, regnura appetentem, occupatura inter- 
emit. A villa in Senatum arcessebantur et Curius, et 
ceteri senes : ex quo, qui eos arcessebant, viatores nomi- 
nati sunt. Num igitur eorum senectus miscrabilis fuit, 
qui se agri cultione oblectabant ? Mea quidem sententiS, 
haud scio an nulla beatior esse possit : neque solum 
officio, quod hominura generi universo cultura agrorura 
est salutaris, sed et delectatione, quam dixi, et saturitate 
copiaque omnium rerura, quse ad victura homiuum, ad 
cultura etiam Deorum pertinent : ut, quoniam hsec qui- 
dam desiderant, in gratiam jam cumvoluptateredeamus. 
Sumper enim boni assiduique domini referta cella vina- 
ria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est : 
abundat poico, hfedo, agno, gallina, lacte, caseo, melle. 
Jam hortum ipsi agricola" succidiam alteram appellant. 
[Tum] conditiora facit hajc supervacanei [etiam] operis 
aucupiura atque venatio. 57. Quid de pratorum virid- 



CATO MAJOR DE SENECTUTE. 23 

itate, aut arborum ordinibus, aut vincarum olivetoruin- 
que specie dicam ? Brevi prEscidam. Agro bene culto 
nil potest esse nec usu uberius, nec spccie ornatius : ad 
quem fruendum non modo non retardat, verum etiam 
invitat atquc allcctat senectus. Ubi enim potest illa 
agtas aut calescere vel apricationc melius vel igni, aut 
\ icissim umbris aquisve refrigerari salubrius ? 58. Sibi 
igitur haboant arma, sibi equos. sibi liastas, sibi clavara, 
sibi pilam, sibi natationes et cursus ; nobis senibus ex 
lusionibus multis talos relinquant et tesseras ; id ipsum 
utrum lubebit : quoniam sine his beata esse senectua 
potest. 

XVII. 59. Multas ad res perutiles Xenophontis libri 
sunt : quos legite, quseso, studiose, ut facitis. Quam 
copiose ab eo agricultura laudatur in eo libro, qui est de 
tuenda re familiari. qui QEconomicus inscribitur ! Atquo 
ut intelligatis, nihil ei tam regale videri, qu.am studium 
agri colendi, Socrates in eo iibro loquitur cum Critobulo, 
Cyrum rainorem, Regem Persarum, praestantem ingenio 
atque imperii gloria, quum Lysander Lacedtemonius, vir 
suramae virtutis, venisset ad eum Sardis, eique dona a 
sociis attulisset : et ceteris in rebus comem erga Lysan- 
drum atque humanum fuisse, et ei quendam conseptum 
agrum, diligentur consitum, ostendisse : quum autem 
admiraretur Lysander et proceritates arborum, et direc- 
tos in quincuncem ordines.et humum subactam atque pu- 
ram, et suavitatem odorum, qui afflarentur e floribus : 
tum dixisse, mirari se non modo diligentiam, sed eliam 
soUertiam ejus, a quo essent illa dimensa atque descripta : 
et oi Cyrum respondisse : Atqui ego omnia ista sum di- 
mensus ; mei svnt ordines, mca descriptio ; mulfoe, etiam 
istarum arborum mea mnnusunt saioi. Tum Lysandrum, 
intucntem ejus purpuram et nitorem corporis ornatum- 
que Persicum multo auro mvdtisque gemmis, dixisse : 
Recte vero te, Cyre, heatum ferunt, quoniam virtuti tuoe 
fortunn conjuncta est. 60. Hac igitur fortuna frui licet 
senibus : nec setas impedit, quo minus et ceterarum re- 
rum, et in primis agri eolendi studia teneannis usque ad 
ultimum tempus senectutis. Marcum quidem Valerium 
Corvum accepimus nd centesimum annura perduxisse, 
quum esset acta jam eetate in agris, eosque coleret : cu- 



24 OATO MAJOB DE SENECTUTE. 

jus inter primum et sextum Consulatum sex et quadra- 
ginta anni interfuerunt. Itaque quantum spatium aetatis 
majores nostri ad senectutis initium esse voluerunt, 
tantus illi cursus honorum fuit. Atque ejus extrema 
aetas hoc beatior, quam media, quod auctoritatis plus ha- 
bebat, laboris vero minus. Apex autem senectutis est 
auctoritas. Gl. Quanta fuit in Lucio Ccecilio Metello ! 
quanta in Attilio Calatino ! in quem illud elogium uni- 

CUm : PLURBl^ CONSEKTIUXT GENTES, POPULI PKIMA- 

KiUM FUissE YiRUM. Notum cst cariTien, inoisum in 
sepulcro. Jure igitur gravis, cujus de laudibus omnium 
csset fama consentiens. Quem virum Publium Crassum, 
luiper Pontificem maximum, quem postea Marcum Le- 
pidum, eodem sacerdotio pra:ditum, vidimus ! Quid de 
Paullo aut Africano Ioquar,aut, ut jani ante, de Maximo? 
quorum non in sententia sokim, sed etiam in nutu reside- 
bat auctoritas. Habet seneetus, honorata prcesertim, 
tantam auctoritatem, ut ea pluris sit, quam omnes adoles- 
centiffi voIuj)tates. 

XVIIL 02. Sed in omni oratioue, niementote, eam 
me laudare senectutem, quas fundamcntis adolescentiae 
constituta sit. Ex quo id effieitur, quod ego magno 
quondam cum assensu omnium dixi : Miseram esse 
senectutem, qucB se oratione defenderet. Non cani, non 
rugae repente auctoritatem arripere jjossunt : sed honeste 
acta superior setas fructus capit auctoritatis extremos. 
63. Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia 
atquecommunia, salutari, appeti, decedi, assurgi, deduci, 
reduci, consuli : quae et apud nos et in aliis civitatibus, 
ut quseque optime morata, ita diligentissime observantur. 
Lysandrum Lacedaemonium, cujus modo mentionem 
feci, dicere aiunt solitum, Lacedaemone esse lionestissi- 
mum domicilium senectutis. Nusquani enim tantum 
tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin 
etiam memorias proditum est, quum Athenis, ludis, qui- 
dam in theatrum grandis natu venisset, in magno con- 
sessu locimi ei a suis civibus nusquam datum ; quum 
autem ad Laccdaemonios accessisset, qui, legati quum 
essent; certo in loco consederant, consurrexisse omnes, 
et senem ilkim scssum recepisse. 64. Quibus quuni a 
cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse 



CATO MAJOR DE SENECTUTE. ZO 

ex iis quendam, Athenienses scire, qucs recta essent, sed 
fncere nolle. Multa in nostro collegio praeclara : sed 
hoc, de quo agimus, in primis, quod, ut quisque setate 
antecfcdit, ita sententife principatum tenet : neque soliim 
honore antecedentibus, sed iis ctiam, qui cum imperio 
sunt, majores natu augures anteponuntur. Quse sunt 
igitur voluptatcs corporis cum auctoritatis prtemiis com- 
parandce ? Quibus qui splendide usi sunt, ii mihi viden- 
tur fabulam Estatis peregisse, nec, tanquam inexercitati 
histriones, in extremo actu corruisse. Q5. At sunt morosi 
et anxii et iracundi et difficiles senes : si quaerimus, etiam 
avari. Sed hsec morum vitia sunt, non senectutis. Ac 
morositas tamen, et ea vitia, quae dixi, habent aliquid 
excusationis, non illius quidem justse, sed qure probari 
posse videatur. Contemni se putant, despici, illudi. 
Praeterea in fragili corpore odiosa omnis ofTensio est. 
Quae tamen omnia dulciora sunt et moribus bonis et ar- 
tibus ; idque tum in vita, tum in sceiia intelHgi potest 
ex iis fratribus, qui in Adelphis sunt. Quanta in altero 
duintasjin altero comitas ! Sic se res habet. Ut enim non 
omne vinum, sic non omnis fetas vetustate coacescit. 
Severitatem in senectute probo ; sed eam, sicut alia, 
modicam : acerbitatem nuUo modo. Avaritia vero seni- 
lis quid sibi velit, non intelligo. Potest enim quidquam 
esse absurdius, quam, quo minus viae restat, eo plus via- 
tici qurorere ? 

XIX. 66. Quarta restat caussa, quae maxime angero 
atque soUicitam habere nostram setatem videtur, appro- 
pinquatio mortis quce certe a senectute non potest longe 
abesse. O miserum senem, qui, mortem contemnendam 
esse, in tam longa fetate non viderit ! quae aut plane 
negligenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam 
optanda, si aliquo eum deducit, ubi sit futurus aeternus. 
Atqui tertium ccrte nihil inveniri potest. 67. Quid 
igitur timeam, si aut non miser post mortem, aut beatus 
etiam futurus sum ? Quanquam quis est tam stultus, 
quamvis sit adolescens, cui sit exploratum, se ad vespe- 
rum esse victurum ? Quin etiam aetas illa multo plures, 
quam nostra, mortis casus habet. Facilius in morbos 
incidunt adolescentes ; gravius segrotant ; tristius cu- 
rantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem ; quod ni 
C 



26 CATO MAJOR DE SENECTUTB. 

ita aecideret, melrus et piudentius viveretur. Mens en- 
im et ratio et consilium in senibus est : qui si nulli 
fuissent, nuUcB omnino civitates essent. Sed redeo ad 
mortem impendentem. Quod illud est crimen senectu- 
tis, quum [illud] videatis cum adolescentia esse com- 
mune ? 68. Sensi ego quum in optimo filio meo, tum 
in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus tuis, 
Scipio, omni aetati mortem esse communem. At sperat 
adolescens, diu se victurum : quod sperare idem senex 
non potest. Insipienter sperat. Quid enim stultius, 
quam incerta pro certis habere, falsa pro veris ? Senex, 
ne quod speret quidem, habet : at est eo meliore condi- 
tione, quam adolescens, quum id, quod ille sperat, hic 
jam consecutus est. Ille vult diu vivere : hic diu vixit. 
69. Quanquam, o Dii boni ! quid est in hominis vita 
diu ? Da enim supremum tempus ; exspectemus Tar- 
tessiorum Regis aetatem : fuit enim, ut scriptum video, 
Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnavit 
annos, centum et viginti vixit : sed mihi ne diuturnum 
quidem quidquam videtur, in quo est aliquid extremum. 
Quum enim id advenit, tunc illud, quod prasteriit, efflux- 
it : tantum remanet, quod virtute et recte factis conse- 
cutus sis. Horse qiiidem cedunt et dies et menses et 
anni : nec prEeteritum tempus unquam revertitur, nec, 
quid sequatur, sciri potest. Quod cuique temporis ad 
vivendum datur, eo debet esse contentus. 70. Neque 
enim histrioni, ut placeat, peragenda est fabula; modo, 
in quocunque fuerit, actu, probetur ; nee sapienti usque 
ad Plaudite vivendum. Breve enim tempus setatis satis 
est longum ad bene honesteque vivendum. Sin processeris 
longius, non magis dolenduui est, quam agricolse dolent, 
prseterita verni temporis suavitate, aestatem auctumnum- 
que venisse. Ver enim tanquam adolescentiam signifi- 
cat, ostenditque fructus futuros : reliqua tempora deme- 
tendis fructibus et percipiendis accommodata sunt. 71. 
Fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante partor- 
um bonorum memoria et copia. Omnia vero, quse se- 
cundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis. Quid 
est autem tam secundum naturam, quam senibus emori ? 
Quod idem contingit adolescentibus, adversante et re- 
pugnante natura. Itaque adolescentes mori sic mihi 



CATO MAJOR DE SENECTUTE. 27 

videntur, ut quum aquse multitudine vis flammae oppri- 
mitur ; senes autoui, sicut sua sponte, nulla adhibita vi, 
consumptus iguis exstinguitur. Et, quasi poma ex ar- 
boribus, si cruda suut, vi avelluntur ; si matura et coeta, 
decidunt: sic \'itauj adolescentibus ^is aufert, senibus 
maturitas : qu<B milii quidem tam jucunda cst, i;t, quo 
propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar, 
aliquandoque in portum ex longa navigatione esse ven- 
turus. 

XX. 72. Omnium setatum certus est terminus : se- 
nectutis autem nullus certus est terminus ; recteque in 
ea vivitur, quoad munus officii exsequi et tueri possls, et 
tamen mortem coutemnere. Ex quo fit, ut animosior 
etiam senectus sit, quam adolescentia, et fortior. Hoc 
illud est, quod Pisistrato tyranno a Solone responsum 
est, quum illi qua^reuti, qua tandem spe fretus sihi tam 
audaciter ohsisteret, respondisse dicitur, Senectute. Sed 
vivendi finis est optimus, quum, integra meute ceterisque 
sensibus, opus ipsa suum eadem, quoe coagmentavit, na- 
tura dissolvit. Ut navem, ut aedificium idem destruit 
facillime, qui construxit : sic hominem eadem optime, 
quae conglutinavit, natura dissolvit. Jam omnis con- 
glutinatio recens asgre, iuveterata facile divellitur. Ita 
fit, ut illud breve vftae reliquum nec avide appetendum 
senibus, nec sine caussa deserendum sit. Vetatque 
Pythagoras, injussu Imperatoris, id est, Dei, de prcesidio 
et statione vitce decedere. 73. Solonis quidem sapientis 
elogium est, quo se negat velle suam mortem dolore ami- 
corum et lamentis vacare. ^'^ult, credo, se esse carum 
suis. Sed haud scio, an melius Eunius : 

Nemo me lacrumis decoret, nec funera fletu 
Faxit. 

74. Non censet lugendam esse mortem, quam immorta- 
litas consequatur. Jam sensus morieudi aliquis esse 
potest ; isque ad exiguum tempus, praesertim seni ; post 
mortem quidem sensus aut optandus, aut nullus est. 
Sed hoc meditatum ab adolescentia debet esse,mortem ut 
negligamus : sine qua meditatione tranquillo esse animo 
nemo potest. Moriendum enim certe est : et id incer- 
tum, an eo ipso die. Mortem igitur omnibus horis im- 
pendeutem timens, qui poterit animo cousistere ? 15. De 



28 CATO MAJOR DE SENECTUTE. 

qua non ita longa disputatione opus esse videtur. quum 
recorder, non Lucium Brutum, qui in liberanda patria est 
interfectus, non duo Decios, qui ad voluntariam mortem 
cursum equorum incitaverunt, non Marcum Attilium,qui 
ad supplicium est profectus, ut fidem hosti datam conser- 
varet, non duo Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus 
suis obstruere voluerunt, non avum tuum Lucium 
Paullum, qui morte luit collegse in Cannensi ignominia 
temeritatem, non Marcum Marcellum, cujus interitum 
ne crudelissimus quidem hostis lionore sepulturje carere 
passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Origini- 
bus, in eum sajpe locum profectas alacri animo et erecto, 
unde se nunquam redituras arbitrarentur. Quod igitur 
adolescentes, et ii quidem non solum indocti, sed etiam 
rustici contemnunt, id docti senes extimescent ? 76. 
Omnino, ut mihi quidem videtur, studiorum omnium 
satietas vitte facit satietatem. Sunt pueriticE certe 
studia : num igitur ea desiderant adolescentes ? Sunt 
et ineuntis adolescentife : num ea constans jam requirit 
aetas, quse media dicitur ? Sunt etiam hujus ietatis : ne 
ea quidem quseruntur a senectute. Sunt extrema qua?- 
dam studia senectutis : ergo, ut superiorura astatum 
studia occidunt, sic occidunt etiam senectutis. Quod 
quum evenit, satietas vitse tempus maturum mortis 
aiFert. 

XXL 77. Equidem non video, cur, quid ipse senti.am 
de morte, non audeam vobis dicere ; quod eo melius 
mihi cernere videor, quo ab ea propius absum. Ego 
vestros patres, Publi Scipio, tuque, Cai Lseli, viros cla- 
rissimos miliique amicissimos, vivere arbitror ; et eam 
quidem vitam, quse est sola vita nominanda. Nam, dum 
sumus in his inelusi compagibus corporis, munere quo- 
dam necessitatis et gravis opere perfungimur. Est enim 
animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et quasi 
demersus in terram, locum divinse naturae aeternitatique 
contraiium, Sed credo, Deos immortales sparsisse 
animos in corpora humana, ut essent, qui terras tueren- 
tur, quique, ccelestium ordinem contemplantes, imitaren- 
tur eum vitae modo atque constantia. Nec me solum 
ratio ac disputatio impulit, ut ita crederem, sed nobilitaa 
etiam summorum pliilosophorum, et auctoritas. 



CATO MAJOU DE SENECTUTE. 29 

78. Audiebam, Pythagoram Pythagoreosque, incolas 
paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam no- 
minati, nunquara dubitasse, quin ex universa mente 
divina delibatos animos haberemus. Demonstrabantur 
mihi prcEterea, qua3 Socrates supremo vitas die de im- 
raortalitate animorum disseruisset, is, qui esset omnium 
sapientissimus oraculo Apollinis judicatus. Quid multa ? 
Sic mihi persuasi, sic sentio, quum tanta celeritas ani- 
morum sit, tanta memoria prreteritorum, futurorumque 
prudentia, tot artes, tantae scientia?, tot inventa, non 
posse eam naturam, quse res eas contineat, esse morta- 
lem : quumque semper agitetur animus, nec principium 
motus habeat, quia se ipse moveat ; ne finem quidem 
habiturum esse motus, quianunquam se ipse sit relictur- 
us : et, quum simplex animi natura esset, neque haberet 
in se quidquara admixtum dispar sui atque dissimile, non 
posse eum dividi : quod si non possit, non posse interire : 
raagnoque esse arguraento, homines scire pleraque ante 
quam nati sint, quod jam pueri, quum artes difficiles 
discant, ita celeriter res innumerabiles arripiant, ut eas 
non tum primum accipere videantur, sed reminisci et 
recordari. Hajc Plato noster. 

XXII. 79. Apud Xenophontera autem moriens Cyrus 
major hxe dicit. JSColite arbitran, o mihi carissimi 
filii, me, quum a vobis discessero, rmsquam aut nullum 
fore. JVec enim, dum eram vobiscum, animum meum 
videbatis, sed eum esse in hoc corpore, ex iis rebus, quas 
gerebam, intelligebatis. Eundem igitur esse creditote, 
etiam si nullum videbitis. 80. Jfec vero clarorum 
virorum post mortem honores permanerent, si nihil 
[eorum'^ ipsorum animx efficerent, quo diuiius memcriam 
sui teneremus. Mihi quidem nunquam persuaderi potuit, 
animos, dum in corporibus essent mortalibus, vivere ; 
quum exissent ex iis, emori ; nec vero, tum animum esse 
insipientem, quum ex insipienti corpore evasisset ; sed 
quum omni admixtione corporis liberatus, purus et inie- 
ger esse ccepissei, tum esse sapientem. Atque etium, 
quum hominis naiura morte dissolvitur, ceterarum reruvi 
perspicuum est quo quceque discedant ; abeunt enim illuc 
omnia, unde orta sunt : unimus autem solus, nec quum 
adest, nec guum discedit,apparet. 81. Jam vero videtis^ 
€ 2. 



30 CATO MAJOR DE SENECTUTE. 

712^^7 esse morfi tam simile, quam somnum. Atqui dor- 
mieniium animi maxime declarnnt diviniiatem suam : 
multa enim, quum remissi et liberi sunt, ftUura prospi- 
ciunt. Ex quo intellegitur, qunles fiiiuri sint, quum te 
plane corporis tinculis relaxaverint. Quare, si hcec ita 
sunt, sic me colitoie, ut Deum. Sin una est interiturus 
animus cum corpore, vos iamen, Deos verentes, qui hanc 
omnem pulchritudinem tueniur et regunt, memcniam 
nostri j^ie inviolaieque servabitis. Cyrus quidem hsec 
moriens. Nos, si placet nostra videamus. 

XXIII. 82. Kemo unquam mihi, Scipio, persuadebit, 
aut patrem tuum PauUum, aut duos avos, Paullum et 
Africanura, aut Africani patrem, aut patruum, aut mul- 
tos pragstantes viros, quos enumerare non est necesse, 
tauta esse conatos, quae ad posteritatis memoriam per- 
tinerent, nisi animo cernerent, posteritatem ad se ])er- 
tinere. An censes, (ut de me ipso aliquid more senum 
glorier,)me tantos labores diuruos nocturnosque domi 
rnilitiaeque suscepturum fuisse, si iisdem finibus gloriam 
meam, quibus vitam, essem terminaturus ? Nonne me- 
lius multo fuisset, otiosam setatem et quietam sine uUo 
labore et contentione traducere ? Sed, nescio quomodo, 
animus, erigens se, posteritatem semper ita prospiciebat, 
quasi, quum excessisset e ^dta, tum denique victurus 
esset. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi immor- 
tales essent, haud optimi cujusque animus maxime ad 
immortalitatem gloriae niteretur. 83. Quid, quod sa- 
pientissimus quisque sequissimo animo moritur, stultissi- 
mus iniquissimo ? Nonne vobis videtur animus is, qui 
plus cernat et longius, videre, se ad meliora proficisci : 
ille autem, cujus obtusior sit acies, non videre ? Equid- 
em efferor studio, patres vestros, quos colui et dilexi, vi- 
dendi : neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse 
cognovi, sed illos etiam, de quibus audivi et legi et ipse 
conscripsi. Quo quidem me proficiscentem haud sane 
quis facile retraxerit ; ncque tanquam Peliam recoxerit. 
Quod si quis Deus mihi largiatur, ut ex hac setate repu- 
erascam et in'cunis vagiam, valde recusem ; nec vero 
velim, quasi decurso spatio, ad carceres a calce revocari. 
84. Quid enim habet vita cominodi ? quid non potius 
laboris ? Sed habeat sane: habet certe tamen aut 



CATO MAJOR DE SENECTTJTE. 31 

satietatem, aut modum. Non lubet enim mihi deplorare 
vitam, quod multi, et ii docti, saepe fecerunt ; neque me 
vixisse posnitet ; quoniam ita vixi, ut non frustra me 
natum existimem ; et ex vita ita discedo, tanquam ex 
hospitio, non tanquam ex domo. Commorandi enim 
natura deversorium nobis, non habitandi locum dedit, 
85. O prfficlarum diem, quum ad illud divinum animo- 
rum conciUum coetumque proficiscer, quumque ex hac 
turba et coUuvione discedam ! Proficiscar enim non ad 
eos soUim viros, de quibus ante dixi ; verum etiam ad 
Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo 
pietate priBstantior : cujus a me corpus crematum est ; 
quod contra decuit ab illo meum : animus vero non me 
deserens, sed respectans, in ea profecto loca discessit, qu6 
mihi ijjsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum 
casum fortiter ferre visus sum ; non quod oequo animo 
ferrem ; sed me ipse consolabar, existiraans, non longin- 
quum inter nos digressum et discessum fore. 86. His 
mihi rebus, Scipio (id enim te cum Laelio admii'ari solere 
dixisti,) levis est senectus, nec solum non molesta, sed 
etiam jucunda. Quod si in hoc erro, quod animos 
hominum immortales esse credam, lubenter erro ; nec 
mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri 
volo. Sin mortuus, (ut quidam minuti philosophi cen- 
sent,) uihil sentiam : non vereor, ne hunc errorem meum 
mortui philosophi irrideant. Quod si non sumus im- 
mortales futuri, tamen extingui homini suo tempore op' 
tabile est. Nam habet natura, ut aliarum oninium re- 
rum, sic vivendi modum. Senectus autem peractio 
setatis est, tanquam fabulae, cujus defatigationem fugere 
debemus, prjesertim adjuncta satietate. Hsec habui, de 
seneetute quse dicerem. Ad quam utinam perveniatis ! 
ut ea, quae ex me audistis, re experti, probare possitis. 



THE END. 



LATIN CLASSICS. 

CHEAP COL,ONIAL, EDITIONS 

FOR 

COLLEGES AND SCHOOLS. 

Although the great improvements in the Printing Art have 
done so much to add to the appearance of Booksj and ulso to 
diminish the cost, yet the price still forms rather a serious item in 
the expense of education. This is particularly the case in editions 
of the Greek and Latin Classics. There is no want of excellence in 
many of tliese, but they are generally either so comprehensive or so 
extended by annotations, that the price is an obstacle to those who, 
entertaining enlarged views of the advantages of education, have not 
means commensurate with their wishes. It is, therefore, the inten- 
tion of the Subscribers, to publish neat and correct editions of such 
detached portions of the Classic authors as are usually read in 
Schools and Colleges. Thisplan has beentried in England, and has 
been attended with marked success. 

To those who are obliged to study economy in education, these 
editions will be recommended by their cheapness, their accuracy, and 
Iheir being limited in their extent to that which is absolutely 
necessary. 

To those, who either possess, or can afford to possess more 
expensive editions, these little copies will be offered as a means of 
saving tlie others from that speedy injury or destruction which 
befals books in the daily transit between home and school. They 
will be more portable and convenient, more fair and scholar-like '" 
the class-room — not open to the just and reasonable objection which 
Tutors make to editions so charged with notes, that they almost 
amount to a translation. 

Some years ago, the Subscribers made the attempt to introduce 
a uniform series of Books into the Common Schools of Canada. 
Their design was heartily seconded by the Board of Education in 
Ireland, who promptly and with the utmost liberality placed Ihe 
copyright of their valuable Text Books at their disposal. At a very 
eonsiderable espence of labour and money, the Subscribers, in a 
shorter period than they anticipated, succeeded in introducing the 



LATIN CLASSICS. 

Books into alraost every section of the Proviiice. Since then the 
indefatigable and iiitelligent Superintendent of Education in Canada 
West, who, at an early period, expressed to tlie Subscribers his 
favourable opinion of these Books, having himself obtained per- 
mission to reprint them,. delegated the right to other Booksellers in 
Canada, by whom, and by the Subscribers under their original 
grant from the Irish Board, the Province is now abundantly sup- 
plied with these excellent Books. 

The success which attended this esperiment to improve and 
render uniform the Books used in Ihe Common Schools of Canada, 
has emboldened tlie Subscribers to undertake the publication of the 
Classical series now announced for the use of CoUeges, High Schools, 
District and Grammar Schools. 

The firsl numbers of the series will consist of the following : — 

Excerpts from Cornelius Nepos. 

The First Four Books of Caesar. 

The Georgics of ^'irgil. 

The Fasti of Ovid. 

The Tliird and Fourth Books of Quinlus Curtius. 

Cicero de Amicitia. 

Cicero de Senectute. 

Taciti Agricola. 

Excerpts from Horace. 
To be followed in rapid succession by Saliusfs History of 
Cataline's Conspiracy, The Four First Books of \'irgil's .32neid, and 
other Standard Text Books. 

The price of each will vary from 9d. to Is. 9d. currency, ac» 
cording to the quantity of printed matter in each. 

Orders for copies will be executed by the Booksellers through- 
out Canada, or by the Pubiishers. 

ARMOUR & RAMSAY. 



NATIONAL, SCHOOL BOOKS. 



Since the Subsciibers published this valuable series oniy a few 
years ago, the demand has so steadily encrcased, as to require the 
issue of several large editions. The present have been carefully 
revised and freed fnm typographical errors. The Introduction to 
Geography has been grcatly improved, and the Sequel to the Second 
Book has been lately added to the series. Teachers will iind this 
last namcd book of grcat service to them in preparing the way for 
the usc of the Third Book. 



General Lessons, to be hung up 

in Schools. 
First Book of Lessons. 
Second Book of Lessons. 
Sequel to the Second Book. 
I hird Book of Lessons. 
Fourth Book cf Lessons. 
Fifth Book of Lessons. 
Truth of Christianity. 
First Book of Arithmetic and Key. 



English Grammar and Key. 
Book-keeping and Key. 
Trealise on Mensuration, for the 

use of Teachers. 
Elements of Geometry. 
Introduction to Geography and 

History, with JVlaps, Plates, 

&c., new edition, much im- 

proved. 



The Subscribers also publish editions of the following popular 
SCHOOL, BOOKS: 



The Canadian Primer, by Peter 

Parley. 
Manson's Primer. 
First Reading Book. 
Second ditto. 
Third ditto. 
Mavor's Spelling Book. 
Carpenter's ditto. 
Webstep's ditio. 

Murray's English Header. 

Ditto Large Grammar 



Murray's English Small Grammar 
The Shorter Catechism. 
Ditto. wilh Proofs. 
Catechism of Universal History. 

Ditto History of England. 

Ditto Geography. 
Walkingame's Arithmetic. 
Walker's Dictionary. 
Canadian School Atlas. 
Ewing's Canadian School Geo- 
graphy. 



OUTLINED MAPS FOR SCHOOL, ROOMS. 

By an arrangement with the Edinburgh Publishers, the Sub* 
scribers are enabled to sell at the remarkably low price of 63 3d 
each, a series of outlined Maps lately produced for the use of 
Schools and Colleges in Scotland. 



ARMOUR & RAMSAY. 



CICERO 



AMICITIA. 



FROM THE TEXT OF ERNESTI, 

CAREFULLY KEVISED, 



MONTREAL : 
ARMOUR & RAMSAY. 



1849. 



ARGUMENTUM 

13 I A L O (a J) E A M I C I T I 



CiuuM inler Publium Scipioneni Africanum el Laelium summam 
Kemper amicitiam fuissc coustaret, Ciceroni de amicitia scripturo 
idoneus visus est Lalius, quem induceret de aniicitia disputanleni 
cum utroque genero Caio Fannio et Quinlo Mucio Scaevola Hoc 
igitur sermone, quem Cicero paucis diebus post Africani mortcm 
habitum fingit, Laelius docet, quid sit amicitia, quibus de causi.s 
amici quaisiti sint, et quibus causis amicitia contrahalur : deinde 
inter quos amicitia esse possit : qute sit amicitiae lex, quae officia, el 
qulbus denique modis perpetuo conservetur. 

Scrlptus est autcm hic libellus post Catoncm Majorem anno fcre 
,,. U. c. 710. 



MAliCI TULLIl CICERONIS 

IMim SIVE DE AMICITIA DIALOGUS 

AD 

TITUM POMPONIUM ATTICUM. 



I. 1. QoiNTUS Mucius auguv multa jnarrare de Caio 
Loelio, socero suo, menioriter ct jucunde solebat, nec du- 
bitare, illilm in omni sermono appellarc sapientem : ego 
autem a patre ita eram deductus ad Scaivolam, sumpta 
virili toga, ut, C|Uoad possem ct licei'et, a senis latere 
nunquam discederem. Itaquo multa ab eo prudenter 
disputata, multa etiam breviteret commode dicta memo- 
riai mandabam, fierique studebam ejus prudentia doctior. 
Quo mortuo, me ad poutificem SciBvolam contuli, quem 
unum nostrse civitatis et ingenio et justitia prcestantissi- 
mum audeo dicere. Sed de hoc alias : nunc redeo ad 
augurem. 2.. Quum soepe multa, tum memini, domi in 
liomicyclio sedentem, ut solebat, quum et ego essem una 
t't pauci admodum familiares, in eum sermonem illum 
incidere, qui tum ferc omnibus erat in ore. Meministi 
enim profecto, Attice, et eo magis, quod Publio Sulpicio 
utebare multum, (quum is Tribunus plebis uupitali odio 
a Quinto Pompeio, qui tum erat Consul, dissideret, quo- 
cum conjunctissime et aniantissime vixerat), quanta 
liorainum esset vel admiratio, vel qucrela. 3. Itaque 
tura Scsevola, quum in eam ijisam mentionem incidisset, 
exposuit nobis sermonem Ltelii de amicitia, habitum ab 
illo secum et cum altero genero Caio Fannio, M. F., 
paucis diebus post mortem Africani. Ejus disputationis 
sententias memoriic mandavi ; quas hoc libro exposui 
meo arbitratu. Quasi enim ipsos induxi loquentes, ne 
Inquam et Inquit stepius interponeretui-, atque ut tan- 
quam a proesentibus coram haberi sermo videretur. 
Quum enim sfepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem 
aliquid, digna mihi res quum oranium cognitione, tum 
A 2 



6 LiELIUS DE AMICITIA. 

nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus, ut 
prodcssem multis tuo rogatu. 4. Sed, ut in Catone 
3fajore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem 
induxi senem disputantem, quia nuUa videbatur aptior 
persona, quse de illa setate loqueretur, quam ejus, qui et 
diutissime senex fuisset, et in ipsa senectute prse ceteris 
floruisset : sic, quum accepissemus a patribus, maxime 
memorabilem Caii Lselii et Publii Scipionis familiaritatem 
fuisse. idonea mihi La^lii persona visa est, quaj de ami- 
citia ea ipsa dissereret, quse disputata ab eo meminisset 
Scaevola. Genus autem hoc sermonum, positum in homi- 
num veterum auctoritate, et eorum illustrium, phis, 
nescio quo pacto, videtur habere gravitatis. Itaque, ipse 
mea legens, sic afficior interdum, ut Catonem, non me. 
loqui existimem. .5. Sed, ut tum ad senem senex de 
senectute, sic hoc libro ad amicum amicissiraus de ami- 
citia scripsi. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere 
senior temporibus ilHs, nemo prudentior : nunc LaeHus, 
et sapiens, (sic enim est habitus,) et amicitise gloria ex- 
cellens, de amicitia loquitur. Tu veUm animum a me 
parumper avertas, Lselium loqui ipsum putes. Caius 
Fannius et Quintus Mucius ad socerum veniunt post 
mortem Afrioani : ab his sermo oritur. Respondet Lse- 
lius : cujus tota disputatio est de amicitia, quam legens 
tu te ij)se cognosces. 

II. 6. Fa>'NIUS. Sunt ista, La?H. Nec enim meUor 
vir fuit Africanoquisquam, nec clarior. Sed existimare 
debes, omniimi oculos nunc in te esse conjectos ; unum 
te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur 
hoc modo Marco Catoni ; scimus Lucium Attilium apud 
patres nostros appellatum esse sapientem : sed uterque 
alio quodam modo ; Attilius, quia prudens esse in jure 
civili j)utabatur ; Cato, quia multarum rerum usum 
habebat: multa ejus et in Senatu, et in foro, vel provisa 
prudenter, vel acta constanter, vel responsa acute, fere- 
bantur. Propterea quasi cognomen jam habebat in 
senectute sapientis Te autem aHo quodam modo, non 
solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina 
esse sapientem ; nec sicut vulgus, sed ut eruditi solent 
appellare sapientem, qualem in tota Grsecia nerainem. 
7. Nam qui septera appeHantur, eos, qui ista subtiHus 



LiELIUS DE AMICITIA. 7 

qu.*erunt, in numero sapientium non habent. Atlienis 
\inum accepimus, et eum quidera etiam ApoUinis oraculo 
sapientissimum judicatum. Hanc esse in te sapiontiara 
existimant, ut omnia tua in te posita dueas, humanosque 
oasus virtute inferiores putes. Itaque ex me qua;runt, 
credo item ex te, Scsevola, quonam pacto raortem Afri- 
cani feras : eoque magis, quodhis proxirais Nonis, quum 
in hortos Decii Bruti auguris, comraentandi causa, ut 
assolet, venissemus, tu non adfuisti, qui diligentissime 
semper illum diem et illud raunus solitus esses obire. 
8. Sc.EVOLA. Quserunt quidensi, Cai Laeli, multi, ut est 
a Fannio dictum. Sed ego id respondeo, quod animad- 
verti, te dolorem, quem acceperis quum summi viri tum 
amicissirai morte, ferre moderate ; nec potuisse non 
commoveri, nec fuisse id huraauitatis tuae : quod autem 
his Nonis in collegio nostro non adfuisses, valetudinem 
causam, non mcestitiara fuisse. LuELIUS. Recte tu 
quidem, Scsevola, et vere. Nec enim ab isto officio, 
quod semper usurpavi, quum valerera, abduci incommodo 
meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini 
posse contingere, ut ulla intermissio fiat officii. 9. Tu 
autem, Fanni, qui mihi tantum tribui dicis, quantum 
ego nec agnosco nec postulo, facis araice : sed, ut mihi 
videris, non recte judicas de Catone. Aut enira nemo, 
quod quidera magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens 
fuit. Quomodo, ut alia omittam, mortera filii tulit ! 
Meminerara Paulhim, videram Gallum : sed hi in 
pueris ; Cato in perfecto et spectato viro. 10. Quam- 
obrem cave Catoni anteponas ne istum quidera ipsum, 
quem ApoUo, ut ais, sapientissiraum judicavit. Hujus 
cnim facta, illius dicta laudantur. De nie autem, ut jani 
cura utroque loquar, sic habetote. 

III. Ego, si Scipionis desiderio me moveri negem, 
quam id recte faciam, viderint sapientes ; sed certe men- 
tiar. Moveor enim, tali amico orbatus, qualis, ut arbi- 
tror, nemo unquam erit ; et, ut confirmare possum, nemo 
certefuit. Sed non egeo medicina ; me ipse consolor, et 
maxime illo solatio, quod eo errore careo, quo, amicorum 
decessu, plerique angi solent. Nihil enim mali accidisse 
Scipioni puto. Mihi accidit, si quid accidit. Suis autem 
incommodis graviter angi, non amicum, sed seipsum 



8 L^LIUS DE AMICITIA. 

amantis est. 11. Cupi illo vcro quis neget actuin esse 
prseclare ? Nisi enim, quod ille minime putabat, immor- 
talitatem optare vellet,quid non est adeptus, quod homini 
f;is esset optare 7 qui summam spem civium, quam de eo 
jam puero habuerant, continuo adolescens incredibili vir- 
tute superavit : qui Consulatura petivit nunquam, factus 
est Consul bis : primum ante tempus ; iterum sibi suo 
tempore ; reipublicae paeue soro : qui, duabus urbibus 
eversis, inimiclssimis liuic imperio, non modo praesentia, 
verum etiam futura bella delevit. Quid dicam de mori- 
bus facilliinis ? de pietate in matrem ? liberalitate iu 
sorores ? bonitate in suos ? justitia in oranes ? Nota sunt 
vobis. Quam autem civitati carus fuerit, mcerore funeris 
indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum 
accessio juvare potuisset ? Senectus enim quamvis nou 
sit gravis, ut memini Catonem anno ante, quam mortuus 
est, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam 
viriditatera, in qua etiaranum erat Scipio. 12. Quam- 
obrem vita quidem talis fuit, vel fortuna, vel gloria, ut 
nihil posset accedere. Moriendi autem sensura celerita» 
abstulit. Quo de genere mortis difficile dictu est : quid 
homines suspicentur, videtis. lioc tamen vere licet 
dicere, Publio Scipioni ex multis diebus, quos in vita 
celeberriraos laetissimosque viderit, illum diem clarissi- 
mum fuisse, quum, Senatu dimisso, doraum reductus ad 
vesperum est a Patribus coascriptis, a populi Romani 
sociis et Latinis, pridie quam exccssit e vita : ut ex tani 
alto dignitatis gradu ad superos videatur pptius, quam 
ad inferos perveuisse. 

IV. 13. Neque enim asstntior iis, qui haee nuper 
disserere cceperuut,cum corporibus simul animos interirc, 
atque omnia morte deleri. Plus apud mc antiquorum 
auctoritas valer, vel nostrorum majorum, qui mortuis tam 
rcligiosa jura tribuerunt : quod uon fecissent profecto, si 
nihii ad eos pertinere arbitrarentur : vel eorum, qui in 
hac terra fuerunt, magnamque GriBciam, (quK nunc 
quidem deleta est, tum llorebat) institutis et praeceptis 
suis erudierunt : vel ejus, qui ApoUinis oraeulo sapien- 
tissimus est judicatus : qui non tum hoc, tura illud, ut, 
plcrique, sed idem dicebat semper, Animos hommum esse 
divinos, iisque, quum e corpore excessissent, reditum iii 



LiELIUS DE AMICITIA. 9 

'ccelum patere ; optimoque et justissimo ciiiqiie expeditissi- 
mum. 14. Quocl item Scipioni vidobatur : qui quidem, 
quasi praesagiret, perpauois ante mortem diebus, quum 
et Philus et Manilius adessent, et alii plures, tuque etiam, 
Scajvola, mecum venisses, triduum disseruit de republica ; 
cujus disputationis fuit extremum fere de imraortalitate 
animorum : qua) se in quiete pcr visum ex Africano 
audisse dicebat. Id si ita est, ufc optimi cujusque animus 
in morte tacillime evolet, tanquam e custodia vinculisque 
corporis ; cui censemus cursum ad Dcos faciiiorem fuisse, 
quam Scipioni ? Quocirca, moerere hoc ejus evenfcu, 
vereor, ne invidi magis, quam amici sit. Siu autem illa 
veriora, ut idem iuteritus sit animorum et corporum, nec 
ullus sensus maneat : ut nihil boni est in morto, sic certe 
nihil raali. Sensu euim amisso fit idem, quasi natus 
nou esset oranino : quem tamen esse natum et nos 
gauderaus, et haec civitas, duni erit, lcetabitur. 1.5. 
Quamobrem cum illo quidem, ufc supra dixi, actum 
optime est ; mecum incommodius : quem fuerat asquius, 
ut prius introieram, sic prius exire de vita. Sed tamen 
recordationo nostrte amicitiaj sic fruor, ut beate vixisse 
vidcai*, quia cum Scipione vixerira : quocum mihi con- 
juncta cura de re publica efc de privata fuit, quocum efc 
domus efc militia communis : et id, in quo cst oranis vis 
araicitisB, voluntatum, studiorura, sententiarum summa 
consensio. Itaque non tam ista me sapientia), quam 
modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa prse- 
sertira, quara quod araicitise nostraj memoriam spero 
sempiternam fore. Idque mihi eo magis est cordi, quod 
ex omnibus soeculis vix tria aut quatuor nominantur 
paria araicorura : quo in genere sperare videor, Scipionis 
et Lselii amicitiam notam posfceritati fore. 16. Fann. 
Istud quidem, Lseli, ita necesse est. Sed, quoniam ami- 
citia) mentionem fecisti, et sumus otiosi, pergratum 
mihi feceris, (spero item Scsevolaj) si, queraadmodum 
soles, de ceteris rebus, quum ex te quteruntur, sic de 
araicitia disputaris, quid sentias, qualera existimes, qua3 
prKcepta des. Sc.«v. Mihi vero pergratum erit : atque, 
id ipsum quum tecum agere conarer, Fannius antevertit. 
Quaraobrem utrique nostrum gratum admodum feceris. 
V, 17. liML. Ego vero non gravarer, si niihi ipse 



10 LiELIUS DE AMICITIA. 

confiderem. Nam et praeclara res est, et sumiis, ut dixit 
Fannius, otiosi. Sed quis ego sum ? aut qua} in me est 
facultas ? Doetorum est ista consuetudo, eaque Grseco- 
rum, ut iis ponatur, de quo disputent quamvis subito. 
Magnum opus est, egetque exercitatione non parva. 
Quamobrem quae disputari de amicitia possunt, ab eis, 
censeo, petatis, qui ista profitentur. Ego vos hortari 
tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis 
anteponatis. Nihil est enim tam natura? aptum, tam 
conveniens ad res vel secundas, vel adversas. 18. Sed 
hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non 
posse : neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec sub- 
tilius disserunt ; fortasse vere, sed ad coraniunem 
utilitatem parum. Negant enim, quenquam virum 
bonum esse, nisi sapientem. Sitita sane. Sed eam sapi- 
entiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est 
oonsecutus. Nos autem ea, quae sunt in usu vitaque 
communi, non ea, quae finguntur aut optantur, spectare 
debemus. Nunquam, ego dicam, Caium Fabricium, 
Marcum Curium, Tiberiura Coruncanium, quos sapi- 
entes nostri majores judicabant, ad istorum normam 
fuisse sapientes. Quaro sibi habeant sapientiae nomen, 
et invidiosum et obscur\im : concedantque, ut hi boni 
viri fuerint. Ne id quidem facient. Negabunt, id, nisi 
sapienti, posse concedi. Agamus igitur pingui Mimrva, 
ut aiunt. 19. Qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum 
probetur fides, integritas, a^quitas, liberalitas, nec sit in 
illis uUa cupiditas vel Hbido vel audacia, sintque magna 
constantia, ut ii fuerunt, modo quos nominayi : hos viros 
bonos, ut habiti sunt, sic etiam appeUandos putemus ; 
quia sequuntur, quantum homincs possunt, naturam, 
optimam bene vivendi ducem. Sic erfim mihi perspi- 
cere videor, ita natos esse nos, ut inter omnes esset 
soeietas quffidam : major autem, ut quisque proxime 
accederet. Itaque cives potiores, quam peregrini ; pro- 
pinqui, quam alieni. Cum his enim amicitiam natura 
ipsa peperit : sed ea non satis habet firmitatis. Namque 
lioc prsestat amicitia propinquitati, quod ex propinqui- 
tate benevolentia tolli potest, ex araicitia non potest. 
Sublata enim benevolentia, amicitia; nomen toUitur, 
})ropinquitatis maoet. 20. Quanta autem vis amicitiae 
sit, ex hoc intclligi maxime potest : quod ex infinita 



LiELIUS DE AMICITIA. Jl 

societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, 
ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis 
earitas aut inter duos aut inter paucos jungeretur. 

VL Est autem amicitia nihil aliud, nisi omnium 
divinarum humanarumque rerum, cum benevolentia et 
caritate, summa consensio : qua quidem haud scio, an, 
excepta sapientia, nihil melius homini sit a Diis immor- 
talibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii 
valetudinem, alii potentiam, alii honores ; multi etiam 
voluptates. Belkiarum hoc quidem extremum est : iUa 
autem superiora caduca et incerta, posita non tam iu 
nostris consiliis, quam in fortunse temeritate. Qui autem 
in virtute summum bonum ponunt, prcEclareilli quidem : 
sed haec ipsa Virtus amicitiam et gignit et continet : uec 
sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. 2L Jani 
virtutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri inter- 
pretemur : nec eam, ut quidani docti, verborum magni- 
ficentia meliamur : virosque bonos eos, qui habentur, 
numeremus, PauIIos, Catones, Gallos, Scipiones, Philos ; 
his coramunis vita contcnta est : eos autem omittamus, 
qui omnino nusquam reperiuntur. Tales igitur inter 
viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix 
queo dicere. 22. Principio, cui potest esse vita vitalis, 
ut ait Ennius, qui non in amici mutua benovolentia con- 
quiescat ? Quid dulcius, quam habere, quicum omnia 
audeas sic loqui, ut tecum ? Quis esset tantus fructus in 
prosperis rebus, nisi haberes, qui illis feque, ac tu ipse, 
gauderet ? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, 
quiillas otiam gravius, quam tu, ferret. Denique eeterse 
res, quse expetuntur, opportunae sunt singulie rebus fere 
singulis : divitiae, ut utare : opes, ut colare : honores, 
ut laudere : voluptates, ut gaudeas : valetudo, ut dolore 
eareas et muneribus fungare corporis ; amicitia res plu- 
rimas continet. Quoquo te verteris, praisto est : nullo 
loco excluditur : nunquam intempestiva nunquam 
molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluri- 
bus locis utimur, quam amieitia. Neque ego nunc de 
vulgari aut de mediocri, quse tamen ipsa et delectat et 
prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui 
pauci norainantur, fuit. Nam et secundas res splendi- 
diores facit araicitia,et adversas partiens communicansque 
leviores. 



12 LiELIUS DE AMICITIA. 

VII. 23 Quumque pliTrimas et maximas commodi- 
tatcs amicitia contineat, tum illa nimirum prsestat 
omnibus, quod bona spe prcBlueet in posterum, nec 
(iebilitari animos aut cadere patitur. \^erum etiam ami- 
cum qui intuetur, tanquam excmplar aliquod intuetur 
sui. Quocirca et absentes adsunt, ot egentes abundant, 
et imbecilles \'alent, et, quod difficilius dictu est, mortui 
vivunt : tantus eos honos, memoria, desiderium prose- 
quitur amicorum. Ex quo illorum beata mors videtur : 
horum vita laudabilis. Quod si exemeris ex natura 
rerum benevolentia? conjunctionem, nee domus ulla nec 
urbs stare poterit ; ne agri quidem cultus permanebit. 
Id si rainus intelligitur, quanta vis amicitiae concordiseque 
sit : ex dissensionibus atque discordiis percipi potest. 
Quaj enim domus tam stabiiis, quae tam firma civitas est, 
quae non odiis atque di=sidiis funditus possit everti ? Ex 
quo, quantum boni sit in amicitia, judicari potest. 24. 
Agrigentinum quidem doctura quendam virum carmi- 
nibus Grjccis vaticinatum ferunt, quae in rerum natura 
totoque mundo constarent, qureque moverentur, ea con- 
trahere amicitiam, dissipare discordiam. Atque hoc 
quidem omnes mortales et intelligunt, et re probant. 
Itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in peri- 
cuhs aut adeundis aut communicandis, quis est, qui id 
non maximis eflbrat laudibus ? Qui clamores tota cavea 
nupcr in hospitis et amici mei, Marci Pacuvii, nova 
fabula : quum, ignorantc Kege, uter Gorum esset Orestes, 
Pylades Orestera se esse diceret, ut pro illo necaretur ; 
Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret ! 
Stantes plaudebant in re ficta : quid arbitramur in vera 
fuisse facturos ? Facile indicabat ipsa natura vim suam ; 
quum homincs, qucd facere ipsi non possent, id recte 
fieri in altero judicarent. Hactenus mihi videor, de 
amicitia quid sentirem, potuisse dicere. Siqua prajterci 
sunt, (crcdo autem esse multa) ab iis, si videbitur, qui 
ista disputant, qureritote. 25. Fann. Nos autem a te 
potius : quanquam etiara ab istis sajpe qucesivi, et audivi, 
non invitus cquidem : sed aliud quoddara expetiraus 
filum orationis tus. Scjev. Tum magis id diceres, 
Fanni, si nuper in hortis Scipionis, quum est de Re- 
publica disputatum, adfuisses. Qualis tura patronus 



LyELIUS DE AMICITIA. 13 

justitise (uit contra accnratatn orationem Phili ! Fann. 
Faciie id qiiidem fuit, justitiam justissimo viro defendere. 
Sc^v. Quid amicitiani ? Noiiiie facile ei, qui ob eam 
summa fide, constantia, justitiaque servalam, maximam 
gloriam ceperit ? 

VI fl. 26. Ljel. Vini hoc quidem est atTerre. Quid 
fenim refert, qua me rogatione cogatis? Cogilis certe. 
Studiis enim generorum, prEesertiiri in re bona, quum 
diflicile est, tum ne asquum quidem, ubsistere. 

Ssepissime igitur niilii de ainicitia cogitanti, maxime 
iilud considerandum videri solet, num propter imbecilli- 
tatem atque inopiam desiderata sit amicitia : ut in dandis 
recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse 
posset, id acciperet ab alio, vicissimque redderet : an esset 
lioc quidem proprium amicitia;. Sed antiquior et pul- 
chrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor 
eiiim, exqno amicitia nominata, princeps est ad benevo- 
lentiam conjungendam. Nam utilitates quidein etiara ab 
iis percipiuiitur ssepe, qui simulatione amicitige cohinturet 
observantur causa teniporis. fn amicitia autern nihil tic- 
tum, nihil simulatum ; et, quidquid in ea est, id est verum 
et voluntariuiti, 27. Quapropter a natura mihi videtur po- 
tius, quam ab indigentia, orta amicitia, et appHcatione 
magisanimi cum quodain sensu amandi quam cogitatione, 
quantum illa res utilitatis esst habitura. Quod quideni 
quaie sit, etiam in bestiis quibusdain animadverti potesl : 
quse ex se natos ita amant ad quoddam tempus, et ab eis 
ita amantur, wt facile earum sensus appareat. Quod in 
hoinine muho est evidentius. Primum ex ea caritate, 
qua) est inter natos et parentes ; quse dirimi, nisi detesta- 
bih scelere, non potesl. Deinde. quum similis sensus ex- 
stitit amoris, si aliquem hacti sumus, cujus cum inoribus 
et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliqucd pro- 
bitalis et virtutis perspicere videamur. 28. Nlhil est enim 
amabiHus virtute : nihil, qnod magisalliciat ad dihgendum: 
quippe quum, propter virtutem et probitatem, eos etiam, 
quos nunquam vidimus, quodam modo dihgamus, Quis 
est, qui Caii Fabricii, Manii Curii non cuin caritate ali- 
qua et benevoientia memoriam usurpet, quos nunquani 
viderit ? Quis autem est, qui Tarqutnium Superbun;. qui 
Spurium Cassium, Spuriuni MaeUum uon oderit ? Cuui 
B 



14 LiELIUS DE AMICITIA. 

duobus ducibus de imperio in Ilalia decertatum, Pyrrh«y 
et Hannibale. Ab altero, propter probitatem ejus, i\on 
nimis alienos animos habemus ; alterum, propter crudeli- 
tatem, semper hsec civitas oderit. 

IX. 29. Quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel 
in eis, quos nunquam vidimus, vel, quod majus est, in 
hoste etiam diligamus : quid mirum, si animi hominum^ 
moveanlur,quumeorum,quibuscum usuconjuncti esse pos- 
sunt, viitutem et bonitatem perspicere videanlur ? Quan- 
quam confirmatur amor et beneticio accepto, et studio 
perspecto, et consuetudine adjuncta: quibus rebus ad 
illum primum motum animi et amorisadhibitis, admirabil- 
is qua^dam exardescit benevolentise magnitudo : quam si 
qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit, per queni 
quisque assequatur, quod desideret ; humilem sane rehn- 
quunt, et minime' generosum, ut ila dicam, ortum amici- 
tiae, quam ex inopia atque indigentia nalam vohml. Quod 
si ita esset ; ul quisque minimum in se esse arbitraretur, 
ita ad amiciliam esset aptissimus. Quod longe secus est. 
30. Ut enim quisque sibi plurimum confidit, et ut quisque 
maxime viiiute et sapientia sic munitus est, ut nulloegeat, 
suaque omnia in se ipso posita judicet : ita in amicitiis 
expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim 
Africanus indigens mei ? Minime hercle : ac ne ego 
quidem ilhus : sed ego admiratione quadam virtutis ejus, 
ille vicissim opinione tortasse nonnulla, quam de meis 
moribus habebat, me dilexit : auxit benevolentiam eon- 
suetudo. Sed quanquam utilitates multue et magnae con- 
secutse sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligen- 
di profecta;. 31. Ut enim benefici liberalesque sumus, 
non ut exigamus gratiam. (neque enim beneficium fcejier- 
amur,) sed natura propensi ad liberalitatem sumus ; sic 
amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnisejus 
fructus in ipso amore iiiesl, expetendam putamus. 32. 
At ii, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, 
longe dissentiunt. Nec mirum. Nihil enim altum, nihil 
magni6cu/n acdivinum suspicere possunt, qui suas omnes 
cogitationes abjecerunt in rem tam humilem tamque con- 
temptam. Quaa;obrem hos quidem ab hoc sermone re- 
moveamus: ipsi autem intelligamus, natura gigni sensum 
diligendi et benevolentias caritatem, facta significatione 



LiELIUS DE AMICITIA. 15 

probitatis : quam qiii appetiverunt, applicant sese et pro- 
pius admovent, ut et usu ejus, quem iliiigere coeperunt, 
iVuantur, et moribus ;sintque pares in amore, et a^quales ; 
propensioresque ad bene merendum, quam ad reposcen- 
dum. Atque haic inter eos sit honesta certatio. Sic et 
iitilitates ex amicitia raaximse capientur : et erit ejus ortus 
a natura, quam ab imbecillitate, et gravior et verior. Nani 
si utihtas amicitias conglutinaret, eadem commutata dis- 
solveret. Sed quia natura mutari non potest,idcirco verse 
amicitije sempiternas sunt. Ortum quidem arnicitias vide- 
tis, nisi quid ad hsec forte vultis. Fann. Tu vero perge, 
Lieh. Pro hoc enim, qui minor est natu, meo jure res- 
pondeo. 33. Sc/ev. Recte tu quidera. Quamobrem 
audiamus. 

X. LiEL, Audite ergo, optimi viri, ea, qucC sjepissime 
inter me et Scipionem de araicitia disserebantur. Quan- 
quam ille quidem nihil (hfficihus esse dicebat, quam ami- 
citiam usque ad extremum vita? permanere. Nam vei, 
ut non idem expediret [iitriquej, incidere sa;pe ; vel, ut de 
repubhca non idem sentirent : mutari etiam mores homi- 
iium soepe dicebat, alias adversis rebus, alias {etate ingra- 
vescente. Atque earum rerum exemplum ex simihtudino 
capiebat ineuntis astatis, quod summi puerorum amores 
.«sepe una cum prsetexta ponerentur. 34i. Sin autem ad 
adolescentiam perduxissent ; dirimi tamen interdum con- 
tehtione ve! uxoria; conditionis, vel commodi alicujus,qao(i 
idem adipisci uterque non posset. Quod si qui longius 
in amicitia provecti essent, tamen sospe labefactari, si iu 
honoris contentionem incidissent: pestem enim majorem 
esse nuliamamicitiis, quam in plerisquepecunife cupidita- 
tem : in optimis quibusque honoris certamen et glorise : 
ex quo inimicltias maximas sa^pe inter amicissimos exsti- 
lisse. 35. Magna enim dissidia, etplerumque justanasci, 
quum aliquidab amicis, quod rectum non esset, postulare- 
tur : ut aut libidinis ministri, aut adjutores es^^ent ad in- 
juriam. Quod qui recusarent, quamvis honeste id face- 
rent, jus tamen amiciliae deserere argucrentur ab iis, qui- 
bus obsequi nollent : illos autem, qui quidvis ab amico 
auderent postulare, postulatione ipsa profiteri, omnia se 
amici causa esse facturos. Eorum querela inveteratas 
i)on modo familiaritates exstingui solere, sed etiam odiu 



16 LiELIUS DE AMICITIA. 

gigni sempiterna, Haec ita multa, quasi fata, impendere 
nmicitiis, iit omnia subterfugere non modo sapientiae. sed 
otiam felicitatis diceret sibi videri. 

XI. 36. Quamobrem id primum videamus, si placet, 
quatenus amor in amicitia progredi debeat. Num, si 
Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi 
cum Coriolanodebuere ?Num Viscellinum amici, regnum 
appetentem, num Spnrium Majlium debuerunt juvare ? 
37. Tiberium quidem Gracchum, rempubhcam vexantem, 
ri Quinto Tuberone ajqualibusque amicis derelictum vide- 
bamus. At Caius Blossius, Cumanus, hospes familiae 
vestreB, Scsevola, quum ad me, qui aderam La;nati et 
Rupilio Consulibus in consiUo, deprecatum venisset, hanc, 
ut sibi ignoscerem, causam afTerebat, quod tanti Tiberium 
Gracchum fecisset, ut, quidquid ille veilet, sibi faciendum 
putaret. Tum ego, Etiamne, si te in Capitolium fac^ 
ferre vellet ? " Nunquam, inquit, voluisset id quidetn. 
Sed, si voluisset, panmsemP Videtis, quam nefaria vox. 
Ta hercle ita fecit, vel plus eliam, quam dixit. Non 
enim paruit ille Tiberii Gracchi temerilati, sed pracfuit : 
nec se comitem illiusfuroris, sed ducem prajbuit. Itaque 
hac amentia, quKstione riova perterritus, in Asiam proiu- 
^it, ad hostes se contulit, pcenas reipublicse graves justas- 
que persolvit. Nulla est igilur excusatio peccati, si amici 
causa peccaveris. Nam, quum concihatrix amicitia? 
virtutis opinio fuerit, difficile est, amicitiam manere, si a 
virtute defeceris. 38. Quod si rectum statuerimus, vel 
concedere amicis quidquid veHnt, vel impetrare ab iis 
quidquid velimus, perfecta quidem sapientia simus, si 
nihil habeat res vitii : sed loquimur de iis amicis, qui 
ante oculos sunt, quos vidimus, aut de quibus memoriant 
accepimus, aut quos novit vita communis. Ex hoc nu- 
mero nobis exempla sumenda sunt : et eorum quidem. 
maxime, qui ad sapientiam proxime accedunt. 39. VI- 
demus Papum ^milium Caio Luscino familiarem fuisse, 
(sic a patribus accepimus,) bis una Consules, et Collegas 
in Censura : tum et cuin iis, et inter se, conjunctissimos 
fuisse Manium Curium et TiberiumCoruncanium, memo- 
riie proditum est. Igitur ne suspicari quideiu possumus, 
quenquam horum ab amico quippiam contendisse, quod 
contra fidem. contra jusjurandum, contra rempubhcani 



L^LIUS DE AMICITIA. 17 

esset. Nam hoc quidem in talibus viris quid attinet 
dicere, si contendisset, impetratiirum non fuisse; quuin 
illi sanctissimi viri fuerint, seque autem nefas sit, tale ali- 
quid et facere rogatum, et rogare ? At vero Tiberium 
Gracchum seqiiebantur Caius Carbo, Caius Cato, et 
minime tum quidem Caius frater, nunc idem acerrimus. 
XII. 40. Hfec igiturlexin amicitia sanciatur, ut neque 
rogemus res turpes, nec faciamus rogati. Turpis enim 
excusatio est et minime accipienda, quum in ceteris pec- 
catis, tum si quis contra rempublicam se amici causa 
fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Sctevoia, loca- 
ti sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus 
reipublicsB. Deflexit enim jam aliquantulum de spatio 
curriculoque consuetudo majorum. Tiberius Gracchus 
regnum occupare conatus est ; vel regnavit is quidem 
paucos menses. 41. Num quid similepopukis Romanus 
audierat aut viderat? Hunc etiam post mortem seculi 
amici ei propinqui, quid in Publium Scipionem efFecerint, 
sine lacrimis non queo dicere. Nam Carbonem quoquo 
modo potuimus, propter recentem poenam TiberiiGracchi, 
sustinuimus. De Caii Gracchi autem Tribunatu quid ex- 
spectem, non libet augurari. Serpit deinde res: qua? pro- 
clivius ad perniciem, quum semel ccepit, labitur. Videtis, 
in tabella jam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia 
lege, bienno antem post, Cassia. Videre jam videor popu- 
lum a Senatu disjunctum, multitudinisque arbitrio res max- 
imas agi. Plures enim discent, quemadmodum haec fiant, 
quam quemadmodum his resistatur. 42. Quorsumhascl 
Quia sine sociis nemo quidquam tale conatur. Prsecipien- 
dum est igitur bonis, ut, si in ejusmodi amicitiasignari casu 
aiiquo inciderint,ne existiment, ita se alligatos, ut ab amicis 
in re publica peccantibus non discedant : improbis autem 
poena statuenda est : nec vero minor iis, qui sequuti erunt 
alterum, quam iis, qui ipsi fuerint impietatis duces. Quis 
clarior in Grsecia Themistocle 1 quis potentior ? Qui 
quum Imperator bello Persico servitute Graeciam liber- 
asset, propterque invidiam in exsiUum missus esset, ingra- 
t£e patriEe injuriam non tulit, quam ferre debuit. Fecit 
idem, quod xx annis ante apud nos fecerat Coriolanus. 
His adjutor contra patriam inventus est nemo. Itaque 
Daortem sibi uterque conscivit. 43. Quare talis improbo- 
B2 



18 L.ELIUS DE AMICITIA. 

rum consensio non modo exciisatione amicitise tegenda 
non est, sed potius omni supplicio vindicanda : ut ne quis 
sibi concessum putet, amicum, vel bellum patrife inferen- 
tem, sequi. Quod quidem, ut res ccepit ire, haud scio, 
an aliquando futurum sit. Mihi autem non minori curse; 
est, quahs respublica post moriem meam futura sit, quan: 
qualis hodie sit. 

XITI. 44. Hsec igitur prima lex araicitiae sanciatur, ut 
ub amicis honesta petamus, amicorum causa honesta 
faciamus : ne exspectemus quidem, dum rogemur : stu- 
dium semper adsit, cunctatio absit : consilium vero dare 
gaudeamus libere : plurimum in amicitia amicorum bene 
Ruadentium valeat auctoritas : eaque et adhibeatur ad 
monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res 
postulabit, el adhibitse pareatur. 

45. Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in 
Grsecia, placuisse opinor mirabilia quaedam. Sed nihil 
est, quod ilh non persequantur suis argutiis argutius : par- 
tim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum 
sollicitum esse pro pkiribus : satis superque esse suarum 
cuique rerum, alienis nimis imphcari molestum esse : com- 
modissimum esse, quam laxissimas habenas habere ami- 
citias ; quas vel adducas, quum velis, vel remittas. Caput 
enim esse ad beate vivendum securitatem ; qua frui non 
possit animus, si tanquam parturiat unus pro pluribus. 
46, Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius, 
(quem locum breviter perslrinxi paullo ante :) prjEsidii 
inijumentique causa, non benevolentia; neque caritatis, 
amicitias esse expetendas. Itaque ut quisque minimum 
firmitatis habeat minimurnque virium, ita amicitias appe- 
tere maxime. Ex eofieri, ut mulierculse magis amicitia- 
rum prfEsidia quserant, quam viri : et inopes, quam opu- 
^enti : et calamitosi, quam benii. 47. O prBeclaram sa- 
pientiam ! Solem enim e mundo toliere videntur, qui 
amicitiam e vita toUutit : qua a Diis immortalibus nihil 
mehus habemus, nihil jucundius. Quae est enim ista se-- 
curilas ? Specie quidem, blanda, sed reapse multis locis 
repudianda. Neque enim est consentaneum, ullam hon^» 
estam rem actionemve, ne soliicitus sis, aut non suscipere 
aut susceptam deponere. Quod si curam fugimus, virtus 
/"ugienda est ; quae necesse est cum aliqua cura res sibi 
contrarias aspernetur atque oderit ; ut bonitas malitiatn, 



L^LIUS DE AMICITIA, 10 

temperantia libidinem, ignaviam fortitudo, Itaqua videas 
rebus injustis justos nn.axime dolere, imbellibus fortes, 
flagitiosis modestos. Ergo hoc proprium est animi bene 
constituti, et la^tari bonis rebus, et dolere contrariis. 4'8. 
Quamobrem si cadit in sapientem animi dolor ; (qui pro- 
fecto cadit, nisi ex ejus animo exstirpatam humanitatem 
arbitramur,) qua) causa est, cur amicitiam funditus tolla- 
mus e vita, ne aliquas propteream suscipiamus molestias ? 
Quid enim interest, motu animi sublato, non dico inter 
hominem el pecudem, sed inter hominem et saxum, aut 
truncum, aut quidvis generis ejusdem ? Neque enim sunt 
isti audiendi, qui virtutem duram et quasi feneam quan- 
dain esse volunt : quse quidem est, quum multis in rebus, 
lum in amicitia, tenera atque tractabiiis : ut et bonis amici 
quasi dilfundantur, et incommodis coiitrahantur. Quamo- 
brem angor iste, qui pro amico sajpe capiundus est, non 
tantum valet, ut tollat e vita amicitiam ; non plus, quam 
ut virtutes, quia nonnullas curas et molestias aiferunt, re- 
pudientur. 

XIV. Quum autem contrahat amicitiam, ut supra dixl, 
si qua significatio virtutis eluceat, ad quam se similis 
animus applicet et adjungat : id quum contiiigit, amor 
exoriatur necesse est. 4^9. Quid enim tam absurdum, 
quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, 
ut a3dificio, ut vestitu cultuque corporis, animo autem vir- 
tute praedito, eo, qui vel amare, vel, ul ita dicam, reda- 
mare possit, non admodum delectari ? Nihil est enim re- 
inuneratione benevolentise, nihil vicissitudine studiorum 
officiorumque jucundius. 50. Quod si etiam illud addi- 
mus, quod recte addi potest, nihil es:«e, quod ad se rem 
ullam tam alliciat et tam attrahat, quanj ad amicitiani 
similitudo : concedetur profecto verum esse, ut bonos boni 
tliligant adsciscantque sibi, quasi propinquitate eonjunctos 
atque natura. Nihil est enim appetentius simihum sui, 
nihil rapacius, quam natura. Quamobrem hoc quidem, 
Fanni et Scjevola, constat, ut opinor, bonis inter bonos 
quasi necessariam benevolentiam esse ; qui est amicitia; 
tons a natura constitutus. Sed eadem bonitas etiam ad 
rnultiludinem pertinet. Non est enim inhumana virtus, 
neque immanis,neque superba : quse etiam populos univer- 
sos tueri, eisqueoptime consulere soleat : quod non faceret 



20 L^LIUS DE AMICITIA. 

profecto, si a caritate vulgi abhorreret. 51. Atque etiatn 
raihi quidemvidentur, qui utilitatis causa fingunt amicitias, 
amabilissimum nodum amicitias tollere. Non enim tam 
ulihtas parta per amicum,quam amici amor ipse delectat : 
tumqueillud fit, quod abamico est profectum, jucundum, 
si cum studio est profectum : tantumque abest, ut amici- 
tije propter indigentiam colantur, ut ii, qui opibus et copiis, 
maximeque virtute prjediti, in qua plurimum est prresidii, 
minime alterius indigeant,liberalissimi sint et beneficentis- 
simi. Atque haud scio, an ne opus sit quidem, nihil un- 
quam omnino deesse amicis. Ubi enim studia nostra 
viguissent, si nunquam consilio, nunquam opera nostra, 
nec domi nec militiag, Scipio eguisset 1 Non igitur utilita- 
tem amicitia, sed utilitas amicitiam consecuta est. 

XV. 52. Non ergo erunt homines deliciis diflBuentes 
audiendi,si quando de amicitia, quam necusu nec ratione 
habent cognitam, disputabunt. Nam quis esf, pro Deum 
fidem atque hominum ! qui velit, ut neque diligat quen- 
quam, nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus 
copiis atque in omnium rerum abundantia vivere ? Ha^c 
est enim tyrannonam vita ; in qua nimirum nulla fides, 
nulla caritas, nulla stabilis benevolentise potest esse 
fiducia: omnia semper suspecta atque sollicita : nuliua 
locus amicitire. 53. Quis enim aut eum diligat, quem 
metuit ; aut eum, a quo se metui putat ? Coluntur ta- 
meii simulatione duntaxat ad tempus. Quod si forte, ut 
fit plerumque, ceciderint ; tum intelligitur, quara fuerint 
inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse (erunt, ex- 
sulantem se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos 
infidos, quum jam neutris gratiam referre posset. 54. 
Quanquam miror, illa superbia et importunitate si quen- 
quam habere potuit. Atque ut hujus, quem dixi, mores 
veros amicos parare non potuere : sic multorum opes 
prajpotentium excludunt amicitias fideles. Non enim 
solum ipsa fortuna casca esl, sed eos etiam plerumque 
efficit caecos, quos complexa est. Itaque efieruntur illi 
fere fastidio et contumacia : neque quidquam insipiente 
fortunato intolerabilius fieri potest. Atque hoc quidem 
videre licet, eos, qui antea commodis fuerunt moribus, 
imperio, potestate, prosperis rebus immutari, spernique 
ab his veteres amicitias, indulgeri novis. 55, Quid aii- 



LyELIUS DE AMICITIA. 21 

tem stultius, quam, quum plurimum copiis, facultatibus, 
opibus possirit, cetera parare, quse parantur pecunia, 
equos, farnulos, vestem egregiam, vasa pretiosa : amicos 
non parare, optimam et pulcherrimam vitoe, ut ita dicam, 
supellectilem ? Etenim cetera quuni parant, cui parent, 
nesciunt, nec cujus causa laborent : — ejus est enim isto- 
rum quidque, qui vincit viribus : — amiciiiarum sua cui- 
que permanet stal)ilis et certa possessio : ut, etiam si 
illa inaneant, quze sunt quasi dona fortunag, tamen vita 
inculla et deserta ab amicis non possit esse jucunda. 
Sed hsec l)actenus. 

XVI. 56. Constituendi sunt autem, qui sint in ami- 
citia fines et quasi termini diligendi. De quibus tres 
video sententias ferri ; quarum nullam pi'obo : unam, ut 
eodem modo erga amicos affecti simus, quo erga nosmet- 
ipsos ; alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum 
erga nos benevolentias pariter «qualiterque respondeat : 
tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit,tanti fiat ab amicis. 
Harum triuni sententiarum nulli prwsus assentior. Nec 
enim illa prima vera est, ut, quemadmodum in se quisque, 
sic in amicum sit animatus. 57. Quam rnulta enini, 
quaj nostra causa nunquam faceremus, facimus causa 
aaiicorum 1 precari ab indigno, supplicare ; tum acerbius 
in aliqucm invehi, insectarique vehenientius : qu?e in 
nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt hones- 
tissime : niultseque i'es sunt, in quibus de suis commodis 
viri boni multa detrahuntdeti-ahique patiuntur, ut iis amici 
potius, quam ipsi, fruantur. 58. Altera sententia est, quae 
definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. Hoc 
quidem est [nimis] exigue et exiliter ad calculos vocare 
amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. Ditior 
mihi et affluentior videtur esse vera amicitia : nec obser- 
vare restricte, ne plus reddat, quam acceperit. Neque 
enim vei-endum est, ne quid excidat, aut ne quid in teiTam 
defluat, aut ne plus asquo [quid] in amicitiam congeratur. 
59. Tertius vero ille finis deten-imus, ut, quanti quisque 
se. ipse iaciat, tanti fiat ab amicis. Soepe enim in qui- 
busdam aut animus abjectior est, aut spes ainplificandae 
fortunae fi-actior. Non est igitur amici, talem esse in 
eum, qualis ille in se est : sed potius eniti et efficere, ut 
amici jacentem animum excitet, inducatque spem cogita- 



22 LMUVS DE AMICITIA. 

tionemqiie meliorem. Alius igitur finis verfie amicitiae 
constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere 
Scipio solitus sit, dixero. Negabat, ullam vocem in- 
imiciorem amicitias potuisse reperiri, quam ejus, qui 
dixisset, Ita amare oportere, ut si aliquando esset osu- 
rus : nec vero se adduci posse, ut lioc, quemadmodum 
putaretur, a Biante esse diclum crederet, qui sapiens 
habitus esset unus e septem : [sed] impuri cujusdam, aut 
ambiiiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse 
sententiam. Quonam enim modo quisquam amicus esse 
poterit, cui se putabit inimicum esse posse? Quin etiam 
necesse erit cupere et optare, ut quam ssepissime peccet 
amicus, quo plures det sibi tanquam ansas ad reprehen- 
dendum : rursum autem recte factis commodisque ami- 
corum necesse erit angi, dolere, invidere. 60. Quare 
hoc quidem prseceptum, cujuscunque est, ad tollendam 
araicitiam vaJet. III ud potius preecipiendum fuit, ut eam 
diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne- 
quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse 
possemus. Quin eiiam si minus felices in dehgendo fuis- 
semus, ferendum id Scipio potius, quam inimicitiarum 
tempus cogitandum, putabat. 

XVII. 61. His igitur finibus utendum arbitror, »jt, 
quum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos 
omnium rerum, consiliorum, voluntatum, sine ulla excep- 
tione communitas : ut, etiam si qua fortuna acciderit, ut 
minus justre amicorum voluntates adjuvandee sint, in qui- 
bus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum sit de 
via, modo ne summa turpitudo sequatur. Est enim, quate- 
nus amicitiae dari venia possit. Nec vero negligenda est 
fama : nec mediocre telum ad res gerendas existimare 
oportet benevolentiam civium ; quam blanditiis et assen- 
tando colligere turpe est : virtus, quam sequitur caritas, 
minime repudianda est. 

62. Sed scepe (etenim redeo ad Scipionem, cujus 
omnis sermo erat de amicllia) querebatur, quod omnibus 
in rebus homines diligentiores essent : ut capras et oves 
quot quisque haberet, dicere posset : amicos quot habe- 
ret, non posset dicere ; et in illis quidem parandis adhi- 
bere curam, in amicis eligendis negligentes esse ; nec 
habere quasi signa qufedam et notas, quibus eos, qui ad 



L^LIUS DE AMICITIA. 23 

amicitiam essent idonei, judicarent. Sunt igitur firmi et 
stabiles et constantes eligendi ; cujus generis est magna 
penuria : et judicare difficile est sane, nisi expertum. 
Experiendum est autem in ipsa amicilia. Ita praecurrit 
amicilia judicium, tollitque experiendi potestatem. 63. 
Est igitur prudentis, sustinere, ut currum, sic impetum 
benevolentise : quo utamur, quasi equis tentatis, sic ami- 
citiis, aliqua parte periclitatis moribus amicorum. Qui- 
dam srepe in parva pecunia perspiciuntur, quam sint 
leves : quidam, quos parva raovere non potuit, cognos- 
cimtur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti, qui, 
pecuniam prisferre amiciticB, sordidum existiment : ubi 
eos inveniemus, qui Iionores, magistratus, imperia, potes- 
tates, opes amicitiae non anteponant ? ut, quum ex altera 
parte proposita ba;c sint, ex altera jus amicitise, non multo 
illa malint ? Imbecilla est enim natura ad contemnen- 
dam potentiam ; quam etiam si neglecta amicitia conse- 
cuti sUnt, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna 
causa sit neglecta amicitia. 64-, Itaque verae amicitiae 
difficillime reperiuntur in iis, qui in honoribus reque pub- 
lica versantur. Ubi enim istum invenias, qui honorem 
amici anteponat suo ? Quid ? ha^c ut omittam, quam 
graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum 
societates ! ad quas non est facile inventu qui descendat : 
quanquam Ennius recte : 

Amicus certus in re incerta cernitur : 
lamen ha3C duo levitatis et infirmitatis plerosque convin- 
cunt ; aut si in bonis rebus contemnunt, aut in maiis 
deserunt. 

XVIII. Qui igitur utraque in re gravem, constantem, 
stabilem se in amicitia prrostiterit, hunc ex maxime raro 
hominum genere judicare debemus, et psene divino. 

65. Firmamentum autem slabilitatis co|istantia?que 
ejus, quam in amicitia quserimus, fides est. Nihil enim 
stabile est, quod infidum est. Simplicera prseterea, et 
communem, et consentientem, qui rebus iisdem move- 
atur, eligi par est : qufe omnia pertinent ad fidelitatera, 
Neque enim fiJum potest esse multiplex ingenium et tor- 
tuosum. Neque vero, qui non iisdeni rebus movetur, et 
natuia consentit, fidus aut stabilis potest esse. Adden- 
dum eodem est, ut ne crirninibus, aut inferendis delec- 



24 L^LIUS DE AMICITIA. 

tetur, aut credat oblatis : quae omnia pertinent ad earri, 
quam jamdudum tracto, constantiam. Ita fit veruni 
iliud, quod initio dixi, amicitiam, nisi inter bonos, esse 
non posse. Est enim boni viri, quem eundem sapi- 
entem licet dicere, hsec duo tenere in amicitia : primum, 
ne quid fictum sit, neve simulatum : aperte enim vel 
odisse, magisingenui est quamfronte occultaresententiam. 
Deinde, non solum ab aliquo allatas criminationes repel- 
lere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper ali- 
quid existimantem ab amico esse violatum. 66. Accedat 
huc suavitas qua;dam oportet sermonum alque morum, 
haudquaquam mediocre condimentum amicitije. Trisii- 
tia autem et in omni re severitas, habet illa quidem gravi- 
tatem : sed amicitia remissior esse debet et Jiberior et dul- 
cior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior. 

XIX. 67. Exsistit autem hoc loco quasdam quEstio 
subdifiBcilis : num quando amici novi, digni amicitia, ve- 
teribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros ante- 
ponere solemus. Indigna homine dubitatio, Non enini 
amicitiarum debent esse, sicut aliarum rerura, satietates. 
VeterriraEe quseque, ut ea vina, qua3 vetustatem ferunt, 
esse debent suavissimje : verumque illud est, quod dici- 
tur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae 
munus expletum sit. 68. Novitates autem, si spem affe- 
runt, ut, tanquam in herbis non fallacibus, fruclus ap- 
pareat, non suntillffi quideni repudiands : vetustas tameu 
suo loco conservanda est. INIaxima est enim vis vetustatis 
et consuetudinis. Quin ipso equo, cujus niodo mentio- 
nem feci, si nulla res irapediat, nemo est, qui non eo, quo 
consuevit, libentius utatur, quam intractato et novo : nec 
modo in hoc, quod est animal, sed in iis eliam, quse sunt 
inanimata, consuetudo valet : quura locis ipsis dolectemur, 
montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commo- 
rati suraus. 69. Sed maximum est in araicilia, supe^ri- 
orem parem esse inferiori. Ssepe enim escellentite qua?- 
dam sunt : qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicara, 
grege. Nunquam se ille Philo, nunquam Rupilio, nun- 
quam Mummio anteposuit, nunquam inferioris ordinis 
amicis. Quintum vero iMaximum fratrem, egregium 
virum, omnino sibi nequaquam parem, quod is anteibat 
agtate, tanquam superiorem colebat, suosque omnes per 



LvELIUS DE AMICITIA. 25 

se esse arapliores volebat. 70. Quod faciendum imitan- 
dumque est omnibus : ut, si quam prsBstantiam virtutis, 
ingenii, forlunce consecuti sunt, impertiant ea suis, com- 
municentque cum proximis : ut, si parentibus nati sint 
humilibus, si propinquos habeant inibecilliores vel animo 
vel fortuna, eorura augeant opes, eisque honori sint et 
dignitati : ut in Fabulis, qui aliquaradiu propter ignora- 
tionem stirpis et generis in famulatu fuerint, quum 
cogniti sunt, et aut Deorum aut Kegum filii inventi, 
retinent tamen caritatem in pastores, quos patres miiltos 
annos esse duxerunt. Quod multo profecto magis in 
veris patribus certisque faciendum. Fructus enim in- 
genii et virtutis omnisque prrestantice tum maximus 
capitur, quum in proxinnum quemque confertur, 

XX. 71. Ut igitur ii, qui sunt in amicitias conjunc- 
tionisque uecessitudine superiores, exsequare se cum in- 
ferioribus debent : sic inferiores non dolere, se a suis aut 
ingenio aut fortuna aut dignitate superari. Quorum 
plerique aut queruntur seniper aliquid, aut etiam expro- 
brant : eoque magis, si habere se ])utant, quod officiose 
et amice et cum labore aliquo suo factum queant dieere. 
Odiosum sane genus hominum, ofHcia exprobrantium : 
quoe meminisse debet is, in quem collata sunt, non com- 
memorare, qui eontub't. 72. Quamobrem ut ii, qui su- 
periores sunt, submittere se debent in amicitia : sic quo- 
dam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam, qui 
molestas amicitias faciunt, quum ipsi se contemni putant; 
quod non fere contingit, nisi iis, qui etiam contemnendos 
se arbitrantur ; qui hac opinione non modo verbis, sed 
etiara opere levandi sunt. 73. Tantum autem cuique 
tribuendum, primum, quantum ipse effieere possis ; 
deinde etiam, quantum ille, quem diligas atque adjuves, 
sustinere. Non enim tu possis, quanturavis excellas, 
omnes tuos ad honores amplissimos perducere : ut Scipio 
Publium Rupilium potuit Consulem efficere ; fratrem 
ejus Lucium non potuit. Quod si etiam possis quidvis 
deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit 
sustinere. 74. Omnino amiciticE, corroboratis jam con- 
firmatisque et ingeniis et setatibus, judicandee sunt : nec, 
si qui ineunte astate venandi aut pilae studiosi fuerini, 
eo3 habere necessarios oportet, quos tum eodem studio 
C 



26 L^LIUS DE AMICITIA. 

praeditos dilexerunt. Isto enim modo nutrices et pseda- 
gogi jure vetustatis plurimum benevolentiie postulabunt ; 
qui negligendi quidem non sunt, sedalio quodam modo co- 
lendi. Aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. 
Dispares enim mores, disparia studia sequuntur, quorum 
dissimilitudo dissociat amicitias : nec ob aliam causatn 
uUam boni improbis, improbi bonis amici esse non pos- 
sunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest 
esse, morum studiorumque distantia. 15. Recte etiam 
prfficipi potest in amicitiis, ne intemperata qusedam bene- 
volentia, quod persa?pe fit, impediat magnas utilitates 
amicorum. Nec enim, ut ad Fabulas redeam, Trojam 
Neoptolemus capere potuisset,si Lycomedem, apud quem 
erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedien- 
tem, audire voluisset. Et ssepe incidunt magnae res, ut 
discedendum sit ab amicis : quas qui impedire vult, quod 
desiderium non facile ferat, is et infirmus est moUisque 
natura, et ob eam ipsam causam in amicitia parum 
justus. 76. Atque in omni re considerandum est, et 
quid postules ab amico, et qiiid patiare a te impetrari. 

XXI. Est etiam quasi quaedam calamitas in amici- 
tiis dimittendis nonnunquam neeessaria : jam enim a 
sapientium familiaritatilnis ad vulgares amicitias oratio 
nostra delabitur. Erumpunt saepe vitia amicorum quum 
in ipsos amicos, tum in alienos ; quorum tamen ad amicos 
redundet infamia. Tales igitur amicitioe sunt remissione 
ususeluendaj et,utCatonem dicere audivi,dissuenda3ma- 
gis,quam discindend.ne. Nisi quffidam admodum intolera- 
bilis injuria exarserit, ut neque rectum neque honestuni 
sit neque fieri possit, ut non statim alienatio disjunctioque 
facienda sit. 77. Sin autem morum aut studiorum com- 
mutatio quaedam, ut fieri solet, facta eric, aut in reipub- 
licae partibus dissensio intercesserit (loquor enim jam, ut 
paullo ante dixi, non de sapientium, sed de communi- 
bus amicitiis) cavendum erit, ne non solum amicitife de- 
positse, sed inimicitiae etiam susceptae videantur. Niliil 
enim turpius, quam cum eo bellum gerere, quicum 
familiariter vixeris. Ab amicitia Quinti Pompeii meo- 
uomine se removerat, ut scitis, Scipio : propter disaensi- 
onem autem, quae erat in republica, alienatus est a col- 
lega noatro Metello. Utruraque egit graviter, auctori- 



L^LIUS DE AMICITIA. 27 

Ute, et offensione animi non acerba. 78. Quamobreni 
primiim danda opera est, ne qua amicorura discidia fiant : 
sin tale aliquid evenerit, ut extinctaj potius amicitiae, 
quam oppressre esse videantur. Cavendum vero, ne 
etiara in graves inimicitias convertant se amicitia; : ex 
quibus jurgia, maledicta, contumelia; gignuntur. Qusr 
taraen si tolerabiles erunt, ferendse sunt : et hic honos 
veteri amicitias tribuendus est, ut is in culpa sit, qui 
faciat, non qui patiatur injuriam. Omnino omnium 
horum vitiorum atque incommodorum una cautio est 
atque una provisio, ut ne nimis cito dihgere incipiamus, 
neve non dignos. 79. Digni autem sunt amicitia, quibus 
in ipsis inest causa, cur diligantur. Rarum genus, (et 
quidem omnia prsecLira rara) ncc quidquam difficilius, 
quam reperire, quod sit omni ex parte in suo genere 
perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quid- 
quam bonum norunt, nisi quod fructuosum sit : et 
amicos, tanqiiam pecudes, eos potissimum diligunt, ex 
quibus sperant se maximum fructum esse capturos. 80. 
Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia, 
per se et propter se expetenda : nec ipsi sibi exemplo 
sunt, haec vis amicitia) quahs et quanta sit. Ipse enim se 
quisque dihgit, non ut ahquam a se ipse mercedem exi- 
gat caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est. 
Quod nisi idem in amicitiam transferatur, veius amicus 
nunquara reperietur. Est enim is quidem tanquam 
alter idem. 81. Quod si hoc apparet in bestiis, vohicri- 
bus, nantibus, agrestibus, cicuribus, feris, primuin ut se 
ipsae dihgant : (id enim pariter cum omni animante 
naseitur :) deinde, ut requirant atque appetant, ad quas 
se appUcent, ejusdem generis aniinantes ; idque faciunt 
cum desiderio et cum quadam similitudine araoris hu- 
raani : quanto id magis in homine fit natura, qui et se 
ipse diUgit, et alterum anquirit, cujus animum ita cum 
suo misceat, ut effieiat ptene unum ex duobus ? 

XXII. 82. Sed plerique perverse, ne dicam impuden- 
ter, amicum habere talem volunt, quales ipsi esse non 
possunt : quoeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab iis 
desiderant. Par est autem, primum ipsum esse virunt. 
bonum, tum alterura similem sui quaerere. In talibus 
ea, quam jamduduni tractamus, stabiUtas amicitiae, oou- 



28 LiELIUS DE AMICITIA. 

firmari potest : quum homines benevolentia conjuncti, 
primum cupiditatibus iis, qiiibus ceteri serviunt, impera- 
bunt, deinde sequitate justitiaque gaudebunt, omniaque 
alter pro altero suscipiet, neque quidquam unquam nisi 
honestum et rectum alter ab altero postulabit : neque 
solum [se] colent inter se ae diligent, sed etiam verebun- 
tur. Nara maximum ornamentum amicitiae tollit, qui 
ex ea tollit verecundiam. 83. Itaque in iis perniciosus 
est error, qui existimant, libidinum peccatorumque om- 
nium patere in amicitia iicentiam. Virtutum amicitia 
adjutrix a natura data est, non vitiorum comes : ut, 
quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quse summa 
sunt, pervenire, conjuncta et consociata cum altera per- 
veniret : quje si quos inter societas aut est, aut fuit, aut 
futura est, eorum est habendus ad summum naturfp 
bonum optimus beatissimusque comitatus. 8L Ha;c est, 
inquani, societas, in qua omnia insunt, quse putant 
homines expetenda, lionestas, gloria, tranquillitas animi. 
atque jucunditas : ut, quum hsec adsint, beata vita sit, et 
sine liis esse non possit. Quod quum optimum maxi- 
mumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda 
est : sinequaneque amicitiam, neque ullam rem expe- 
tendam consequi possumus. Ea vero neglecta, qui se 
amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse senti- 
unt, quum eos gravis aliquis casus experiri cogit. 85. 
Quocirca, (dicendum est enim sa?pius,) quum judicaveris, 
diligere oportet : non, quum dilexeris, judicare. Serl 
quum multisin rebus negh'gentia plectimur, tummaxime 
in amicis et deligendis et colendis. PrEeposteris enim 
utimur consiliis, et acta agimus, quod vetamur veteri 
proverbio. Nam implicati ultro et citro, vel usu diuturno, 
vel etiam officiis, repente in medio cursu amicitias, ex- 
orta aiiqua ofFensione, disrurapimus. 

XXUI. 86. Quo etiam magis vituperanda est rei 
maxime necessarire tanta incuria. Una est enim amicitia 
in rebus humanis, de cujus utilitate oranes uno ore con- 
sentiunt. Quanquam a multis ipsa virtus contemnitur, 
et venditatio quasdam atque ostentatio esse dicitur. 
Multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis 
victus cultusque delectat : honores vero, quorum cupidi- 
tate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt. 



L^LIUS DE AMICITIA. 29 

ut nihil inanius, nihil levius esse existiment. Itemque 
cetera, qu33 quibusdain admirabilia videntur, permulti 
sunt, qui pro nihilo putent. De amicitia omncs ad unum 
idem sentiunt, et ii, qui ad rempublicam se contulerunt, 
et ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, etii, 
qui suum negotium gerunt otiosi : postremo ii, qui se 
totos tradiderunt vohiptatibus, sine amicitia vitani esse 
nullam sentiunt, si modo veHnt ahqua ex parte libera- 
Hter vivere. 87. Serpit enim, nescio quomodo, per 
omnium vitas amicitia, nec uUam jBtatis degendfs ra- 
tionem patitur esse expertera sui. Quin etiam si quis ea 
asperitate est et immanitate naturffi, congressus ut homi- 
num fugiat atque oderit, qualem luisse Athenis Timo- 
nem nescio quem accepimus : tamen is pati non possit, 
ut non anquirat aHquem, apud quem evomat virus acer- 
bitatis suae. Atque hoc maxime judicaretur, si quid. 
tale posset contingere, ut aHquis nos Deus ex hac homi- 
num frequentia toUeret et in soHtudine uspiam coHocaret, 
atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desi- 
derat, abundantiam et copiam, hominis omnino adspi- 
ciendi potestatem eriperet. 88. Quis tam esset ferreus, 
qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum 
voluptatum omnium soHtudo ? Vcrum ergo iHud est, 
quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici soHtuin, nos- 
tros senescommemorare audivi, ab aliis senibusauditum : 
Si quis in ccehnn adscendisset, naturamque mundi et 
pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem iHam ad- 
mirationem ei fore ; qui» jucundissiinafuisset, siaHquem, 
cui narraret, liabuisset, Sic natura soHtariuin nihil 
amat, semperque ad aliquod tanquam adminicuhim anni- 
titur : quod in amicissimo quoque dulcissimum est. 

XXIV. Sed quum tot signis eadem natura dechiret, 
quid veHt, anquirat, ac desideret ; obsurdescimus tamen 
nescio quomodo ; nec ea, quce ab ea moneraur, audimus. 
Kst enim varius et multiplex usus amicitiae, multJEque 
causaa suspicionum offensionumque dantur ; quas tum 
evitare, tum elevare, tum ferre, sapientis est. 

Una iHa sublevanda offensio est, ut et veritas in ami- 
citia efc ndes retineatur. Nam et monendi amici ssepe 
sunt, et objurgandi ; et hsec accipienda amice, quum 
benevole fiunt. 89. Sed, nescio quomodo, verura est> 
qiiod iu Aucliia famiHaris meus dicit : 
C 2 



30 L^LIUS DF AMICITIA. 

Obsequium aniicos, veritas odium parit. 
Molesta veritas, si quidem cx ca nascitur odium ; quod 
est venenum amicitise : sed obsequiuai niulto molestius, 
quod, peccatis indulgens, prajcipitcm amicum ferri sinit. 
Maxima autem culpa in eo est, qui et veritatem asperna- 
tur, et in fraudem obsequio impellitur. Omni igitur iiac 
in re habenda ratio et diligentia cst : primum, ut moni- 
tio acerbitate, deinde objurgatio contumelia careat : iu 
obsequio autem (quoniam Terentiano verbo hibenter 
utiraur) comitas adsit : asscntatio, vitiorum adjutrix, 
l^rocul amoveatur : qu^ non niodo amico, scd ne libero 
quidem digna est. Aliter enim cum tyranno, aliter cum 
amico vivitur. 90. Cujus autem aures veritati clausae 
sunt, ut ab amico verum audire nequeat, hujus salus 
desperanda est. Scitum est enim illud Catoni^, ut multa; 
Melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos 
amicos, qui dulces videantur : illos verum ssepe dicere, 
lios nunquam. Atque illud absurdum est, quod ii, qui 
monentur, eam molestiam, quam debent capere, non 
capiunt : eam capiunt, qua dcbent vacare. Peccasse 
enim se, non anguntur ; objurgari, moleste ferunt : quod 
contra oportebat ; delicto dolere, correctione gaudere. 

XXV. 91. Ut igitur ot monere et raoneri proprium 
est verx amicitiae ; et alterum libere facere, non asperc; 
alterum ])atienter accipere, non repugnanter : sic haben- 
dum est, nullam in amicitiis pestem esse majorem, quam 
adulationem, blanditiam, assentationem. Quamvis enim 
nmltis nominibus est hoc vitium notandum, levium ho- 
ininum atque fallaciuin, ad voluntatem loquentium 
omnia, nihil ad veritatem. 92. Quum autem omnium 
rerum simulatio est vitiosa, (toUit enim judicium veri, 
idque adulterat,) tum amicitire repugnat maximc. Delet 
onim ^eritatem, sine qua nomeu amicitiae valere non 
potest. Nam quum amicitiffi vis sit in eo, ut unusquasi 
animus fiat ex pluribus : qui id fieri poterit, si ne in uno 
quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed 
varius, commutabilis, multiplex ? 93. Quid cnim potest 
osse tam flexibile, tam devium, quam animus cjus, qui 
ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam 
vultum atque nutum convertitur ? 

Negat quis 1 nego ; ait 1 aio : postremo iojperavi egomet mihi 
Omnia assentari : 



LyELIUS DE AMICITIA. 31 

ut aitideni Terentius : sed ille sub Gnathonis persona : 
quod [ainici] genus adhibere, omnino levitatis cst. 94. 
Multi autem Gnathonum similcs quum sint, loeo, fortu- 
na, fama superiores : horum est assentatio molosta, quum 
ad vanltatem accessit auctoritas. 95. Secerni autem 
blandus amicus a vero et internosci tam potest, adliibita 
diligentia.quam omnia fucata et simulata a sinceris atque 
veris. Concio, quas ex imperitissimis constat, tamen 
judicare solct, quid intersit inter popularem, id est, as- 
sentatorem et levem civem, et inter constantem, severum, 
et gravem. Quibus Wanditiis Caius Papirius nuper in- 
fluebat in aures concionis, quum ferrct legem de Tribunis 
plebis reficiendis ! D,ssuasimus nos. 96. Sed niliil de 
me ; de Scijnone dicam libentius. Quanta illa, Dii im- 
iiiortales ! fuit gravitas ! quanta in oratione majestas ! 
ut faeile ducem populi Romani, [uon comitem] diceres. 
Sed adfuistis ; et est in manibus oratio. Itaque lex po- 
]mlaris suffragiis populi repudiata est. Atque, ut ad me 
redeam, moministis, Quinto Maximo, fratre Scipionis, 
et Lucio Mancino Consulibus, quam popularis lex de 
sacerdotiis Caii Licinii Crassi videbatur ! Cooptatio 
onim collegiorum ad populi beneficium transferebatur. 
Atque is primuin instituit, in forum versus, agere cum 
j)opulo. Tamen illius vendibilem orationem religio 
Deoruin immortalium, nobis defendentibus, facile vince- 
bat. Atque id actum est PrKtore me, quinquennio ante 
quam Consul sum factus. Itaque re magis, quam auc- 
toritate, causa illa defensa est. 

XXVI. 97. Quod si in scena, id est, in concione, iu 
qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen 
verum valet, si modo id patefactum et illustratum est : 
quid in amicitia fieri oportet, quse tota verifate perpen- 
(litur ? in qua nisi, ut cjicitur, apertum pectus videas, 
tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exjiloratum habeas ; 
iie amare quidem, aut amari ; quum, id quam vere fiat, 
ignores. Quanquam ista assentatio, quamvis perniciosa 
sit, nocere.tamen nemini potest, nisi ei, qui eam recij^it 
atque ea delectatur. Ita fit, ut is assentatoribus jwtefa- 
ciat aures suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se 
maxirae ij)se delectet. 98. Omnino est amans sui virtus. 
Optime enim se ij)sa novit, quamque amabilis sit, in~ 



32 LiELIUS DE AMICITIA 

telligit- Ego autem non de virtute nunc loquor, sed de 
virtutis opinione. Virtute enim ipsa non tam multi 
praediti esse, quam videri volunt. Hos delectat assen- 
tatio : his fictus ad ipsorum voluntatem sermo quum 
adhibetur, orationem illan\ vanam testiraonium esse 
laudura suaruni putant. NuUa est igitur haec amicitia, 
quum alter verura audire non vult, alter ad mentiendum 
paratus est. Nec parasitorum in eomcediis asseutatio 
nobia faceta videretur, nisi essent milites gloriosi. 

Magnas vero agere gralias Thais mihi 1 
Satis erat respondere, magnas; ingentes, inquit. Semper 
auget assentator id, quod is, cujus ad voluntatem 
dicitur, vult esse magnum. 99. Quamobrem, quamvia 
blanda ista vanitas apud eos valeat, qui ipsi illam allec- 
tant et invitant : tamen etiam graviores constantioresque 
admonendi sunt, ut animum advertant, ne callida assen 
tatione capiautur. Aperte enim adulantem nemo non 
videt, nisi qui admodum est excors. Callidus ille et 
oceuUus ne se insinuet, stiidiose cavendum est. Nec 
cnim facillime cognoscitur, quippe qui etiam adversando 
saepe assentetur ; et, litigare se simulans, blandiatur, 
atque ad extremum det manus, vincique se patiatur : ut 
is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. Quid autem 
turpius, quam illudi ? Quod ne accidat, cavendum est, 
ut in Epiclero : 

Ilodie me ante omnes comicos stultos sene» 
Versaris atque [luseris] laulissiine. 

100. Haec enim etiam in Fabulis stultissima persona est 
iraprovidorum et credulorum senum. Sed, nescio quo 
pacto, ab amicitiis perfectorum liominum, id est, sapien- 
tium (de hac dico sapientia, quse videtur in hominen 
cadere posse) ad leves amicitias deflexitoratio. Quam- 
obrem ad illa prima redeamus, eaque ipsa concludamu.i 
aliquando. 

XXVII. Virtus, virtus, inquam, Cai Fanni, et tu, 
Q, Muci, et conciliat amicitias et conservat. In ea esfc 
enini convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea con- 
stantia : quae quum se extulit et ostendit lumen suum, 
et idem adspexit agnovitque in alio : ad id se admovet, 
vicissimque accipit illutl, quod in altero est : ex quo 
eorum exardeacit sive anwr, sive amiciUa. Utrumqu© 



LiELIUS DE AMICITIA. 33 

enira dictiim est ab amando. Aniare autem niliil aliud 
est, nisi eura ipsum diligere, quem aines, nuUa indigentia 
nulla utilitate qutesita. 101. Qubb tamen ipsa eflSorescit 
ex aniicitia, etiam si tu eam minus sequutus sis. Hac 
nos adolescentes benevolentia spncs illos Lucium Paul- 
lum, Marcum Catonem, Caium Gallum, Publium Nasi- 
cam, Tiberium Gracchum, Scipionis nostri socerum, 
dileximus. Hrec etiam magis elucet inter jequales, ut 
iiiter me et Scipionera, Lucium Furium, Publium Rupi- 
lium, Spurium Mummium. Vicissim autem senes in 
adolescentium caritate acquiescimus ; ut in vestra, ut in 
Quinti Tuberonis : equidem etiam admodum adole- 
scentis, Publii Rutilii, Auli Virginii familiaritate 
delector. Quoniamque ita ratio comparata est vitse 
naturseque nostrse, ut alia setas briatur ex alia : maxime 
qiddem optandum est, ut cum a^qualibus possis, quibus- 
cum tanquam e carceribus emissus sis, cum iisdem ad 
calcem, ut dicitur, pervenire. 102. Sed quoniam res 
human£E fragiles caducacque sunt, semper aliqui anqui- 
rendi sunt, quos diligamus ct a quibus diligamur. 
Caritate enim benevolentiaque sublata, oinnis est e vita 
sublata jucunditas. Mihi quidem Scipio, quanquam est 
subito ereptus, vivit tamen semperque vivet : virtutem 
eniin amavi illius viri, quae exstincta non est. Nec mihi 
soii versatur ante oculos, qui illam semper in manibus 
liabui, sed etiam posteris erit clara et insignis. Nemo 
unquam animo aut spe majora suscipiet, qui sibi non 
illius memoriam atque imaginem proponendara putet. 
103. Equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna 
aut natura tribuit, nihil habeo, quod cum amicitia Sci- 
pionis possim comparare. In hac mihi de republica con- 
sensus, in hac rerum privatarum eonsilium ; in eadem re- 
quies plenaoblectationis fuifc. Nunquam illum neminima 
quidem re ofTendi, quod quidem senserim : nihil audivi 
ex ipso, quod nollem. Una domus erat, idcm victus, 
isque communis : neque solum militia, sed etiam pere- 
grinationes rusticationesque communes. 104. Nam quid 
ogo de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque 
discendi ? in quibus remoti ab oculis popuH, omne 
otiosum tempus contrivimus? Quarum rerum recordatio 
et memoria, si una cum illo occidisset, desiderium con- 



34 LiELIUS DE AMICITIA. 

junctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo pos- 
sem, Sed nec illa exstincta sunt, alunturque potius et 
augentur cogitatione et memoria : et, si illis plane orba- 
tus essera, magnum tamen afferret mihi atas ipsa sola- 
tium ; diutius enim jam iii hoc desiderio esse non pos- 
sum : omnia autem brevia tolerabilia esse debent, etiam 
ai magna sunt. Hasc habui, de amicitia quse dicerem. 
Vos autem hortor, ut ita virtutem locetis [colatis], sine 
qua amicitia esse non potest, ut, ea excepta, nihil ami- 
citia praestabilius putetis. 



LATIN CLASSICS. 

CHEAP COLONIAL EDITIONS 

FOR 

COLLEGES AND SCHOOLS. 



Although the great improvetnents in the Printing Art havc 
done so much to add to the appearance of Books, and also It/ 
diminish the cost, yet the price still fornis rather a serious item in 
ihe expense of education. Thisis particularly the case in editions 
of the Greek and Latin Classics. There is no want of excellence in 
many of Ihese, but Ihey are generally either so comprehensive or so 
extcnded by annolations, Ihat the price is an obstacle to those who, 
cntertaining enlarged views of theadvantages of educaiion, have not 
means commcnsurate with tlieir wishes. ll is, therefore, the inten- 
tion of the Subscribers, to publish neat and correct editions of such 
delached portions of the Classic authors as are usually read in 
Schools and Collegcs. This plan has been tried in England, and has 
been attended with marked success. 

To Ihose who are obliged to study economy in education, thesc 
editions will be recommended by their cheapness, their accuracy, and 
their being limited in their extent to that which is absolutely 
necessary. 

To those, who either possess, or can afford to possess more 
expensive cditions, these little copieswill be offered as a means of 
saving the others from that speedy injury or destruclion which 
befals books in the daily transit between home and school. They 
wili be morc portable and convenient, more fair aiid scho!ar-like in 
ihe class-room — not open to the just and reasonable objection whieh 
Tutors make to editions so charged with notes, that they almost 
amount to a translation. 

Some years ago, the Subscribers made the attempt to introduce 
a uniform series of Books into the Common Sehools of Canada. 
Their design was heartily seconded by the Board of Education in 
Ireland, who promplly and with the utmost liberality placed the 
copyright of their valuable Text Books at their disposal. At a very 
considerable expence of labour and money, the Subscribers, in a 
shorter period than they anticipated, succeeded in introducing the 
Books into ahnost every section of the Province. Sinee then the 
indefatigable and intelligent Superintendent of Education in Canada 
West, who, at an early period, expressed to the Subscribers his 
favourable opinion of these Books, having liimself obtained per- 
mission to reprint them, delegated the right to other Booksellers in 
Canada, by whom, and by the Subscribers under their origina! 
grant from the Irish Board, the ProvJnce is now abundantly sup- 
plied with these excellent Books. 



LATIN CLASSICS. 



The success which attended Ihis experiment to improve and 
render uniforni the Books used in the Common Schools of Canada. 
has emboldened the Subscribers to undertake the publication of Ihe 
Classical series now announced for the use of Colleges, High Schoob; 
District and Grammar Schools. 

The first numbers of the series will consist of the following : — 
Excerpts from Cornelius Nepos. 
The First Four Books of Caesar. 
The Georgics of Virgil. 
The Fasti of Ovid. 

The Third and Fourth Books of Quintus Curtius. 
Cicero de Amicitia. 
Cicero de Senectute. 
Taciti Agricola. 
Excerpts from Horace. 
To be foUowed in rapid succession by Sallust's History of 
Cataline's Conspiracy, The Four First Books of VirgiFs Mneid. and 
other Standard Text Books. 

The price of each wili vary from 9d. to Is. 9d. currency, ac- 
cording to the quantily of printed matter in each. 

Orders for copies will be executed by the BtJoksellers through- 
•■)ut Canada, or by the Publishers, 

ARMOUR & RAMSAY. 



NATIOx\AL SCHOOL BOOKS. 

Since the Subscribers published this valuable series only u few 
years ago, the demand has so steadily encreased, as to require the 
issue of several large editions. The present have been carefully 
revised and freed from typographical errors. The Introduction to 
Geograpliy has been greatly improved, and the Sequel to the becond 
Book has been lately added to the series. Teachers wili find thirf 
last named book of great service to them in preparing the way for 
the use of the Third Book. 



General Lessons, to be hung up 

in Schools. 
First Book of Lessons. 
Second Book of Lessons. 
Sequel to the Secoiid Book. 
Third Book of Lessons. 
Fourth Book of Lessons. 
Fifth Book of Lessons. 
Truth of Christianity. 
First Book of Arithmetic and Key. 



English Grammar and Key. 

Book-keeping and Key. 

Treatise on Mensuration, for the 

usc of Teachers. 
Elements of Geometry. 
Introduction to Geography and 

History, with Maps, Platcs, 

hc, new edition, much im- 

proved. 



OUTLINED MAPS FOR SOHOOL KOOMS. 

By an arrangement with the Edinburgh Publishers, the Sub- 
scribers are enabled to sell at the remarkably low pricc of 6s 3<i 
each, a series of outlined Maps lately produced for thc u«e cf 
Schools and Collegcs in Scotland. 

ARMOUR & RAMSAV. 



CAII COHNEiJI TACITl 

AGRICOLA. 



FROM THB TEXT OF BROTIER, 

C&ltEFOLLY REVI8SD. 



MONTREAL : 
/V R M U R 6c R A M S A Y 

184». 



BREVIARIUM VIT.E 

CNEl JULIi AGRICOL^„ 



If} scribenda clarorum virorum vita mos. Pericula. Tacito ani- 
mos addit prsesens temporum felicitas. Cnei Julii Agricola; stirps, 
pueritia : adolescentiae studia. Prima castrorum rudimenta in Bril- 
annia. Ejus matrimonium : quaestura : tribunatus plebis : praetura : 
sacra aedilitas. Othoniano bello matremj partemque patrinionii 
.imittit. In Vespasiani partes transgressus, vicesimae legioni in Bri» 
tannia praeest. Ibi alienae famae cura suam promovet. Inter patri- 
cios adsciscitur : Aquitaniam rcgit. Inde consul, Tacito filiam suam 
uxoretn dat ; Britanniae praeponitur, adjecto pontiiicatus sacerdotio. 
Britanniae descriptio. Incolarum origo, habitus, sacra, sermo, mores. 
Eorum militia, regimen, convenlus : coelum, solum, metalla, mar» 
garita. Viclae gentis ingenium. Caesarum in Briianniam expedi- 
tiones. Consulares legati Aulus Plautius, Ostorius Scapula, Didius 
Gallus, Veranius, Suetonius Paullinus. Brilanniae rebellio. Boadi- 
cea, generis regii femina, Britainorum dux. Motum hunc compes- 
cit Pauliinus ; cui successere Trebellius Maximus et Veltius Bo- 
lanus, sed ignavi. Rem restituunt magni duces, Petilius Cerialis et 
Julius Frontinus. Agricola Britanniae praeficitur. Victis Ordovici- 
bus, iVIonam insulam in deditioticm recipit. Praeclarae artes, quibu» 
provinciam regit, bellorum causas amovent, Terrore, clementia parta 
pax. Liberalibus artibus et voluptatibus molliuntur Britannorum 
animi. Novae gentes apertae et vastatse. Belio adquisita praesidiis 
firuiantur. De occupanda Hibernia consilium. Civitates trans Bo- 
dotriam sitae explorantur. Motus Caledoniorum. li nonam legionem 
adgrediuntur : cedunt territi. Redit tamen animus ; conspirantque 
civitates. Usipiorum cohors miro casu Britanniam circumvecta. 
Galgacus bellum parat; montemque Grampium occupat. Egregia 
ejus oratio. Romanos quoque adloquitur Agricola. Atrox crueu- 
tumque prcelium. Penes Romanos victoria. Britanniam circum- 
vehi praecipit Agricola. Domitianu.s, fronte lastus, pectore anxius, 
tmntium victoriae excipit. Triumphalia tamen ornamenta statuam- 
que decerni jubet : condito odio, donec provincia decedat Agricola. 
Is, e Britannia redux, modeste agit. Ejus e principe, ex aula peri- 
cula. Excusat se, ne proconsulatum sortiatur. Moritur, Domitiani 
veneno, ut fa.ma fuit, interceptus. Ejus actas, forma, honcrcs, opes. 
Mortis opportunitas, ante Domitiani atrocitates. Taciti in Agrico- 
lam pietas. Ex virtute solatia, virtutisquc documenta. AgricoisE 
vitam scripsit Tacitns, 

M. CoccEjo Neeva .\ug. III., L. Verginio Rufo III. coss. 
A.U.C, DCCCL. J. C. 97. 



CNEI JULII AGRICOLiE VITA, 

8CRIPT0BB 

CAIO CORNELIO TACITO. 



I. CLAROR.TTM virorum fiicta moresque posteris tradere, 
antiquitus usitatum, ne nostris quidem tomporibus,quan- 
quam incuriosa suoruni setas omisit, quotiens magna 
aiiqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium, 
parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiara recti 
et invidiam. Sed apud priores, ut agoro memoratu digna 
pronum magisque in aperto erat ; ita celeberrimus quis- 
que ingenio, ad prodendam virtutis memoriam, sine gra- 
tia aut ambitione, bonse tantum conscientiae pretio, duce- 
batur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare, fiduciam 
potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt : nec id 
Rutilio et Scauro citra fidem, aut obtrectationi fuit : adoo 
virtutes iisdem temporibus optime festimantur, quibus 
facillime gignuntur. At inilii nunc, narraturo vitam 
defuncti hominis, venia o]5us fuit : quam non petissem, 
ni cursaturus tam sseva et infesta virtutibus tempora. 

II. Legiraus, cum Aruleno Rustico Psetus Thrasea, 
Herennio Senecioni Priscus Helvidius Laudati essent, 
capitale fuisse : neque in ipsos modo auctores, sed in 
libros quoque eorum ssevitum, delegato triumviris minis- 
terio, utmonimenta clarissimorum ingeniorum in comitio 
ac foro urerentur. Scillcet illo igne vocem populi Romani, 
et libertatem senatus, et conseientiara generia humaui 
aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae profes- 
soribus, atque omni bona arte in exsilium acta, ne quid 
usquam honestum oocurreret. Dcdimus profecto grande 
patientice documentum : et sicut vctus setas vidit, quid 
ultimura in Ubertate esset; ita nos quid in servitute, 
adempto per inquisitiones et loquendi audiendique com- 
inercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidis- 

A 2 



6 AGRICOLvE VITA. 

semus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam 
tacere. 

III. Nunc demum redit animus ; et quanquam, 
primo statim beatissimi sceculi ortu, Nerva Caesar res 
olim dissociabiles miscuerit, principatum ac libertatem, 
augeatque quotidie felicitatem imperii Nerva Trajanus, 
nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius 
voti fidueiam, ac robur adsumpserit : natura tamen in- 
firmitatis humanse, tardiora sunt remedia, quam mala ; 
et ut corpora lente augescunt, cito exstinguuntur, sic 
ingenia studiaque oppresseris facilius, quam revocaveris. 
Subit quippe etiam ipsius inertia) dulcedo : et invisa 
primo desidia postremo amatur. Quid si, per quindecim 
annos, grande mortalis ffivi spatium, multi fortuitis ca- 
sibus, promptissimus quisque SECvitia principis inter- 
ciderunt ? Pauci, et, ut ita dixerim, non modo aliorum, 
sed ,etiam nostri superstites sumus ; exemtis e media 
vitatot antiis", quibus juvenes ad senectutem, senes prope 
ad ipsos exacta? aitatis terminos per silentium venimus : 
non tamen pigebit, vel incondita ac rudi voce, memoriam 
prioris servitutis, ac testimonium praisentium bonorum 
composuisse. His interim liber lionori Agricolas, soceri 
7nei, destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut 
excusatus. 

IV. Cnaeus Julius Agricola, veteri et illustri Foro- 
juliensium colonia ortus, utrumque avum procuratorem 
Cffisarum habuit : quas equestris nobihtas est : pater 
Julius Grajcinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sa- 
pientiaeque notus, iisque virtutibus iram Caii Caesaris 
nieritus. Namque Marcum Silanum accusare jussus, et, 
quia abnuerat, interfectus est. Mater Julia Procilla fuit, 
rarse castitatis : iu hujus sinu indulgentiaque educatus, 
per omnem honestarum artium cultum pueritiam adole- 
scentiamque transegit. Arcebat eum ab illecebris pec- 
cantium, prseter ipsius bonam integramque naturam, 
quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum 
Massiliam habuerit, locum Graecacomitate et provinciali 
parcimonia mistum, ac bene compositum. Memoria 
teneo, solitum ipsum narrare, " se in prima juventa 
studium philosophiffi acrius, ultra quam concessum Ro- 
mano ac senatori, hausisse, ui prudentia matris incensum 



AGRICOL^i VITA, 7 

ac fl.igrantevn animum coercuisset :" scilicct sublime et 
erectum ingenium, pulchritudinem ac speciem cxcelsse 
magnaeque glorife vehementius, quam caute, appetebat : 
mox mitigavit ratio et astas : retinuitque, quod est diffi- 
cillimum, ex sapicntia modum 

V- Priina castrorum rudimentain Britannia Suetonio 
PauUino, diligenti ac moderato duci, adprobavit : elcctus, 
quem contubernio scstimaret. Nec Agricola licenter, 
more juvenum, qui militiam in lasciviam vertunt, neque 
segniter, ad voluptates et conimeatus, tituhim tribunatus 
et inscitiam retulit : sed noscerc provinciam, nosci ex- 
ercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil appetere ' 
jactatione, nihil ob formidinem recusare, simulque et 
anxius et intentus agere. Non sane alias exercitatior, 
magisquo in ambiguo Britannia fuit : trucidati veterani, 
incensa; coloniae, intereepti exercitus : tum de salute, 
mox de victoria certavere. Quje cuncta etsi consiliis 
ductuque alterius agebantur, ac summa rerum, et re- 
ciperatae j^rovinciae gloria in duccm cessit ; artem et 
usum et stimulos addidere juveni : intravitque animum 
militarls gloriae cupido, ingrata temporibus, quibus sinis- 
tra erga cminentes interpretatio, nec minus perieulum 
ex magna fama, quam ex mala. 

VI. Hinc ad capessendos magistratus in urbem 
digressus, Domitiam Decidianam, splendidis natalibus 
ortam, sibi junxit : idque matrimonium ad majoranitenti 
decus ac robur fuit : vixeruntque mira concordia, per 
mutuam caritatem, et invicem se anteponendo, nisi quod 
in bona uxore tanto major laus, quanto in mala plus 
culpje est. Sors quaesturee provinciam Asiam, procon- 
sulem Salvium Titianum dedit; quorum neutro corruptus 
est : quanquam et provincia dives, ac parata peccantibus, 
et proconsul, in omnem aviditatem pronus, quantalibet 
facilitate redcropturus esset mutuam dissiniulationem 
mali. Auctus estibi filia, in subsidium simul et solatium: 
nam filium, ante sublatum, brevi amisit. Mox inter 
quaesturam, ac tribunatum piebis, atquo ctiam ipsuni 
tribunatus annum quiete et otio transit, gnarus sub 
Nerone temporum, quibus inertia pro sapienda fuit^ 
Idem praeturae tenor, et silentium : ncc enim jurisdictio 
obvenerat. Ludos et inania honorii modo rationis atque 



8 AGRICOLiS: VITA. 

abundantiae duxit, uti longe a luxuria, ita famse propior, 
Tum electus a Galba ad dona tcmplorum recognoscenda, 
diligentissima conquisitione fecit, ne cujus altcrius sa- 
crilegium respublica, quam Ncronis, sensisset. 

VII. Sequens annus gravi vulnere animum domum- 
que ejus adflixit : nam classis Othoniana, licenter vaga, 
dum Intemelios (Ligurise pars est) liostiliter populatur, 
raatrera Agricolse in pra;diis suis interfecit : prsediaque 
ipsa, et magnam patrimonii partem, diripuit, quae causa 
csedis fuerat. Igitur ad sollcmnia pietatis profectus 
Agricola, nuntio affectati a Vespasiano imperii depre- 
hensus, ac statim in partes transgressus est. Initia prin- 
cipatus, ac statum urbis Mucianus regebat, admodura 
juvene Domitiano.et espaterna fortuna tantum licentiam 
usurpante. Is missum ad delectus agendos Agricolam, 
integreque ac strenue versatum, vicesimse legioni, tarde 
ad sacramontum transgressae, prfeposuit, ubi decessor 
seditiose agere narrabatur : quippe legatis quoque con- 
sularibus nimia ac formidolosa erat. Nec legatus prae- 
torius ad cohibendum potens, incertum suo an militum 
ingenio : ita successor simul et ultor electus, rarissima 
moderatione maluit videri invenisse bonos, quam fecisse. 

VIII. Prseerattunc Britannise Vettius Bolanus, pla- 
cfdius quam feroci provincia dignum est : temperavit 
Agricola vim suam, ardoremque compescuit, ne in- 
cresceret ; pcritus obsequi, eruditusque utilia honestis 
miscere. Brevi deinde Britannia consularem Petilium 
Cerialem accepit. Habuerunt ^irtute.s spatium exem- 
plorura. Sed prirao Cerialis raodo labores et discrimina, 
mox et gloriam comraunicabat ; ssepe parti exercitus in 
experimentum, aliquando majoribus copiis ex eventu 
prsefecit : nec Agricola unquam in suam famam gestis 
exsultavit ; ad auctorera et ducem ut minister fortunam 
referebat : ita virtute in obsequendo, verecundia in prse- 
dicando, extra invidiam,. nec extra gloriam erat. 

IX. Revertentera ab legatione legionis divus Vespa- 
sianus inter j)atricios adscivit, ac deinde provinciae 
Aquitaniae prceposuit, splendidre in primis dignitatis, ad- 
ministratione ac spe consiilatus. cui destinarat. Credunt 
plerique militaribus ingeniis subtilitatem deese, quia 
castrensis jurisdictio secura et obtusior, ac plura manu 



AGRICOL^ VITA. 9 

hgens, calliditatera fori non exerccat. Agricola naturali 
prudentia, quamvis inter togatos, facile justeque agebat. 
Jara vero tempora curarum remissionunique divisa : ubi 
eonventus ac judicia posceront, gravis, intentus, severus, 
efc saepius niisericors : ubi officio satisfactum, nulla ultra 
potestatispersona : tristitiam, et arrogantian),etavaritiam 
exuerafc: nee illi, quod est rarissimum, aut facilitas 
auetoritatcm, aut severitas amorem dcminuit, Inte- 
gritatem atque abstinentiam in tanto viroreferre, injuria 
virtutum fuerit. Ne taraam quidem, cui etiam saspe 
boni indulgent, ostentanda virtute, aut per arteni qus- 
sivifc : procul ab ffimulatione adversus collegas, procul a 
contontione adversus procuratores : et vincere inglorium, 
et af teri sordidum arbitrabatur. Minus triennium in ea 
legationedetentus, ac statim adspem consulatusrevocatus 
est, comitante opinione Britanniam ei provinciam dari.r 
nullis in hoc suis sermonibus, sed quia par videbatur. 
Haud semper errat fiima, aliquando et eligit. Consul 
egregiae tum spei filiam juveni mihi despondit, ac posfc 
oonsulatum collocavit, et statim Britannite praepositus 
est, adjecfco pontificatus sacerdotio. 

X. BritannicB situm populosque, multis scriptoribus 
memoratos, non in comparationem curaj ingeniive refe- 
ram ; sed quia tum primum perdomita est : itaque, qua> 
priores nondum comperta, eloquentia percoluere, rerum 
fide tradentur. Britannia, insularum, quas Komana no- 
titia coraplectitur, maxima, spatio ac ccelo in orientem 
GrermaniDe, in occidentem Hispanite obtenditur : Gallis 
in meridiem etiam inspicitur : septemtrionalia ejus, nul- 
lis contra terris, vasto atque aperto mari pulsanfcur, 
Formam totius Bi-itanniae Livius veterum, Fabius Rus- 
ticus recentium, eloquentissimi auctores, oblongse scu- 
lulae, vel bipenni adsimulavere : et est ea facies citra 
Caledoniam, unde etin universum fama est transgressa : 
sedimraensum etenorme spatium procurrentium extremo 
jam litore terrarum, velut in cuneum tenuatur. Hanc 
oram novissirai maris tunc primum Romana classis cir- 
cumvecta, insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul 
incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, in- 
venit domuitque : dispecta est et Thule, quam hactenus 
nix efc hieras abdebafc : sed raare pigrum et grave remi- 



10 AGRICOLiE VITA. 

gantibus perhibent : ne ventis qnldem perinde attolli : 
credo qnod rariores terrtB montesque, causa ac materia 
tempestatum, et profunda moles continui maris tardius 
impellitur. Naturam Oceani atque restus neque quaBrere 
liujus operis est, ac multi retulere ; nnum addiderim, 
nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc 
atque illuc ferre, nec litore tenus accrescere aut resorberi, 
sed influere penitus atqueambire, etjugis etiam acmon- 
tibus inseri velut in suo. 

XI. Ceterum, Britanniam qui mortales initio eolu- 
erint, indigense an advecti, ut inter barbaros, parum com- 
pertum. Habitus corporum varii : atque ex eo argu- 
menta: namque rutilse Caledoniam habitantium coma;, 
magni artus, Germanicam originem adseverant. Silurum 
colorati vultus, et torti plerumque crines, et posita contra 
Hispania, Iberos veteres trajecisse, easque sedes occu- 
passe fidem faciunt : proximi Gallis et sirailes sunt : seu 
duranto originis vi ; seu, procurrentibusin diversaterris, 
positio casli corporibus habitum dedit : in universum 
tamen aestimanti, Gallos vicinnm sohmi occupasse, credi- 
bile est. Eorum sacra deprehendas, superstitionum per- 
suasione : sermo haud multum diversus : in deposcendis 
periculis eadem audacia; et, ubi advenere, in detrectandis 
eadem formido : pUis tamen ferociae Britanni prseferunt, 
ut quos nondum longa pax emoUierit : nam Gallos quo- 
que in beUis floruisse accepimus : mox segnitia cum otio 
intravit, amissa virtute pariter ac libertate : quod Britan- 
norum olim victis eveuit : ceteri manent, quales Galli 
fuerunt. 

XII. In pedite robur : quaedam nationes et curru 
proeliantur : honestior auriga, chentes propugnant. Olim 
regibus parebant, nuncper principcs factionibus et studiis 
trahuntur : nec aliud adversus vaUdissiraas gentes pro 
nobis utiUus, quam quod in commune non consulunt. 
Rarus duabus tribusve civitatibus ad propulsandum 
commune periculum conventus : ita, dum singuU pug- 
nant, universi vincuntur. CoEhim crebris imbribus ac 
nebulis fcedum : asperitas frigorum abest. Dierum spatia 
ultra nostri orbis mensuram ; nox clara, et extrema 
Britannias parte brevis, ut finem atque initium lucisexi- 
guo dbcrimine internoscas. Quod si nubes non officiant, 



AGRICOLiE VITA. 11 

aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsur- 
gere, sed transire adfirmant : scilicet extrema et plana 
terrarum, liumili umbra, non crigunt tenebras, infraque 
coelum et sidera nox cadit. Solum, praBter oleam vitem- 
que et cetera calidioribus tcrris oriri sueta, patiens fru- 
guin, fecundum : tarde mitescunt, cito proveniunt : 
eademque utriusque rei causa, multus liumor terrarum 
coelique. Fert Britannia aurum, et argentum, et alia 
metalla, pretium victoria; : gignit et Oceanus margarita, 
sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legen- 
tibus arbitrantur ; nam in rubro mari viva ac spirantia 
saxis avelli ; in Britannia, prout expulsa sint, coUigi : 
ego facilius crediderim naturam margaritis deesse, quam 
nobis avaritiam. 

XIII. Ipsi Britanni delectum, ac tributa, et injuncta 
imperii munera impigre obeunt, si injurire absint : has 
segre tolerant.jam domiti ut pareant, nondum iit serviant. 
Igitur priinus omnium Komanorum divus Julius cum 
exercitu Britanniam ingressus.quanquam prospera pugna 
terruerit incolas, ac litorc potitus sit, potest videri osten- 
disse posteris, non tradidisse. Mox bella civilia, et in 
rempublicam versa principum arma, ac longa oblivio 
Britannice etiam in pace. Consilium id divus Augustus 
vocabat: Tiberius prtEceptum. Agitasse Caium Cae- 
sareui de intranda Britannia satis constat, ni velox inge- 
nio, mobilis poenitentia, et ingentes adversus Germaniam 
conatus frustra fuissent. Divus Claudius auctor operis, 
transvectis legionibus auxiliisque, et adsumpto in partem 
rerum Vespasiano : quod initium venturse mox fortunaB 
fuit : domitaB gentes, capti reges, et monstratus fati» 
Vespasianus, 

XIV. Consularium primus Aulus Plautius prsepo- 
situs, ac subinde Ostorius Scapula, iiterque bello egre- 
gius ; redactaque paullatimin formam provinciae proxima 
pars Britannias : addita insuper veteranorum colonia : 
quasdam civitates Cogiduno regi donatse (is ad nostram 
usque memoriam fidissimus mansit), vetere ac jam pri- 
dem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet 
instrumenta servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta 
a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulte- 
riora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur. 



12 AGRICOLvE VITA. 

Didium Veranius excepit, isque intra anmim exstinctua 
est. Suetonius hinc Paullinus biennio prosperas res 
habuit, subactis nationibus, firmatisque praesidiis : quo- 
nim fiducia Monam insulam, ut vires rebellibus minis- 
trantem, adgressus, terga occasioni patefecit. 

XV. Namque absentia logati remoto metu. Britanni 
agitare inter se mala servitutis, conferre injurias, et in- 
terpretando accendere. " Nihil profici patientia, nisi ut 
graviora, tanquam ex facili tolerantibus, imperentur : 
singulos sibi olim rcges fuisse, nunc binos imponi ; e 
quibus legatus in sanguinem, procurator in bona sasviret : 
Mque discordiam praepositorum, seque concordiam sub- 
jectis exitiosam : alterius manus, centurionos alterius, 
vim et contumelias miscere : nihil jam cupiditati, nihil 
iibidini exceptum : in proelio fortiorem esse, qui spoliet : 
nunc ab ignavis plerumque et imbellibus erijn domos, 
abstrahi liberos, injungi delectus, tanquam niori tantum 
pro patria nescientibus : quantulum enim transisse mili- 
tutri,si sese Britanni numerent ? sic Germanias excussisse 
jugum ; et flumiue, non Oceano, defendi: sibi patriam, 
conjuges, parentes ; illis avaritiam et luxuriam causas 
belli esse : recessuros, ut divus Julius recessisset, modo 
virtutes majorum suorum a^mularentur ; neve prcelii 
uuius aut alterius eventu pavescerent : plus impetus, 
majorem constantiam penes miseros esse. Jam Britan- 
norum etiam deos misereri, qui llomanum ducem ab- 
sentem, qui relegatum in alia insula exercitum detine- 
rent : jam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare : 
porro in ejusmodi consiliis periculosius esse- deprehendi, 
qi:am audere.'' 

XVI. His atque talibus invicem instincti, Boadicea, 
generis regii femina, duce (neque enimsexum in imperiis 
discernunt) sumpsere universi bellum : ac sparsos per 
castelia milites consectati, expugnatis prjesidiis, ipsara 
coloniam invasere, ut sedcm servitutis : nec ullum in 
barbaris sa;vitise genus omibit ira et victoria. Quod nisi 
Paullinus, cognito provincijE motu, propere subvenisset, 
amissa Britannia foret : quam unius jjrcelii fortuna veteri 
patientiae restituit, tenentibus arma jjlerisque, quos con- 
scientia defectionis, et propius ex legato timor agitabat. 
Hic cum egregius cetera, arroganter in deditos, et, ut 



AGRICOLiE VITA. 13 

sua3 quoque injuriae ultor, durius consuleret ; missus 
Petronius Turpilianus, tanquam exorabilior : et delictis 
hostium novus, eoque poenitentia? mitior, eompositis pri- 
oribus, nihil ultra ausus, Trebellio Maximo provinciam 
tradidit. Trebellius segnior, et nullis castrorum expe- 
rimentis, comitate quadam curandi provinciam tenuit. 
Didicere jam barbari quoque ignoseere vitiis blandien- 
tibus : et interventus civilium armorum prsebuit justam 
segnititB excusationem : sed discordia laboratum, cum 
adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius, 
fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque 
liumilis, precario mox prasfuit : ac velut pacti, exercitus 
licentiam, dux salutem : hsec seditio sine sanguine stetit. 
Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, 
agitavit Britanniam disciplina. Eadem inertia erga 
hostes, similis petulantia castrorum : nisi quod innocens 
Bolanus, et nullis delictis invisus, caritatem paraverat 
loeo auctoritatis. 

XVII. Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Bri- 
tanniam reciperavit ; magni duces, egregii exercitus, 
minuta hostium spes : et terrorem statim intulit Peti- 
lius Cerialis, Brigantum eivitatem, quas numerosissima 
provinciae totius perhibetur, adgressus : multa proelia, et 
aliquando non incruenta ; magnamque Brigantum par- 
tem aut victoria amplexus, aut bello. Et cum Cerialis 
quidem alterius successoris curam famamque obruisset. 
sustinuit quoque molem Julius Frontinus, vir magnus, 
quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gen- 
tem armis subegit ; super virtutem hostium, locoruns 
quoque difficultates eluctatus. 

XVIII. Hunc BritannisB statum, has bellorum viees 
media jam sestate transgressus Agricola invenit, cum et 
milites, velut omissa expeditione, ad securitatem, et 
hostes ad oecasionem verterentur. Ordovicum civitas, 
haud multo ante adventum ejus, alam, in finibus suis 
agentem, prope universam obtriverat : eoque initio erecta 
provincia, et quibus belhim volentibus erat, probare ex- 
emplum, aut recentis legati animum opperiri. Tum Agri- 
cola, quanquam transacta agstas, sparsi per provinciam 
numeri, prsesumpta apud militem illius anni quies, tarda 
et contraria bellura inchoaturo, et, plerisque custodiri 

B 



14 AGRICOLvE VITA. 

•iuspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit ; 
contractisque legionum vexillis, et modica auxiliorum 
manu, quia in cequum degredi Ordovices non audebant, 
ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili peri- 
culo esset, erexit aciem : csesaque prope universa gente, 
non ignarus instandum famae, ac, prout prima cessissent, 
fore universa ; Monam insulam, cujus possessione revo- 
catum PauUinum rebellione totius Britannise supra me- 
moravi, redigerein potestatemanimo intendit. Sed, ut in 
dubiis coDsiliis, naves deerant : ratio et constantia ducis 
transvexit. Depositis omnibus sarcinis, lectissimos auxi- 
liarium, quibus nota vada, et patrius nandi usus, quo 
simul seque, et arma, et equos regunt, ita repente im- 
misit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui naves, qui 
mare exspectabaut, nihil arduum aut invictum credide- 
rint sic ad bellum venientibus. Ita petitapace, acdedita 
insula, clarus ac magnus haberi Agricola : quippe cui 
ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostenta- 
tionem, aut officiorum ambitum transigunt, labor et peri- 
culum placuisset. Nec Agricola, prosperitate rerum in 
A-auitatem usus, expeditionem aut ^ictoriam vocabat, 
victos continuisse : ne laureatis quidem gesta prosecutus 
est : sed ipsa dissimulatione famse famam auxit, cesti- 
mantibus quanta futuri spe tam magna tacuisset. 

XIX. Ceterum animorum provinciae prudens, si- 
mulque doctus per aliena experimenta, parum profici 
armis, si injuriae sequerentur, causas bellorum statuit 
exscindere. A se suisque orsus, primam domum suam 
coercuit ; quod plerisque liaud minus arduum est, quam 
proviuciam regere. Nihil per libertos servosque pub- 
licae rei : non studiis privatis, uec ex commendatione, 
aut precibus centurionum milites adscire, sed optimum 
quemque fidelissimum putare : omnia scire, non omnia 
exsequi : parvis peccatis veniam, magnis severitatem 
commodare : nec pcena semper, sed saepius pcenitentia 
contentus esse : officiis et administrationibus potius non 
peccaturos pra^ponere, quain damuare cum peccassent. 
Fruuienti et Iributorum auctionem Kqualitate munerum 
mollire, circumcisis.quse in quKstum reperta, ipso tributo 
gravius tolerabantur : namque per ludibrium adsidere 
clausis horreis, et emere ultro frumenta, ac venderc 



AGRICOL.E VITA. 15 

pretio cogebantur : devortia itiueruin, et longinquitas 
regionum indicebatur, ut civitates a proxirais hibernis 
in remota et avia deferrent, donec, quod oranibus iu 
promptu erat, paucis lucrosum fieret. 

XX. Hsec primo statim anno comprimendo, egregiam 
famam paci circumdedit : quce vel incuria, vel tolerantia 
priorum, haud minus quam bellum tiraebatur. Sed ubi 
cBstas advenit, contracto exercitu, multus in agmine, lau- 
dare modestiam, disjectos coercere : loca castris ipse 
capere, restuaria ac silvas ipse prtetentaro : et nihil in- 
terim apud hostes quietum pati, quominus subitis excur- 
sibus popularetur : atque ubi satis terruerat, parcendo 
rursus inritamenta pacis ostentare. Quibus rebus multre 
civitates, qucB in ilhim diera ex sequo egcrant, datis obsi- 
dibus, iram posuere, et praesidiis castellisque circumdatae, 
tanta ratione euraque, ut nulla ante BritanniiE no\a pars 
inlacessita transierit. 

XXI. Sequens hiems saluberrimis consiliis absurata : 
namque ut homines disporsi ac rudes, eoque bello fa- 
ciles, quieti et otio per vokq^tates adsuescerent, hortari 
privatim, adjuvare publice, ut terapla, fora, doraus 
exstruerent, laudando promptos, et castigando segnes : 
ita honoris semulatio pro necessitate erat. Jam vero 
principura filios liberahbus artibus erudire, et ingenia 
Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui raodo 
linguam Roraauam abnuebant, eloquentiara concupis- 
cerent : iude etiam habitus nostri houor, et frequens 
toga : pauUatimque discessura ad delinimenta vitiorum, 
porticus, et bahiea, et conviviorum elegautiam : idque 
apud iraperitos " huraanitas'' vocabatur, cum pars servi- 
tutis esset. 

XXII. Tertius expeditiouura aunus novas gentes 
aperuit, vastatis usque ad Taura (aistuario nomen est) 
nationibus : qua formidine territi hostes, quanquam con- 
flictatum ssevis tempestatibus exercitum, lacessere non 
ausi : ponendisque insuper castelhs spatiura fuit. Ad- 
notabaut periti, non aliura ducem opportunitates locorum 
sapientius legisse : nulhmi ab Agricola positum castel- 
lum, aut vi hostium expugnatum, aut pactione ac fugu 
desertum. Crebrse eruptiones : uara adversus moras ob- 
sidionis annuis copiis firmabantur : ita intrepida ibi 



16 AGRICOLiE VITA. 

hiema, et sibi quisque prsesidio, inritis hostibus, eoque 
desperantibus, quia soliti ])lerumque damna sestatis hi- 
bernis eventibus pensare, tum jestate atque hieme juxta 
pellebantur. Kec Agricola unquam per alios gesta 
avidus intercepit : seu centurio, seu prsefectus, incor- 
ruptum facti testem habebat. Apud quosdam acerbior 
in conviciis narrabatur : ut erat bonis comis, ita adversus 
malos injucundus ; ceterum ex iracundia nihil supererat : 
secretum et silentium ejus non timeres : honestius puta- 
hat offendere, quam odisse. 

XXIII. Quarta sestas obtinendis, quse percMrrerat, 
insumpta : ac si virtus exercituum, et Romani nominis 
gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus. 
Nam Clota et Bodotria, diversi maris sestibus per im- 
mensum revectse, angusto terrarum spatio dirimuntur : 
quod tum praesidiis firmabatur : atque omnis propior 
sinus tenebatur, summotis vekit in aliam insulam hosti- 
tibus. 

XXIV. Quinto expeditionum anno, nave prima 
transgressus, ignotas ad id tempus gentes crebris simul ae 
prosperis prceliis domuit : eamque partem Britannise, 
quse Hiberniam aspieit, copiis instruxit, in spem magis, 
quam ob formidinem : siquidem Hibernia, medio inter 
Britanniam atque Hispaniam sita, et Gallico quoque mari 
opportuna, valentissimam imperii partem magnis invicem 
usibus miscuerit. Spatium ejus, si Britannise compare- 
tur, angustius, nostri maris insulas superat. Solum coe- 
lumque, et ingenia cultusque hominum haud multum a 
Britannia differunt : melius aditus portusque per com- 
raercia et negotiatores cogniti. Agricola expulsum sedi- 
tione domestica unum ex regulis gentis exceperat, ac 
specie amicitise in occasionem retinebat. Saepe ex eo 
audivi, legione una et modicis auxiliis debellari obtineri- 
que Hiberniam posse. Idque etiam adversus Britanniam 
[frofuturum, si Romana ubique arma,et velut e conspec- 
tu libertas tolleretur. 

XXV. Ceterum sestate, qua sextum officii annum 
inchoabat, amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia 
motus universarum ultra gentium, et infesta hostili exer- 
citu itinera timebantur, portus classe exploravit : quae 
ab Agricola primum absumpta in partem virium, seque- 



AGRICOL/E VITA. 17 

hatur egregia specie, eum simul terra, simul mari belluin 
irapelleretur, ac ssepe iisdem castris pedes, equesque, et 
nauticus miles, mixti copiis et Isetitia, sua quisque facta, 
suos casus attollerent : ac modo " silvarum et montium 
profunda," modo " tempestatum ac fluctuum adversa," 
hinc " terra et hostis," hinc " auctus Oceanus" militari 
jactantia compararentur. *' Britannos" quoque, ut ex 
captivis audiebatur, " visa classis obstupefaciebat, tan- 
qiiam, aperto niaris sui secreto, ultimum victis perfu- 
gium clauderetur." Ad manus et arma conversi Caledo- 
niam incolentes populi, paratu magno, majore fama, uti 
rnos est de ignotis, " oppugnasse ultro,'' castella adorti, 
metum,ut provocantes, addiderant : " regrediendumque 
citra Bodotriam, et excedendum potius quam pelleren- 
tur," ignavi specie prudentium admonebant : cum in- 
terim cognoscit, " hostes pluribus agminibus inrupturos." 
Ac ne superante numero, et peritia locorum circumiretur, 
diviso et ipse in tres partes exercitu incessit. 

XXVI. Quod ubi cognitum hosti, mutato repente 
consilio, universi nonam legionem, ut maxime invalidam. 
nocte adgressi, inter somnum ac trepidationem csesis 
vigilibus, inrupere. Jamque in ipsis castris pugnabant, 
cum Agricola, iter hostium ab exploratoribus edoctus, et 
vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque ad- 
sultare tergis pugnantium jubet, mox ab universis adjiei 
elamorem : et propinqua luce fulsere signa : ita ancipiti 
malo territi Britanni : et Romanis redit animus ; ac 
securi pro salute, de gloria certabant : ultro quin etiam 
erupere : etfuitatrox in ipsis portarum angustiis prce- 
lium, donec pulsi hostes : utroque exercitu certante, his, 
ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur : quod 
nisi paludes et silvEe fugientes texissent, debellatum illa 
A-ictoria foret. 

XXVII. Cujus constantia ac fama ferox exercitus, 
'• nihil virtuti suae invium : penetrandam Caledoniam, 
inveniendumque tandem Britanuiae terminum, continuo 
)>rceliorum cursu,'' fremebant : atque illi modo cauti ac 
sapientes, prompti post eventum ac magniloqui erant : 
iniquissima hsec bellorum conditio est : prospera omnes 
sibi vindicant, adversa luii imputantur. At Britanni non 
virtute. sed occasione et arte ducis rati, nihil ex arrogan- 

B2 



18 AGRICOLiE VITA. 

da remittere, quominus juventutem armarent, conjuges 
ac liberos in loca tuta transferrent, coetibus ac sacrificiis 
conspirationem civitatum sancirent : atque ita inritatis 
utrimque animis discessum. 

XXVIII. Eadem sestate cohors Usipiorum, per Ger- 
manias conscripta, etin Britanniam transmissa, magnum 
ac memorabile facinus ausa est. Occiso centurione ac 
militibus, qui ad tradendam diseiplinam immixti mani- 
pulis, exemplum et rectores habebantur, tres libui-nicas, 
adactis per vim gubernatoribus, ascendere : et uno remi- 
grante, suspectis duobus, eoque interfectis, nondum vulga- 
to rumore, ut miraculum provehebantur : mox hac atque 
illa rapti, et cum plerisque Britannorura sua defensan- 
tiuni proelio congressi, ac sfepe victores, aliquando pulsi, 
eo ad extremum inopiae venere, ut infirraissimos suorum, 
mox sorte ductos vescerentur : atque ita circumvecti 
Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro 
praidonibus habiti, primum a Suevis, mox a Frisiis in- 
tercepti sunt : ac fuerc, quos per commercia veuumdatos, 
etin nostram usque ripam mutatione ementium adductos, 
indicium tanti casus inhistravit. Initio sestatis Agricola, 
domestico vulnere ictus, anno ante natum filiura amisit. 
Quem casum neque, ut plerique fortium virorum, am- 
bitiose, neque per lamenta rursus ac moerorem mulie- 
briter tulit : et in luctu bellum inter remedia erat. 

XXIX. Igitur pra^missa classe, quae pluribus locis 
praidata, magnum et incertum terrorem faceret, expedito 
exercitu, cui ex Britannis fortissimos, et longa pace ex- 
ploratos addiderat, ad montem Grampium pervenit, quem 
jam hostes insederant. Nara Britanni, nihil fractipugna? 
prioris eventu, et ultionem aut servitium exspectantes, 
tandemque docti, commune periculura concordia propul- 
sandum, legationibus et foederibus omnium civitatum 
vires exciverant. Jamque super triginta millia armato- 
rum aspiciebantur, etadhuc adfluebat omnis juventus, et 
quibus cruda ac viridis senectus, clari bello, ac sua quis- 
que decora gestantes : cura inter plures duces virtute et 
genere prajstans, nomine Galgacus, apud contraetam 
multitudinem, prrelium poscentem, in hunc modum 
locutus fertur. 

XXX. " Quotiens causas belli, et necessitatem nos- 



AGRICOL^ VITA. 19 

tram intueor, magnus mihi animus est, hodiernum diem, 
consensumque vestrum, initium libertatis totius Britan- 
nise fore. Nam et universi servitutis expertes, et nuUae 
ultra terrae, ac ne mare quidem securum, imminente 
nobis classe Romana : ita prcelium atquc arma, quse for- 
tibus lionesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. 
Priores pugna?, quibus adversus Romanos yaria fortuna 
certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus ha- 
bebant : qiua nobilissimi totius Britannife, eoque in ipsis 
penetralibus siti, nec servientium litora aspicientcs,oculos 
quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. 
Nos, terrarum ac libertatis extremos, recessus ipse ac 
sinus famse in hunc diem defendit : nimc terminus 
Britannise patet : atqueomne ignotum pro magnifico est. 
Sed nulla jam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa, et 
infestiores Romani : quorum superbiam frustra per obse- 
quium et modestiam efFugeris : raptores orbis, postquam 
cuncta vastantibus defuere terrae, et mare scrutantur ; si 
locuples hostis est, avari : si pauper, ambitiosi : quos non 
Oriens, non Occidens satiaverit : soli omnium opes atque 
inopiam pari affectu concupiscunt ; auferre, trucidare, 
rapere falsis nominibus, imperiim ; atque ubi solitudinem 
faciunt, pacem appellant.'' 

XXXI. " Liberos cuique ac propinquos suos natura 
carissimos esse voluit : hi per delectus, alibi servituri, au- 
feruntur : conjuges sororesque, etsi hostilem libidinem 
efFugiant, nomine amicorum atque Jwspitum polluuntur. 
Bona fortunasque in tributum egerunt ; in annonam fru- 
mentum : corpora ipsa ac manus, silvis ac paludibus 
emuniendis, inter verbera ac contumelias, conterunt. 
Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a 
dominis aluntur : Britannia servitutem suam quotidie 
emit, quotidie pascit. Ac sicut in familia recentissimus 
quisque servorum et conservis ludibrio est ; sie in hoc 
orbis terrarum vetere famulatu, novi nos et viles in exci- 
dium petimur. Neque enim arva nobis, aut metalla, aut 
portus sunt, quibus exercendis reservemur. Virtus porro 
ac ferocia subjectorum ingrata imperantibus : et longin- 
quitas ac secretum ipsum, quo tutius, eo suspectius. Ita 
sublata spe veniae, tandem sumite animum, tam quibus 
salus, quam quibus gloria carissima est. Trinobantesj 



20 AGRICOLiE VITA. 

femina duce, exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi 
felicitas in socordiam vertisset, exuere jugura potuere : 
nos integri et indomiti, et libertatem non in prassentia 
laturi, primo statim congressu non ostendamus quos sibi 
Caledonia viros seposuerit ?" 

XXXII. " An eandem Romanis in bello virtutem, 
quam in pace lasciviam adesse ereditis ? Nostris illi dis- 
sensionibus ac discordiis clari, vitia hostium in gloriam 
exercitus sui vertunt : quem contractum ex diversissimis 
gentibus, ut secundoe res tenent, ita adversse dissolvent : 
nisi si Gallos, et Germanos, et (pudet dictu) Britanno- 
rum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem com- 
rnodent, diutius tamen hostes quam servos,fide et afieetu 
teneri putatis : metus et terror est, infirma vincula cari- 
tatis: qusi ubi removeris, qui timere desierint, odisse 
incipient. Omnia victorije incitamenta pro nobis sunt : 
nullse Romanos conjuges aceendunt : nulli parentes fu- 
gam cxprobraturi sunt : aut nulla plerisque patria, aut 
alia est : paucos numero, circum trepidos ignorantia, 
coelum ipsum, ac mare, et silvas, ignota omnia circum- 
spectantes, clausos quodammodo ac vinctos dii nobis 
tradiderunt. Ne terreat vanus aspectus, et auri fulgor 
atque argenti, quod neque tegit, neque vulnerat. In 
ipsa hostium acie inveniemus nostras manus : agnoscent 
Britanni suam causam : recordabuntur Galli priorem 
libertatem : deserent illos ceteri Germani, tanquam 
nuper Usipii reliquerunt. Nec quidquam ultra formi- 
dinis: vacua castella, senum coIoniae,inter maleparentes 
et injuste imperantes, aegra municipia, et discordantia : 
hic dux, hic exercitus : ibi tributa et metalla, et cetera) 
servientium poenas, quas in a^ternum proferre, aut statim 
ulcisci, in hoc campo est. Proinde ituri in aciem,et ma- 
jores vestros, et posteros cogitate." 

XXXIII. Excepere orationem alacres, et barbari 
moris cantu, et fremitu, clamoribusque dissonis. Jam- 
que agmina, et armorum fulgores, audentissimi cujus- 
qiie procursu : simul instruebantur acies : cum Agricola, 
quanquam laetum, et vix munimentis coercitum militem 
accendendum adhuc ratus, ita disseruit : " Octavus annus 
est, commilitones, ex quo virtute et auspiciis imperii 
RoTnani, fide atque opera vestra Britanniam vicistis : tot 



AGRICOL^E VITA. 21 

expeditionibus, tot prceliis, seu fortitudine adversus 
hostes, seu patientia ac labore paene adversus ipsam 
rerum naturam opus fuit, neque me militum, neque 
vos ducis poenituit. Ergo egressi, ego veterum legatorum, 
vos priorum exercituum terminos, finem Britannise, non 
fama, nec rumore, sed castris et armis tenemus. In« 
venta Britannia, et subacta. Equidem sfepe in agmine, 
cum vos paludes, montesve et flumina fatigarent, fortis- 
sirai cujusque voces audiebam : Quando dabitur hostis, 
quando acies ? Veniunt e latebris suis extrusi ; et vota 
virtusque in aperto, omniaque prona victoribus, atque 
eadeni victis adversa. Nam ut superasse tantum itineris, 
silvas evasisse, transisse asstuaria, pulchrum ac decorum 
in frontem ; ita fugientibus periculosissima, qua3 hodie 
prosperrima sunt. Neque enim nobis aut locorum eadem 
notitia, aut commeatum eadem abundantia : sed manus, 
et arma, et in his omnia. Qiiod ad me attinet, jam pridem 
mihi decretum est, neque exercitus, neque ducis terga 
tuta esse. Proinde et honesta mors turpi vita potior ; et 
incohimitas ac decus eodem loco sita sunt : nec inglorium 
tiierit, in ipso terranim ac naturce fine cecidisse." 

XXXIV. " Si novse gentes atque ignota acies con- 
stitisset ; aliorum exercituum exemplis vos hortarer : 
nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate. 
li sunt, quos proximo anno, unam legionem furto noctis 
adgressosjclamore debellastis : ii ceterorum Britannorum 
fugacissimi, ideoque tamdiu superstites. Quomodo sil- 
vas saltusque penecrantibus, fortissimum quodque animal 
contra ruere, pavida et inertia ipso agminis sono pellun- 
tur ; sic acerrimi Britannorum jam pridem ceciderunt : 
reliquus est numerus ignavorum et metuentium : quos 
quod tandem invenistis, non restiterunt, sed deprehensi 
sunt novissimi : res et extremo metu corpora defixere 
in his vestigiis, in quibus iDuIchram et spectabilem victo- 
riam ederetis. Transigite cum expeditionibus, imponite 
quinquaginta annis magnum diem ; adprobate reipublica? 
nunquam exercitui imputari potuisse, aut moras belli, 
aut causas rebgilandi." 

XXXV. Et adloquente adhuc Agricola, militum 
ardor eminebat, et finem orationis ingens alacritas con- 
secuta est; statimque ad arma discursum. Instinctos 



22 AGRICOL^ VITA. 

ruentesque ita disposuit, ut peditum auxilia, quac octo 
millia erant, mediam aeiem firmarent, equitum tria 
millia cornibus adfunderentur : legiones pro vallo stetere, 
ingensvdctorife decus citra Romanum sanguinem bellanti, 
et auxilium si pellerentur. Britannorum acies in spe- 
ciem simul ac terrorera editioribus locis constiterat, ita ut 
primum agmen sequo, ceteri per acclive jugum connexi 
velut insurgerent : media campi covinarius et eques stre- 
pitu ac discursu complebat. Tum Agricola, superante 
hostium multitudine, veritus, ne simul in frontem, simul 
et latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus, quan- 
quam porrectior acies futura erat, et " arcessendas" ple- 
rique " legiones" admonebant, promptior in spera, et 
firmus adversis, dimisso eqiio pedes ante vexilla constitit. 
XXXVI. Ac prirao congressu eminus certabatur : 
simul constantia, simul arte Britanni, ingentibus gladiis, 
et brevibus cetris, missilia nostrorum vitare, vel excu- 
tere ; atque ipsi niagnam vim telorum superfundere: 
donec Agricola trcs Batavorum cohortes, ac Tungrorum 
duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus addu- 
cerent : quod et ipsis vetustate militiae exercitatum, et 
hostibus inhabile, parva scuta et enormes gladios geren- 
tibus : nara Britannorum gladii sine mucrone complexum 
arraorum, et in arcto pugnam non tolerabant. Igitur, 
ut Batavi miscere ictus, ferire urabonibus, ora foedare, 
et tractis, qui in sequo obstiterant, erigere in colles aeiem 
eoepere ; ceterse cohortes, ffimulatione et impetu com- 
mistae, proximos quosque ca;dere : ac plerique semineces, 
aut integri, festinatione victorise relinquebanlur. In- 
terim equitum turma) fugere, covinarii peditum se prcelio 
miscuere: et quanquara recentem terrorem intulerant, 
densis tamen hostium agmiuibus, et insequalibus locis 
hserebant ; miniraeque equestris ea pugna; facies erat, 
cum cBgre diu stantes, simul equorum corporibus im- 
pellerentur ; ac ssepe vagi currus, exterriti sine rectori- 
bus equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut 
obvios incursabant. 

XXXVII. Et Britanni, qui adliuc pugnas expertes 
Bumma collium insederant, et paucitatem nostrorura 
vacui speruebant, degredi pauUatira, et circumire terga 
vincentium coeperant : ni id ipsum veritus Agricola qua- 



AGRICOL.E VITA. 23 

tuor equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus 
opposuisset, quantoque ferocius accurrerant, tanto acrius 
pulsos in fugam disjecisset. Ita consilium Britannorum 
in ipsos versum : transvectceque prsecepto ducis a fronte 
pugnantium alas, aversamhostium aciem invasere. Tum 
vero j^atentibus locis grande et atrox spectaculum : sequi, 
vulnerare, capere, atque eosdem, oblatis aliis, trucidare. 
Jam hostium, prout cuique ingenium erat, catervffi ar- 
matorum paucioribus terga praestare, quidam inermos 
ultro ruere, ac se morti offerre. Passim arma, et oor- 
pora, et laceri artus, et cruenta humus : et aliquando 
etiam victis ira virtusque : postquam silvis appropin- 
quarunt, collecti, primos sequentium, incautos, et loco- 
rum ignaros, circumveniebant. Quod ni frequens ubi- 
que Agricola, validas et expeditas cohortes, indaginis 
inodo, et sicubi arctiora erant, partem eqiiitum, dimissis 
equis, simul rariores silvas equitcm persultare jussisset, 
acceptum aliquod vuhuis per nimiam fidueiam foret. 
Ceterum, ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus 
videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, noc 
alius ahum respectantes, rari, et vitabundi invicam, lon- 
ginqua atque avia petiere : finis sequendi nox et sati- 
etas fuit : caesa hostium ad decem milHa : nosti"oruiTi 
trecenti sexaginta cecidere : in quis Aulus Atticus, 
prajfectus cohortis, juvenili ardore, et ferocia equi hosti- 
bus illatus. 

XXXVIII. Et nox quidem gaudio prsedaque Iseta 
vietoribus : Britanni palantes, mixtoque virorum mu- 
lierumque ploratu, trahere vuhieratos, vocare integros, 
deserere domos, ac per iram ultro incendere : ehgere 
latebras, et statim rehnquere : miscere invicem consiha 
ahqua, dein separare : ahquando frangi aspectu pigno- 
ruiii suorum, SEepius concitari; satisque constabat ssevisse 
quosdam in conjuges ac hberos, tanquam misererentur. 
Proximus dies faciem victoriaj Litius aperuit : vastum 
ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, 
)iemo exploratoribus obvius: quibus in omnem partem 
dimissis, ubi incerta fugae vestigia, neque usquam con- 
globari hostes compertum, et exacta jam sestate spargi 
bellum nequibat, in fines Horestorum exercitum dedu- 
cit. Ibi acceptis obsidibus, prcefecto classis " circumvehi 



24 AGRICOL^ VITA. 

Britaniam'' pra;eepit : datae ad id vires, et praecesserat 
terror: ipse peditem atque equites lento itinere, quo 
novarum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, 
in hibernis locavit. Et simul classis secunda tempestate 
ac fama Trutulensem portum tonuit, unde proximo latere 
Britanniae lecto omnis redierat. 

XXXIX. Hunc rerum cursum, quanquam nuUa 
verborum jactantia epistolis Agricolae auctum, ut Domi- 
tiano moris erat, fronte la;tus, pectore anxius excepit. 
Inerat conscientia, derisui fuisse nuper falsum e Ger- 
mania triumphum, emptis per commercia, quorum ha- 
bitus et crines in captivorum speciem formarentur: at 
nunc veram magnamque victoriam, tot millibus hostium 
csesis, ingenti fama celebrari. Id sibi maxime formido- 
losum, privati hominis nomen supra principis attolli : 
frustra studia fori, et civilium artium decus in silentium 
acta, si militarem gloriam alius occuparet : et cetera 
utcunque facilius dissimulari, ducis boni imperatoriam 
virtutem esse. TaUbus curis exercitus, quodque saeva'. 
eogitationis indicium erat, secreto suo satiatus, optimum 
in prsesentia statuit, reponere odium, donec impetus 
famEs et favor exercitus languesceret : nara etiam tum 
Agricola Britanniam obtinebat. 

XL. Igitur "triumphalia ornamenta, et ilhistris sta- 
tuae honorem, et quidquid pro triumpho datur,'' multo 
verborum honore cumulata, decerni in senatu jubet, ad- 
dique insuper opinioneni, Syriam provinciam Agricolae 
destiuari, vacuam tum morte Atilii Rufi consularis, et 
majoribus reservatam. Credidere plerique, libertum ex 
secretioribus ministeriis missum ad Agricolam, codicillos, 
quibus ei Syria dabatur, tuKsse, cum praecepto, ut, si in 
Britannia foret, traderentur : eumque libertum in ipso 
freto Oceani obvium Agricolae, ne appellato quidem eo, 
ad Domitianum remeasse : sive verum istud, sive ex in- 
genio principis fictum ac compositum est. Tradiderat 
interim Agricola successori suo provinciam quietam 
tutamque. Ac ne notabilis celebritate et frequentia oc- 
currentium introitus esset, vitato amicorum officio, noctu 
in urbem, noctu in palatium, ita ut prseceptum erat, 
venit : exceptusque brevi osculo, et nullo sermone, turbse 
ser\aentium immixtus est. Ceterum ut militarenomen, 



AGRICOLifi: VITA. 25 

grave inter otiosos, aliis virtutibus teraperaret, tranquil- 
litatem atque otium penitus auxit,cultu modicus, sermone 
facilis, imo aut altero amicorum comitatus : adeo ut ple- 
rique, quibus magnos viros per ambitionem sestiraare 
mos est, viso aspectoque Agricola, quaererent famam, 
pauci interpretarentur. 

XLI. Crebro per eos dies apud Domitianum absens 
accusatus, absens absolutus est : causa periculi non cri- 
men ullum, aut querela Ifesi cujusquam ; sed infensus 
virtutibus princeps, et gloria viri, ac pessimum inimico- 
rum genus, laudantes. Et oa insecuta sunt reipublicas 
tempora, quje sileri Agricolam non sinerent : tot exer- 
citus in Mcesia Daciaque, et Germania Pannoniaque, 
temeritate aut per ignaviam ducum amissa ; tot mili- 
tares viri cum tot cohortibus expugnati et capti : nec 
jam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et 
possessione dubitatum. Ita cum damna damnis continu- 
arentur, atque omnis annus funeribus et eladibus insig- 
niretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola : comparan- 
tibus cunctis vigorem, constantiam, et expertum bellis 
animum, cum inertia et formidine eorum. Quibus ser- 
monibus satis constat Domitiani quoque aures verberatas, 
dum optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi 
malignitate et Iivoi'e, pronum deterioribus principem 
exstimulabant. Sic Agricola simul suis virtutibus, simul 
vitiis aliorum, in ipsam gloriam prreceps agebatm-. 

XLII. Aderat jam annus, quo procousulatum Asiae 
et Africce sortiretur, et occiso Civica nuper, nec Agri- 
colas consilium deerat, nec Domitiano exemplum. Acces- 
sere quidam,cogitationum principis periti, qui, " iturusne 
esset in pro^aneiam," ultro Agricolam interrogarent : ac 
primo occultius " quietem et otium" laudare, mox " ope- 
ram suam in adprobanda excusatione" ofierre : postremo 
non jam obscuri, suadentes simul terrentesque, pertraxere 
ad Domitianura : qui paratus simulatione, in arrogantiam 
compositus, et audiit preces excusantis, et, cum adnuisset, 
agi sibi gratias passus est : nec erubuit beneficii invidia : 
salarium tamen, proconsulari solitum offerri, et quibas- 
dam a seipso concessum, Agricolae non dedit : sive offen- 
sus, non petitum ; sive ex conscientia, ne, quod vetuerat, 
videretur emisse. Proprium humani ingenii est, odisse 
C 



26 AGRICOL^ VITA. 

quem Iseseris : Domitiani vero natura praeceps in iram, 
et quo obscurior, eo irrevocabilior, moderatione tamen 
prudentiaque Agricols leniebatur : quia non contumacia, 
neque inani jactatione libertatis, famam fatumque pro- 
vocabat. Sciant, quibus moris est illicita mirari, posse 
etiam sub malis principibus magnos viros esse : obsequi- 
umque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo 
laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nuUum 
reipublicae usum, ambitiosa morte inclaruerunt. 

XLITI. Finis vitge ejus nobis luctuosus, amicis 
tristis, extraneis etiam ignotisque non sine cura fuit. 
Vulgus quoque, et hic aliud agens populus, et ventita- 
vere ad domum, et per fora et circulos locuti sunt : 
nec quisquam, audita morte Agricola;, aut Isetatus est, 
aut statim oblitus est. Augebat miserationem constans 
rumor, " veneno interceptum." Nobis nihil comperti 
adfirmare ausim : ceterura per omnem valetudinem ejus, 
crebrius, quam ex more principatus per nuntios visentis, 
et libertorum primi, et medicorum intimi venere : sive 
cura illud, sive inquisitio erat. Supremo quidem die, 
momenta deficientis per dispositos cursores nuntiata con- 
stabat, nullo credente, sic accelerari, quae tristis audiret. 
Speciem tamen doloris animo vultuque prre se tulit, secu- 
rus jam odii, et qui facilius dissimularet gaudium, quam 
metum. Satis constabat, lecto testamento Agricolre, quo 
coheredem optimae uxori et piissimce filiae Domitianum 
scripsit, Isetatum eum, vehit honore juuicioque : tam 
csBca et corrupta mens assiduis adulationibus erat, ut 
nesciret a bono patre non scribi heredem, nisi malum 
principem. 

XLIV. Natus erat Agricola, Caio Caisare tertium 
consule, Idibus Juniis : excessit sexto et quinquagesimo 
anno, decimo Kalendas Septembres, Collega Priscoque 
consulibus. Quod si habitum quoque ejus posteri nos- 
cere velint, decentior quam sublimior fuit : nihil metus 
m vultu : gratia oris supererat : bonum virum facile cre- 
deres, magnum libenter. Et ipse quidem, quanquam 
medio in spatio integrse aetatis ereptus, quantum ad 
gloriam, longissimum aevum peregit. Quippe et vera 
bona, quse in virtutibus sita sunt, impleverat ; et consula- 
ribus ac triumphalibus ornamentis pra?.dito. quid aliud 



AGRICOL/E VITA. 27 

adstruere fortuna polerat ? Opibus nimiis non gaudebat j 
speciosjE contigerant : filia atque uxore superstitibus, 
potest videri etiam beatus, incolumi dignitate, florente 
fama, salvis adtinitatibus et amicitiis, futura effugisse. 
Nam sicuti durare in hac beatissimi sa;culi luce, ac prm- 
cipem Trajanum videre, quod augurio votisque apud 
nostras aures ominabatur : ita festinata^ mortis grande 
solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo 
Domitianus non jam per intervalla ac spiramenta tem- 
porum, sed continuo, et velut uno ictu, rempublicam 
exhausit. 

XLV. Non vidit Agricola obsessam curiam, et clau- 
sum armis senatum, et eadem strage tot consularium 
caedes, tot nobilissimarum feminarum exsilia et fugas. 
Una adhuc victoria Carus Metius censebatur, et intra 
Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa 
Bebius jam tum reus erat. Mox nostrse duxere Helvi- 
dium in carcerem manus : nos Maurici, Rusticique visus, 
nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen 
subiraxit oculos, jussitque scelera, non spectavit : prae- 
cipua sub Domitiano miseriarum pars erat, videre et 
aspici : cum suspiria nostra subscriberentur : cum deno- 
tandis tot hominum palloribus sufficeret sjevus ille vultus 
et rubor, quo se contra pudorem muniebat. Tu vero 
felix, Agricola, non vitse tantum claritate, sed etiam 
opportunitate mortis : ut perhibent, qui interfuerunt 
novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum 
excepisti, tanquam pro virili portione innocentiam prin- 
cipi donares. Sed mihi filia^que, prajter acerbitatem 
parentis erepti, auget mcestitiam, quod adsidere valetu- 
dini, fovere deficientem, satiari vultu, complexu, non 
contigit : excepissemus certe mandata vocesque, quas 
penitus animo figeremus. Noster hic dolor, nostrum 
vulnus : nobis tam longBe absentise conditione ante qua- 
driennium amissus es. Omnia sine dubio, oplime paren- 
tum, adsidente amantis-ima uxore, superluere honori 
tuo : paucioribus tamen lacrymis compositus es, et novis- 
sima in luce desideravere aliquid oculi tui. 

XLVI. Si quis piorum manibus locus ; si, ut sapi- 
entibus placet, non cum corpore exstinguuntur magnse 
animae : placide quiescas, nosque, domum tuam, ab in- 



28 AGRICOL^ VITA. 

firnio desiderio, et muliebribus lamentis, ad contempia- 
tionem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri, neque 
plangi fas est : admiratione te potius, temporalibus lau- 
dibus, et, si natura suppeditet, similitudine decoremus. Is 
verus honos, ea conjunclissimi cujusque pietas. Id filiae 
quoque uxorique prseceperim, sic patris, sic mariti memo- 
riam venerari, ut omnia facta dictaque ejus secum revol- 
vant, famamque ac figuram animi magis, quam corporis, 
complectantur : non quia intercedendum putem imagi- 
nibus, quEB marmore, aut aere finguntur : sed ut vultus 
hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia 
sunt, forma mentis seterna : quam tenere et exprimere 
non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse mori- 
bus possis. Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid 
mirati sumus, manet, mansurumque est in animis homi- 
num, in seternitate temporum, fama rerum. Nam mul- 
tos veterum, velut inglorios et ignobiles, oblivio obruet ; 
Agricola, posteritati liarratus et traditus, superstea erit. 



LATIN CLASSICS. 

CHEAP COLONIAL, B D I T I O X S 

FOK 

COLLEGES AND SCHOOLS. 

Although the great improvements in the Printing Art have 
done so much to add to the appearanee of Books, and also to 
diminish the cost, yet the price still forms rather a serious item in 
the expense of education. This is particularly the case in editions 
of the Greek and Latin Classics. Tl^ere is no want of excellence in 
many of these, but they are generally either so comprehensive or so 
extended by annotations, that the price is an obstacle to those who, 
entertaining enlarged views of theadvantages of education, have not 
means commensurate with their wishes. It is, therefore, the inten- 
tion of the Subscribers, to publish neat and correct editions of such 
detached portions of the Classic authors as are usually read in 
Schools and Colleges. This plan has been tried in England, and has 
been attended with marked success. 

To those who are obliged to study economy in education, these 
editions will be recommended by their cheapness, their accuracy, and 
their being limited in their extent to that which is absolutely 
necessary. 

To those, who either possess, or can afford to possess more 
expensive editions, these little copies will be offered as a means of 
saving the others from that speedy injury or destruction which 
befals books in the daily transit between home and school. They 
will be more portable and convenient, more fair and scholar-like in 
the class-room — not open to the just and reasonable objection which 
Tutors make to editions so charged with notes, that they almost 
amount to a translation. 

Some years ago, the Subscribers made the attempt to introduce 
a uniform series of Books into the Common Schools of Canada. 
Their design was heartily seconded by the Board of Education in 
Ireland, who promptly aiid with the utmost liberality placed the 
copyright of their vaiuable Text Books at their disposal. At a very 
ponsiderabie expence of labour and money, the Subscribers, in a 
shorter period than they anticipated, succeeded in intrcniucing thc 



LATIN CLASSICS. 

Books into almost every section of the Province. Since then the 
indefatigable and intelligent Superintendent of Education in Canada 
West, who, at an early period, exprcssed to the Subscribers his 
favourable opinion of these Books, having himself obtained per- 
mission to reprint Ihem, delegated the rlght to other Booksellers in 
Canada, by whom, and by the Subscribers under their original 
grant from the Irish Board, the Province is now abundantly sup- 
plied with these excellent Books. 

The suecess which attended this experiment to improve and 
render uniform the Eooks used in the Common Schools of Canada, 
has emboldened the Subscribers to undertake the publication of the 
Classicalseries now announcedfor theuseof CoUeges, High Schools, 
Oistrict and Grammar Schools. 

The first numbers of the series will consist of the following : — 

Excerpts from Cornelius Nepos. 

The First Four Books of Ciesar. 

The Georgics of Virgil. 

The Fasti of Ovid. 

The Third and Fourth Books of Quintus Curtius. 

Cicero de Amicitia. 

Cicero de Senectute. 

Taciti Agricola. 

Excerpts from Horace. 
To be followed in rapid succession by Sallusfs History of 
Cataline'3 Conspiracy, The Four First Books of Virgil's ^neid, and 
other Standard Text Books. 

The price of each will vary from 9d. to Is. 9d. currency, ac- 
cording to the quantity of printed matter in each. 

Orders for copies will be exeeuted by the Booksellers through- 
out Canada, or by the Publishers, 

ARMOUR & RAMSAY. 



\ A T I () X A L 5 l H O O )L B <> O K !!i. 



Since the Subscribers published this valuable series only a few 
years ago, the demand has so steadily encreased, as to require the 
issue of several large editions. The present have been carefuUy 
revised and freed from typographical errors. The Introduetion to 
Geography has been greatly improved, and the Sequel to the Second 
Book has been lately added to the series. Teachers will find this 
last named book of great service to them in preparing the way for 
the use of the Third Book. 



General Lessons, to be hung up 

in Schools. 
First Book of Lessons. 
Second Book of Lessons. 
Sequel to the Second Book. 
Third Book of Lessons. 
Fourth Book of Lessons. 
Fifth Book of Lessons. 
Truth of Christianity. 
First Book of Arithmetic and Key. 



English Grammar and Key. 
Book-keeping and Key. 
Treatise on Mensuration, for the 

use of Teachers. 
Elements of Geometry. 
Introduction to Geography and 

History, with Maps, Plates, 

&c., new edition, much im- 

proved. 



The Subscribers also publish editions of the following popular 
SCHOOL. BOOKS: 



The Canadian Primer, by Peter 

Parley. 
Manson's Primer. 
First Reading Book. 
Second ditto. 
Third ditto. 
Mavor's Spelling Book. 
Carpenter's ditto. 
Webster's ditto. 

Murray's English Reader. 

Ditto Large Grammar. 



Murray's English Small Grammar 
The Shorter Catechism. 
Ditto. with Proofs. 
Catechism of Universal History. 

Ditto History of England. 

Ditto Geography. 
VValkingame's Arithmetic. 
VValker's Dictionary. 
Canadian School Atlas. 
Ewing's Canadian School Geo- 
graphy. 



01ITLINEI> MAPS FOR SCHOGL. ROOMS. 

Ey an arrangement with the Edinburgh Publishers, the Sub~ 
scribers are enabled to sell at the remarkably low price of 6s 3d 
each, a series of outlined Maps lately produced for the use of 
Schools and Colleges in Scotlanri. 



APvMOUR h RAMSAY. 



K 
o 



li